Quaestio 2
Quaestio 2
An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Ecundo quaero circa hanc. xIIl. distinctionem. An Christus. xiiii. luna comederit agnum paschalem. Pro solutione quaestionis modum Pauli Burgensis recitabo: postea cldicam de eius opinione quod mihi videtur de ea censendum.
⁋ Pro eius opinione intelligenda haec praemittas. Primo de die naturali supponas quod ab occasu solis ad solis occasum terminatur: vt in quaestione praecedenti diximus.
⁋ Secundo supponatur quod Hebraei mensibus lunatibus vtuntur: & mensis lunaris ex triginta diebus cum. xii. horis natu talibus: duabus tertiis vnius horae cum tribus minutis perficitur. melius est. viginti nouem diebus cum duodecim noris. sic enim aliquam bibliae habent.
⁋ Tertio suppo natur: quod annus Hebraicus incipit a calendis seu nouilunio quod est proximum post aequinoctium vernale. & hoc patet Exodi. xii. Mensis iste vobis principium mensium, primus erit in mensibus anni. hoc ponitur quia antea september erat principium anni: quia in illo mense creatus est mundus: vt Rabi Eleazar, & plerique alii existimant.
⁋ Quarto praesupponatur quod omnia festa He praeorum praeter sabbatum, exordium computationis, & per consequans mobilitatem per diuersas ferias hebdomadae sumunt in neomenia mensis primi. Verbi gratia. Sit pdicta neomenia quinta feria: iam dies solennitatis azximorum erit similiter quinta feria: quia quintadecima luna est dies immolationis agni solennitatis paschalis. iuxta illd Leuitici. xxiii. Numerabitis ergo ab a tero die septem hebdomadas plenas. Et festum tubarum erit in die sabbati. Nam sex menses lunares qui computabantur a neomenia mensis primi vsque ad neomeniam septimi, sunt centum septuagita: & septem dies integri reuoluti per hebdomadas, in sexta feria finiuntur: vt patet supputanti. & sic neomenia mensis septimi sequantis erit in sabbato. Consequinter festum expiationis erit feria secunda: quia est in decimo die a festo Tubarum. demum festum Scenophegiae siue Taberna culorum erit in sabbato: quia in. xv. Omnia ista sunt explicata Leuitici. xxiii.
⁋ Quito supponatur quod in quo cumque die coniunctio luminarium secundum medium cursum prope aequinoctium vernale occurrerit: in eodem die sunt calendae seu neomenia mensis primi praedicta: nisi in certis casibus in quibus repellenda est & transferenda ad sequaentem, & quandoque ad subsequntem. Hi casus sunt duo. Prior est quando talis coniunctio transcendit. xviii. horam eiusdem diei in qua est. Et ratio est quia tunc magis declinat talis coniunctio ad diem sequante qui ad illa in qua est: quia iam transit tres quartas illius diei: & talis coniuctio apud eos vocatur nouilunium vetus seu anti quum. Vt Verbi causa. Si nouilunium aequinoctii vernalis esset in decimaoctaua hora sabbati vel infra: tunc calendae erunt in eodem die sabbati: & per consequins principium computationis festorum totius anni erit ab eodem die sabbati. Si vero coniunctio esset vltra decimanoctauam horam: tunc talis neomenia esset repellenda ad diem dominicum immediate sequaentem: & per consequins festa paschalia & alia festa illius anni trasferrentur ad ferias respondentes diei dominico & non sabbati. Secundus casus est quando nouilunium vernale in secundal quarta vel sexta feria occurrit: in istis enim tribus feriis non potest figi neomenia aequinoctii vernalis. causa inferius dicetur.
⁋ Sexto supponatur quando quod oportere quod fiant duae repulsae de eadem neomenia Immo corollarie sequitur ex praedictis. Ratio quare radictae tres feriae repelluntur, est haec. Nam cum festum ex piationis sit celeberrimum vt dies sabbati, intantum vt cibaria non permittantur in eadem die parari: sicut nec in sabbato: vt ex historia bibliae haberi potest, & Hebraeorum consuetudine: hinc est quod ex eorum traditione antiqua seu consuetudine immutabili quae adhuc inter eos durat: dies expiationis num quam concurret in die veneris vel in die dominico in grauamen populi non potentis illis duobus diebus praeparare cibaria. Quare sequitur quod neomenia praedicta primi mensis non potest esse in secunda feria. Nam si sic: festum expiationis occurreret in sexta feria: & continuaretur cum die sabbati a parte anteriore: quod est contra praedicta. Similiter nec neomenia prim mensis habet etiam quartam feriam. nam si sic, festum expiationis occurreret in die dominico. & per cosequans continuaretur cum sabbato a parte posteriore contra prodicta Ecce rationem secunde feriae & quartae. Sed ratio quaere sexta feria excluditur ab hoc vt in eadem neomenia primi mensis non figatur apud eos, talis est. Nam in festo scenophegiae in quo habebant laetari septem diebus: si neomenia primi mensis incideret in sexta feria: sed retur quod festum tabernaculorum in die dominico concurreret: & sic septima dies tabernaculorum esset in die sabbati: & cessarent illa quae dicta sunt: quia tunc fecerunt ali qua quae non licuit fieri in die sabbati. Ex quibus omnibu elicitur quaedam regula in calendariis Hebraeorum: vbique & apud omnes diuulgata, & in hodiernum diem vsque infalli biliter conseruata: quod prima dies solennitatis paschalis num quam est feria secunda, quarta, & sexta.
