Quaestio 1
Quaestio 1
An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Magister in ha distinctione xiii quaerit excommunicati, haeretici, & degradati consecrare possint. non: & ma atuit distin raecedenti. erea Magro psequendo ateriam eucharistiae, quaeram quasecratione in aximo & fermen so inter latinos & graecos. Selem inquiram secundum aliam positionem. Tertio an laicus debeat communicare sub vtraque specie. Quarto de modo celebrandi.
⁋ Pro primi expeditione quaero: an sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato an in aximo pane consecrare. Quaestio ista supponit dubium esse: in quo pane Christus consecrauerit. & secundo quaerit an de beamus eum imitari in tali pane consecrando. Circa materiam autem propositam non conueniunt omnes fide, les. Propterea qui de ea vidimus, paucis recensebimus. Recitat venerabilis Beda. iii. libro historiae ecclesiae gentis Anglorum de modo quo nostri Scoti Britam ni vsi sunt, qui erant ad Anglos in fide instruendos missi: quod a. xiiii. luna ad vigesimam inclusiue seruabant pascha: & vigesimus primus dies qui apud Hebraeos est celeberrimus, ab eis non seruabatur. Et decimo capite libri praefati: cum venerabilis Beda praeconia & laudes patris Aidancumulate recitasset: paucis concludens sic ait. Quae (vt breuiter multa compre hendam) quantum ab eis qui eum nouerunt didicimus: nihil in omnibus qua in euangelicis, siue apostolicis, siue propheticis literis facienda cognouerat, praetermittere: sed cuncta pro suis viribus operibusque parabat. Haec in praefato antistite multum complector & amo: quia nimirum hoc deo placuisse non ambigo. quod autem pascha non suo tempore obseruabat: vel canonicum eius tempus ignorans, vel suae gentis auctoritate ne agnitum sequeretur, fuit. Ex his patet quod huic sancto patri fuit protunc ignorantia inuincibilis: quia ecclesiasticae traditiones & positiuae adhuc apud eos non erant sufficienter publicatae. Haec dixerim ne quis putet huius sancti patris vel sequacium eius vitam per hanc positiuam obseruantiam denigratam.
⁋ Praeterea scito quod varius est modus opinandi imter theologos: in quo pane Christus confecerit. Graeci enim dicunt Christum in pane fermentato confecisse. & propterea hodiemo die adhuc in pane fermentato cosecrant. et recitat glos. margi. loan. xiii. c. sic. Graeci vero diem qua immolatur agnus dicunt solum modo vocari pascha: & illa dicunt Christum fuisse crucifixum ad meridien. & dicunt Christum anticipas se vnum diem ante, comedendo agnum paschalem. Hoc aliquot auctoribus confirmare student dicentes tres primos euangelistas in hoc errare: & loannem eos in hoc castigasse. Latini vero Christum asserunt in pane aximo consecrasse.
⁋ Altera conclusio. quilibet fidelis Christum imitari in hoc volens debet in pane aximo consecrare. Prior conclusio probatur. Nam Matth. xxvi. scribitur. Vbi vis paremus. tibi comedere pascha? Et paulopost. Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus: & parauerunt pascha. sed tali die fuit prohibitum habere panem fermentatum in domibus ludaeorum. vnde Exodi. xii scribitur. Septem diebus axima comedetis. In die primo non erit fermentum in domibus vestris. qui cumque comederit fermentum: peribit anima illa de Israel: a primo die vsque ad diem septimum. ad insinuandum quod cum egressi sunt de aegypto: non poterant moram trahere vt panis fermentaretur. Sed Christus confecit in pane qualem in domo Hebraeorum inue nit: & aximum reperit: vt ex dictis liquet. igitur. Confirmatur hoc. Lucae. xxii. scribitur. Venit dies azximorum in quo necesse erat occidi pascha. Et paulo post sequitur. Parauerunt pascha. Insania autem est graecorum dicere tres primos euangelistas errasse: & loannem eos castigasse, conuenerunt eni omnes in vnum: quia in vno spiritu loquuti sunt. In super secundum legem agnus typicus debebat comedi xiiii. luna mensis primi ad vesperam. sed Christus seruauit legalia ad mortem vsque: nec iuit Hieroso lymam ad comedendum agnum nisi vt praeceptum legis impleret: non solum quo ad esum agni: sed etiam quo ad tempus edendi. Hoc enim nostri latini omnes tenuerunt & tenent.
