Quaestio 8
Quaestio 8
An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
OCtauo pro maiori huus maieriae complemento quaeritur. An audiens missam & interea dicens horas satisfaciat vtrique praecepto, non. n. loquor quando vnum vel vtrum quod est de consilio. Hic respon let quidam summista Angelus in ver. Feria. quod non satisfacit. hoc probat per. c. Ex literis. de proba. in versu Vices.
⁋ In huius conclusionis reprobatio nem ponitur conclusio contraria: haec scilicet. Clericus obligatus dicere horas canonicas in die dominico: & etiam obligatus audire missam sicut re uera tenetur: vt patet per. c. Missas. de consecra. distinctione. i. simul vtrique praecepto satisfacit. Probatur. audiat Sortes clericus missam in die dominico: & dicat horas interea: in fine sic argumentor vel Sortes satisfecit vtrique praecepto: vel alteri tantum: vel neutri. Si primum / habeo propositum: si secundum, rationem assertionis tuae adducas. si tertium: ergo si adhuc secundo & tertio audiat misam & legat semper horas interea: neutri praecepto satisfacit: quod non videtur concedendum.
⁋ Secundo arguitur ad idem. si homo non satis facit vtrique praecepto: hoc erit quia tenetur habere distinctam notitiam verborum in missa recita torum: & hoc est incompossibile horis dicendis: sed hoc non: quod probo dupliciter. Nam primo illud est falsum. Secundo quamuis esset verum, non inualidatur conclusio. Primum probo. ex hoc sequitur quod surdus non posset satisfacere praecepto de audienda missa. Sed hic dices: quod necessitas non habet legem. Sequitur etiam quod nec existens in remotis locis templi posset satisfacere illi praecepto. Vlterius sequitur, quod si presbyter ita sub misse loqueretur vt vix aliquis posset ipsum audire: nemo satisfaceret praecepto de audienda missa praecise assistendo illius missae, quod non est dicendum. Insuper clarissime hoc patet de orationibus quas quis in secreto dicit. Patet etiam secundum: quia homo potest & audire missam & aduerte re ad horarum lectionem. duo enim vel tres actus possunt simul esse in intellectu: quemadmodum Caesar tribus varia simul dictauit.
⁋ Tertio arguitur. lus humanum consuetudo prudentum hominum interpretatur: sed ius humanum est hoc die audire missam: & dicere horas interea est consuetudo ferme omnium: ergo illud ius est ita limitandum.
⁋ Quarto arguitur. minus obligamur cessare ab opere seruili in die dominico quam cessare ab opere spirituali: quemadmodum est pronunciare horas tempore quo tenemur audire missam: sed multa sunt opera corporalia etiam de praecepto: diem dominicum celebrandum: ergo nec lectio horarum impedit auditionem missae praeceptae.
⁋ Contra hanc conclusionem argumentor. ex ea sequitur si presbyter iniungat mihi in poeni lentiam audire tres missas, quod possim simul satisface re illis tribus praeceptis: tres missas in tribus variis altaribus audiendo: quod non videtur dicendum.
⁋ Secundo arguitur, non licet per eundem actum duopus satisfacere praeceptis: ergo homo non satisfacit simul vtrique praecepto.
⁋ Respondetur. oportet videre intentionem iniungentis mihi tres missas. Si n iniungat eas incompossibiliter: tunc non est apparentia sequelae: vtpote si iniungeret tres missas in variis diebus audiendas: vel in variis locis. si vero intendat qualitercumque audiendas eas iniungere: concedo illatum: quia praecepta illa sunt compossibilia: & si dubitem de intentione sacerdotis quaeram eius mentem. In aliis autem vt in proposito, mens legis colligitur a consuetudine hominum.
⁋ Ad secundum dico: quod argumentum peccat tam in forma quam in materia, antecedens. n. est falsum: nam frater minor satisfacit suae regulae de ieiunio sextae feriae: & praecepto ecclesiae de ieiunio quadragesimae: & quatuor temporum, in die veneris primae hebdomadae integrae quadragesimae. Secundo dico: quod consequentia nihil valet. homo enim duobus actibus satisfacit istis praeceptis, legendo horas vel memoriter dicendo: intue do laeuationem corporis Christi: surgendo ad euangelium & huiusmodi faciendo.
⁋ Tertio arguitur. ex conclusione sequitur quod laicus ad tantum obligatur in die dominico quantum clericus beneficiatus. consequens est inconveniens, & quod sequatur patet sic. Laicus tenetur dicere preces audiendo missam in die dominico & audire missam: quae simul facit. eodem autem modo beneficiatus se absoluit. igitur.