⁋ Secunda conclusio patet ex priori, si modum Christi imitari voluerit aliquis. Sed cum panis fermentatus sit eiusdem speciei cum aximo realiter: graeci in illo consecrant sicut nos in azimo, nec in hoc peccarent: si ecclesia eos in hor sineret: quia licet sit praeceptum diuinum consecrare in pane triticeo: humanum tamen est consecrare in pane triticeo tali / puta aximo vel tali. In signum cuius ecclesia primum in pane aximo consecrauit. postea exorta haeresi Ebionitarum asserentium necessarium esse seruare legalia & iudaizare: & per consequens pascha in aximo conficere, sicut ludaei quonoda ex lege tenebantur: hunc errorem ecclesia eradicare volens, iusserat omnes in pane fermentato conficere. Sed paucis diebus durauit error ille inter Christianos quod necessarium erat seruare legalia: quo extincto redierunt Latini ad antiquum ritum conficiendi in acimo. Graeci autem redire nolebant, dicentes se redire non posse ad hoc: quia erat lex dei noui testamenti consecrare in fermentato. Sed licet hoc probauerint: non propterea habent ex institutione Christi.- Pro eis tamen arguitur
⁋ Contra priorem conclusionem adducentur motiua Graecorum, probando quod Christus xiii. luna mensis primi agnum paschale comedit: quia si hoc probetur, perinde est ac si ostenderetur immediate quod Christus in pane fermentato consecrauerit: quia in illa luna ludaei vtebantur panibus fermentatis. sed vt dicitur in probatione conclusionis: Christus consecrauit in tali pane qualem in domibus ludaeorum repperit. in. xiii. autem luna solum fermentatum repperit in domibus ludaeorum. Restat solum probare. xiii. luna ipsum comedisse agnum paschalem, quod sic probatur. ludaei. xiiii. luna mensis primi debebancomedere agnum paschalem: vt patet Exodi. xii. & Leuitici. xxiii. vbi sic scribitur. Mense primo quartadecima die mensis ad vesperum phase damin est: & quintadecima die mensis huius, solennita: azimorum domini est. Septem diebus axima comede tis. Dies primus erit vobis celeberrimus: sanctus quod. Idem habetur Numerorum. xxviii. ludei ergo xiiii. luna mensis primi ad vesperam comedere habebant agnum paschalem: sed illo die Christus passus est mortem, quod probatur: quia Ioannis. xviii. scribitur. Et ipsi non introierunt in praetorium vt non contaminarentur: sed vt manducarent pascha. ergo illo die debebant agnum paschalem comedere quo Christus est crucifixus. sed ipsi debebant ex lege agnum paschalem xiiii. luna ad vesperam comedere: ergo quartadecima luna Christus passus est. sed ante comedii agnum paschalem: ergo. xiii. luna mensis primi vel die praecedente comedit agnum paschalem, quod restabat probandum.
⁋ Respondetur. haec obiectio soluitur per aequiuocationem termini pascha. gl. margi. Matthaei. xxvi. sic dicit. Pascha proprie solus dies dicitur quo agnus ad vesperam occidebatur. id est. xiiii. luna primi mensis. Sed indifferenter in scriptura pascha pro diebus aximorum accipitur: & dies aximorum pro pascha: vt patet Lucae. ax. Appropinquabat. dies festus azximorum qui dicitur pascha. Ioannes autem loquebatur de panibus azximis. ipsi enim non introierunt in praetorium hominis gentilis ne contaminarentur: hoc est ne peccarent: sed vt manducarent pascha: hoc est panes azimos solitos tunc comedi secundum legem. Vel vt aliqui dicunt non improbabiliter: superiores erant intenti circa mortem Christi: et adhuc non comederant agnum paschalem: sed tempus debitum secundum legem relinquambant, existimantes se excusatos praetermittere vnam noctem occasione habita pro occidendo Christo: intendentes in. xv. luna comedere agnum paschalem. & secundum hoc argumentum sine aequiuocatione soluitur.
⁋ Sed contra illud arguitur. dies. xv. erat celebris, vt patet ex dictis: & ludaei timebant schisma populi: cuius magna pars existimabat Christum Messiam in lege pro missum. propterea enim pontifex, scribae, & pharisaei: prout scribitur Matthaei. xxvi. dicebant. Non supple occidatur) in die festo: ne forte tumultus fieret in populo. ergo non occiderunt eum in festo: sed festum praeuenerunt.
⁋ Respondetur. hoc primo statuerunt: vt non raperetur ab eis populo eum defendente: sed oblata occasione a luda traditore ipsum vendente mutarunt consilium: quando viderunt se pos se eum comprehendere furtim & occulte in nocte: quod & fecerunt: vt dicit Chrysostomus in Homiliis, & Leo papa in sermone paschali
⁋ Secundo arguitur sic. xv. luna erat celebre festum in lege vt dictum est: & tunc non licuit operari: cuius oppositum fecerunt ludaei Christum condemnantes.
⁋ Sed dicis & bene. ludaei rabidi non curarunt diem festum infringere: cum innocentem inique studuerint ad mortem damnare: habentes sophisticas pro se defensiones: vt liceret sibi peruersorem & destructorem legis etiam in festo de medio tollere. Contra. sanctae mulieres tunc operabantur. Nam Lucae. xxiii. scribitur quod sanctae mulieres viso monumento in quo positu fuit corpus domini, reuertentes parauerunt aromata & vnguenta. modo non licuit operari in die festo. Respondetur. Licuit illo die opera spiritualia facere: quae fecerunt bonae mulieres non obstante festo. Sabbatu tamen hebdomadale erat maius festum & celebrius: quam. xv. luna: & xxi. luna: qui erant dies celeberrimi inter illos. propterea ab opere in sabbato quieuerunt mulieres: in sabbato enim non licebat praeparare cibum, nec ire vltra mille passus. secus in aliis diebus festis. & prima feria iterato praeparationi vnguenti se accommodante iudicabant licet erronee non satis vnguenti fuisse praeparatum.
⁋ Tertio arguitur. Ioannis. xix. scribitur. ludaei ergo quoniam parasceue erat: vt non remanerent in cruce corpora sabbato: erat enim magnus dies ille sabbati. &c. Ex hac auctoritate sequitur quod Christus passus est. xiiii. luna: quia tunc erat parasceue. i praeparatio pro comedendo agno paschali.
⁋ Et confirmatur haec ratio per illud quod scribitur Ioannis. xiii. Ante diem festum paschae sciens Iesus quia venit hora eius &c. Ergo coena vltima facta est ante festum paschae. sed pascha est. xiiii. luna. igitur.
⁋ Ad primun respondetur: quod parasceue illic est dies veneriss vt dicit glo. margi. Augustinus sic dicentis. Parasceue praeparatio interprtatur. sexta feria praeparabantur necessaria pro sabbato: qua die praecepit Moyses duplum colligere manna propter sabbatum. Idem habet glos. marginalis Bedae, Marci. xv. super illud. Et cum iam sero esset factum: quia erat parasceue quid est ante sabbatum &c.
⁋ Secunda etiam auctoritas non mouet: quia nihil aliud illic dicitur quam quod Iesus sciebat an te pascha tempus suum aduenisse. & hoc est verum quia erat iam in foribus.
⁋ Quarto arguitur. Ioannis. xix. in auctoritate iam allegata scribitur. Frat. n. magnus &c ergo sabbatum erat in quitadecima luna: & sic eran duo magna festa & celebria eodem die incidentia ergo. xiiii. luna passus est. Nostri hic passim respe dent, vt videre est in Magistro historiarum, in historia euangelica. c. cxlix. Frat magnus dies sabbati quia incidit sabbatum in vno illorum dierum scilicet sexto decimo die qui dies erat festus: non tamen ita magnus vt. xv. Hoc Altisiodorus & alii insequuntur, quid autem veri hoc habeat: paulo post examinabimus.