⁋ Respondetur. Laicus tenel aliquas praeces dicere tempore quo missam audit: sed quas determinate dicere teneatur: non cadit sub arte tradita: beneficiatus autem non tenetur dicere horas tempore quo missam audit: potest tamen satisfacere praecepto de dicedis horis tempore quo missam audit. & ita plurimum fit.
⁋ Quarto arguitur. si Sortes clericus satisfacit simul vtrique praecepto: sequitur quod plato socius eius dicens horas in conclaui: & nihu dicens tempore missae: nec missa audiens propter distantiam, eodem modo satisfacit: cum tantum faciat quantum Sortes.
⁋ Respondetur, non sequitur: quia ex consuetudine Sortes applicat se circa materiam missae: & dicit orationes tempore missae uon autem Plato: sed sedet tanquam vna statua nullam deuotionem habendo tempore missae: nec sufficit in conclaui habuisse similem deuotionem: nullam tempore rei diuinae habendo.
⁋ Quinto arguitur. sequitur ex conclusione quod sacerdos potest iniungere poenitenti opus praecepti in poenitentiam i cum per eundem actum possit duobus vel pluri- bus praeceptis satisfacere:
⁋ Respondetur. illud nullo modo ex conclusione sequitur. quia per varios actus homo his duobus praeceptis satisfacit. Secundo dico ad argumentum in se, negando quod possit: ratio est, quia opus satisfactorium debet ei se illud ad quod homo aliunde non obligatur: quia si opus praecepti posset confessor iniungere poenitenti pro vno peccato: pro omnibus peccatis posset opera praecepti iniungere: quod non iudico concedendum. Sed hoc inferius in materia poenitentiae latius tangam: quare supersedeo. Vbitatur circa hanc materiam quot sint horae canonicae. Et an homo quam septies laudare deum teneatur de iure diuno.
⁋ Ad primum dicitur, quod sunt septem horae canoniicae quae repraesentant septem memorialia passionis Christi: vt patet in carminibus. In matutino damnatur tempore Christus, Quando surrexit primam canit ordo fidelis. Tertia dum canitur tunc est cruciamina passus. Sexta sunt tenebrae per mundi climata factae. Emissus nona diuinus spiritus hora. Vespere clauduntur Christi sacra membra sepulchro. Christo bis sena custodia ponitur hora. Et licet Psalmographus septies in die deum laudauerit: vel in media nocte laudem dixerit deo: totiens tamen vel tali tempore laudare deum non est de iu re diuino. si quis tamen hoc voueret: de iure naturae & diuino teneretur seruare suum votum.
⁋ Ad secundam dubitationem dicitur quod non, quod patet per vsum Romanum in rubricis: & ex consuetudine proborum virorum non legentium horas nostrae dominae quolibet die. Similiter respondetur de dicendis septem psalmis: & de matutinis ac vesperis mortuorum. vbi enim non est consuetudo proborum virorum ista dicere: homo non obligatur ad ea: qunia nec iure scripto nec consuetudinario.
⁋ Ecce horas canonicas: quae ideo sic dicuntur: quia a canonico iure & positiuo & congruenter institutae sunt: ad quas dicendas tria hominum genera obligantur: beneficiati: existentes in sacris: & professi in religione. De primo genere patet in ca. fi. xcii. distinct. De secundo. in cap. Dolentes. de celebra. mis. & in capitulo primo. De tertio in capi. Licet. de voto. siue sint excommunicati, degradati: vel quouis alio crimine irretiti. Et licet existens in mortali non mereatur vitam aeternam horas dicendo: tamen praeseruat se ne nouo peccato mortali peccet: & hoc si habeat attentionem debitam actualiter vel virtualiter. Et licet sint casus in quibus homo horas possit praetermittere: si tamen commode eas dicere possit: non assuescat ad hoc: ne in inconveniens de no dicendis horis extra excusationem legitimam incidat. cum hoc tamen non faciat conscientiam de horis non dictis, quando consilio sapientum dicitur esse rationabilis excusatio. Conuertat etiam se homo quantum poterit in horis dicendis, ad memorialia passionis Christi: quia ob hoc institutae sunt: vt dicens matutinas, in mente recolat quomodo Chrstus pro nostris sceleribus damnatus est. & ita in aliis secundum carmina assignata. Quando autem iudicat se probabiliter aliquas horas dixisse: pergat consequenter non faciendo conscientiam: vt quando est in medio tertiae si percipiat certitudinaliter se non dixisse primam, compleat suam tertiam cum sexta & nona si voluerit: & in fine redeat ad primam supreplendo omissum: & ita de vno vel de duobus psalmis si voluerit.
On this page