⁋ Quinto arguitur. veritas debet respondere vmbrae: sed agnus typicus fuit comestus xiiii. luna mensis primi: qui erat figura Christi veri agni morituri: ergo eodem tempore debebat pati: ergo passus est in. xa. luna mensis primi.
⁋ Respondetur conce di do maiorem cum minore. sicut enim verus agnus typicu: erat tali hora & tempore comestus: sic corpus Christi primo a se & discipulis comestum est. Secundo dicitur: quod etiam tunc inchoata est post coenam passio eius per sanguineum sudorem: vt scribitur Lucae. xxii. & nocte illa fuit captus & ligatus.
⁋ Sexto arguitur. Leuitici. xxiii. scribitur. Avespera ad vesperam celebrabitis sabbata vertla. & de festo paschae hoc expresse habetur Exod xii. Primo mense quaertadecima die mensis ad vesperam commedetis azxima vsque ad diem vicesimamprima eiusdem mensis ad vespera. Hoc supposito arguitur sic. Si. xiiii. luna quae erat pascha habuit initium in die louis in occasu solis: Christus passus est. xiiii. lu na: quae durauit toto die veneris scilicet sexta feria quo usque sol petiuit occasum. ergo Christus passus est xiiii. luna mensis primi realiter: & ante comedit agnum paschalem: forte ante occasum solis quintae feriae. & tunc erat. xiii. luna mensis primi. Si dicas, vespera diei louis erat vltima pars. xiiii. lunae. Contra. secundum hoc oportet dicere. xiiii. lunam habuisse initium in quarta feria: hoc est in die mercurii in secundis vesperis: & sic erit vero simile quod Christus comedit post occasum solis, &. xv. luna mensis primi: & per consequens non seruasset legalia ad mortem vsque, cotra dicta. & vlterius sequitur quod ludaeiomnes comedissent in. xv. luna: & sic pereceptu publice dimisissent: quod non videtur dicendum. hoc probatur etiam per acta bonarum mulierum.
⁋ Respondetur. hoc argu mentum nonnihil scrupuli hincinde affert. dicam ad ipsum secundum varias imaginationes occurrentes. Primo xiiii. luna habuit initium in die louis in vltimis vesperis: & durauit ad diem veneris artificialem totum com pletum: & per consequens concedo tamquam corollarie sequans quod Christus realiter passus est. xiiii. luna mensis primi: & sabbatum illud erat celebre festum vt dicunt Graeci: & magnus dies sabbati vt dicit Ioannes. quia in. xv. luna in qua celebre festum illorum dierum erat, incidit dies sabbati: quod habuit initium in vesperis sextae feriae. & sic concedo quod Christus. xiiii. luna passus est: sed nego quod agnu paschalem ante. xiiii. lunam comederit: quod Gaeci contendunt. & negationis ratio est: quia in. xiiii. luna secundum legem agnus typicus erat comedendus. Christus autem nullo modo prae uenit horam comedendi Hebraeorum: & forte erat sole petente occasum: illud enim magis quadrat cum litera veteris testamenti.
⁋ Secundo super illo verbo. Immolabitque eum vniuersa multitudo filiorum Israel ad vespera. Exodi. xii. recitat Nicolaus Lyranus secundum doctores Hebraeos: quod vespera hic incepit hora septima. xiiii. diei: quia ex eo tempore sol incepit tendere ad occasum: & ab illa hora vsque ad principium noctis potest immolari phase secundum eos. Et ex Hebraeis recitat Nicolaus in eodem ca. super illa propositione: In die primo non erit fermentum in domibus vestris. Ab hora septima diei. xiiii. debebat amo ueri omne fermentatum de domibus Hebraeorum: quia extunc poterat immolari agnus: licet tunc non esset. xiiii. luna secundum legem: nec septima hora illius diei, legaliter supputando. Et illud probari potest. Exodi. xxiii. vbi scribitur. Non immolabis super fermento sanguinem victimae meae. hoc est. noli immolare agnum paschalem de cuius sanguine debent liniri postes ostii, donec fer mentum fuerit amotum. Licet videam Nicolaum de his horis non bene sentire: vero simile tamen est quod istud legit. Quare addo quod oportet supputare horas ab gitu solis: more Hebraeorum. ac si Hebraei dicere ve lint quod hora prima pomeridiana cum sol iam incipit notabiliter descendere: inchoabatur festum paschae Et tunc consequinter dicere oportet quod Christus comedit agnum paschalem. xiiii. luna: quae habuit initium hora septima more Hebraeorum supputando: quae est hora nostra prima pomeridiana: & luna quaertadecima finiebatur hora prima pomeridiana in die veneris: & non mortuus est ante horam nonam: hoc est tertiam po meridianam. nam mortuus est. xv. luna, vt Magister historiarum dicit. Et glossa margina. Lucae. xxii. di cit super illo versiculo. Venitant dies aximorum. Nec miteris super hac hora prima. Numquid nos celebramus festa nunc a vespera ad vesperam: non habentes oculum ad occasum solis: sed ad tempus quo ecclesia vespertinum officium cantat? Sed adhuc cum hoc modo dicendi concedendum est more Graecanico, quod dies ille magnus sabbati incidit. xv. luna. Siue autem dicat hoc modo siue illo: Christus non consecrauit in pane fermentato post horam primam, & postes domus sar guine agni delinitos. Potest etiam non inconvenienter dic quod in die louis vesperi iam erant. ii. vesperae. xiiii. lunae. & quaertadecima luna initium habuit in quarta feria vel speri: & Christus agnum comedit in fine illarum vesperarum ante. xv. lunam more Hebraeorum seruantium illud festum: &. sic passus est. xv. luna: qui magnus dies sabbati erat propter duo festa: vee propter sabbatum quod cecidit in. xvi. luna: quae erat festum non celebre vt. xv. luna. Cum illo enim seruatur quod Christus fecit coenam in aximo & non fermentato, quo istarum vesparum agnum comederunt. Necessarium aut est alterum. Et vtrolibet dato: semper Christus consecrauit in aximo.
⁋ Sed ne argumentum in vmbra praeteream: colligam protinus quae ad hoc argumentum dixi tam ad nomen quam ad rem in quibus ab aliis discrepo. In primis dico quod Christus non comedit agnum paschalem ante prima horam pomeri dianam: hoc est ante septimam horam post ortum solis tunc enim Hebraei consuetudinem habebant. xiiii. lunam inchoandi. vel expectauit Christus ad occasum solis antequam agnum paschalem comedit: quod est mihi probabilius. ratio est: quia licet poterat aliorum more tuc incipere agnum paschalem comedere: non tamen erat necesse: sed qui volebat differre comestionem: poterat ad tempus. sicut nunc est de nostro ieiunio quidragesimali non enim praeuenimus notabiliter. xii. hora: possumus tamen post illam differre comestionem. sic hic: ad aliquod tame determinatum tempus. Modo Christus in media coena suum mysterium celebrauit: & in fine statin exiuit in hortum: dans ludaeis occasionem vt clanculum caperetur. Et siue hoc fecerit siue illud: non erat panis fermentatus inter ludaeos: & per consequens in aximo consecrauit quod est principale inter Graecos & Latinos discrimen. Forte etiam ab occasu solis supputarunt festa: & sic consequnter loquendo passus est. xiiii. luna mensis primi. Nec video glossas vel Magistrum historiarum recipiendum nisi quis voluerit. sed tenendo quod inceperunt supputare festa ab hora septima: passus est mortem xv. luna / & agnum paschalem comedit luna. xiiii. sed &x v. luna currebat cum magna parte sabbati: & per consequens duo magna festa simul concurrebant. & illud optime congruit literae Ioannis. xix. de magno die sabbati. Potes etiam dicere quod in die louis vesperi terminabatur. xiiii. luna: & tuc consequinter dicas. sed qualitercumque dixeris / in die veneris passus est: & die louis vesperi agnum typicum comedit. Vlterius dici potest quod interdum Hebraei in modo computandi diem artificialem nocti praeposuerunt: sic enim semper fecerunt antequam egressi sunt Aegyptum. Sed cum Aegyptum in magnis dei portentis egressi sunt: in illd memoriale voluit deus quod Aegyptiorum more phase celebrarent a vespera ad vesperam quia ita Aegyptii supputant: vt dicit venerabilis Beda capite. v. de temporibus: & consequnter festa a pascha dependentia. manserunt tamen aliqua alia festa & operationes notabiles in honore: supputando ab ortu solis ad ortum eius alterum. quo mo vsi sunt euangelistae numerando horas tempore passionis: loquem do vt plures cum aliis Hebraeis: quemadmodum nunc i plerisque locis seruamus aliquam festa. sic apud aliquos totus dies veneris quo Christus passus est incipiendo ab ortu solis poterat vocari. xv. luna. & per idem cum comestio agni paschalis inciderit ante noctem: aliqui vocare poterant. xiiii. lunam ad finem illius noctis vsque. sed de hoc modo loquendi non multum refert. secundum modum supputandi sacrae scripturae potest dici quod Christus mortuus est. xv. luna: & post primam horam pomeridianam diei veneris. Si vero erat Hebraeorum consuetudo in celebratione paschae expectare ad occa sum solis: quod ab Hebraeis nunc rntum illum (licet superstitiose) colentibus potest sciri: tunc consequinter dicendum e quod Christus passus est in. xiiii. luna mensis primi: & in eo dem die agnum paschalem comedit. Sed qualitercumque dicatur: non erat panis fermentatus in aliqua domo. Relinquitur ergo quod in azximo Christus consecrauit, quod restabat ostedendum. de illo enim praecise inter nos & Graecos contenditur.
⁋ Septimo arguitur. a die paschae Hebraei numerabant septem hebdomadas plenas: & statim post illas erat festum pentecostes in memoriam datae legis: vt patet Leuitici. xxiii. sed dies festus paschae fuit in sexta feria: & quia ad septem hebdomadas sequentes debebat pentecoste celebrari: debebat ee in sexta feria: quod est falsum.
⁋ Respondetur. Hebraei non debebant supputare a primo illorum festorum, sed a die sabbati qui in illa solemnitate incidebat: vt pta Leuitici. xxiii. Nuerabitis ergo ab altero die sabbati in quo obtulistis manipulum primitiarum, septem hebdomadas plenas. ab altero die. hoc est a crastino paschae: hoc est a. xvi. die inclusiue. Septem autem hebdomadae plenae faciunt. xlix. dies. & in die sequanti debebat esse pentecoste, nos autem a nostro pascha numeramus quando Christus surrexit, septem hebdomadas plenas / vt glos. marg. Actuum. ii. dicit.
⁋ Ecce quomodo Christus in pane aximo suum corpus consecrauit, & quod pater Aidam non peccauit cele prando more patrio pro illo tpore: quia ecclesia in multis locis tunc plantari solum incepit. & propterea ipse pater Aidan cum duobus aliis sequentibus episois nostratibus fuit a rege Anglorum vocatus, vt religionem Christi anam Anglos doceret: prout vicinus noster venerabilis Beda recitat. patres enim inuincibiliter adhuc ignorabant traditiones ecclesiasticas. Amplius patuit Graecos errare putantes Christum in fermentato consecrasse. reuera tamen consecrant in fermentato: & si ecclesia eos sineret sic consecrare, non peccarent: quia est positiuum humanum: quod ecclesia potest admittere vel tollere. Si vero teneant esse de necessitate salutis: & esse de iure diuino consecrare in fermentato: haeresim tenent: & si cum pertinacia, haeretici sunt. Amplius patuit omnes euangelistas convenire de pane axi mo: sicut in omnibus aliis eodem spiritu loquuti sunt: & in eorum ore deus loquutus est. ergo vesania extrema est hoc audere dicere de tribus primis euangelistis. Caeterum non est mirandum quod Graecos deus permittat pro delictis publicis patenter torqueri quousque ad cor redeant. Sexti argumenti quod plus ponderis caeteris afferre prima facie videtur: epilogationem in fine ipsius ex industria posui. Et quia adhuc Paulus Burgensis tenet alium modum in additione. Matthaei xxvi. illum paucis recensere libebit speculando quid in ipso veritatis contineatur.
On this page