⁋ Septimo supponatur: quod anno quo Christus fuit passus: coniunctio luminarium prope aequinoctium vernale iuxta veram computationem Hebraeorum quae est secundum medium cursum solis & lunae, fuit in quinta feria post nonandecimam horam cum certis minutis. hoc enim Paulus per se & peritos Hebraeorum dicit certissime esse calculatum & concordatum. His suppositis patet dubii solue tio. nam in anno passionis Christi licet coniunctio luminatium vt dictum est, fuerit feria quinta: non tamen potuit in ea neomenia figi propter eius vetustatem: & per consequens occurrit primus casus repellendae: habuii ergo transferri ad sequentem diem. sed quia sequens dies erat sexta feria: nec in ea poterat neomenia assignari: quia est secundus casus repellendae: transferebat neomenia ad diem sabbati. & per consequens. xv. luna fuit eodem anno secundum Hebraicam computationem leg timam & assuetam in die sabbati: in qua concurrunt duae festiuitates solemnes apud eos: sabbatina ves & paschalis: quae est prima solennitas azimorum: & sic erat ille dies magnus sabbati secundum loannem in feria sexta immediate praecedente: & fuit secundum eos quartadecima luna in qua legitime erat pascha immolandum. Vnde in eadem sexta feria fuit immolatus verus agnus paschalis ab eis. similiter & typicus: pro cuius typio manducatione vt non contaminarentur ludaei, non intrauerunt praetorium, secundum euangelium. Christus autem in huiusmodi neomenia primam repulsam tamtenm tenuit & non secundam. Prima enim est rationabilis sine comparatione ad festa futura. secundam non tenuit. & ratio est quia causa illius repulsae ex festis futuris in mense septimo dependebat: quorum obseruationem Christus sciebat iam per suam passionem euacuandam, sicut caetera legis cerimonialia. Fuit ergo secundum verissimam & infallibilem notitiam Christi neomenia tempore suae passionis in sexta feria: similiter & prima dies paschalis solennitatis, hoc est quintadecima luna apud eum. Vnde & in feria praecedenti fuit vera quartadecima luna, in qua pascha cum discipulis : tempore determinato secundum legem manducauit.
⁋ Ex quibus habetur quod tempore passionis Christi duplex fuit quartadecima luna: sicut & neomenia primi mesis. vna scilicet vera simul & legitima secundum supputationem Christi: altera vero legitima tantenm secundum communem & assuetam computationem aliorum omnium praeter Christum: & ideo nihil mirum si sanctae mulieres & loseph ab Arimathia potius sequaerentur Hebraicam computatio nem communem quam Christi veram computationem. nam mysteria passionis & praecipue euacuatio legalium fuit abscondita etiam apostolis vsque post resurrectionem: cui concordant historiae Hebraeorum, quae asserunt manifeste quod in vigilia paschae Christus fuit patibulo suspensus: & quod a saeculis num quam fuit inter eos prima dies paschalis feria sexta
⁋ Contra opinionem Pauli sic argumentor. Ipsa repugnat euangelistis: ergo est insufficiens. nullus fidelis negabit consequentiam. probatur ante cedens. Nam scribitur Lucae. xxii. vt in quaestione praecedenti recitauimus, Venit dies aximorum in quo necesse erat occidi pascha. hoc est: erat de praecepto legis tunc occidere pascha. Sed forte dicis. beatus Lucas intellexit de vero pascha & legitimo secundum supputationem Christi. hoc non valet: quia sic Christus non seruasset legalia ad mortem vsque: cuius oppositum dicunt omnes doctores fideles.
⁋ Praeterea sanctae mulieres & alii probi viri & apostoli mirati fuissent si tempus comedendi agni paschalis praeuenisset. Quia si dicas hoc verum esse, licet euangelistae non scripserint: scio locum a non scripserunt non concludenre: ergo non ita erat. sed non est vero simile quod hoc tacuissent. & dicis voluntarium omnino & inopinabile si ne probatione.
⁋ Quarto arguitur & fortius. ex eius opinione sequitur quod ludaei non habuerunt panes aximos in die veneris ante vesperan Nam Christus praeuenit comestionem paschalem: & consecrauit corpus suum in tali pane qualem in domibus Hebraeorum reperit: in hac enim theorica stant omnes tam graeci quam latini: ergo Christus consecrauit in pane fermetatos qui est error graecorum.
⁋ Quito arguitur. nullo modo in cepit festum apud Hebraeos quousque incepit tempus quo debebant occidere agnum paschalem: ita quod ante illud tempus poterant operari in quocumque opere. sed in die vene ris quo Christus passus est, ludaei ad vesperam comederut agnum paschalem per eum: ergo adhuc poterant introire praetorium Pilati: cuius oppositum scribitur Ioannis xviii.
⁋ Sexto sequitur quod Christus passus est mortem ante tempus legitimum comedendi agnum paschalem: quod est absurdum.
⁋ Septimo arguitur. septima eius suppositio coniunctionis luminarium est suspecta: & a non minus exercitatis & ingeniosis Christianis astrologis quam sit ipse & sui: aiter dicitur.
⁋ Propter haec dico opinionem eius falsam. & respondebo ad aliquas rationes quas pro se affert. Quarum vna est. nusquam legitur quod pascha tantum valet quantum panis aximus. Illud est falsum: vt patet per glossas ordinarias & interlineares, & latinos omnes. Etiam sine aequiuocatione hoc euacuauimus.
⁋ Secundo arguit sic. Christus non est passus in die festo. sed. xv. die erat celebre festum. ergo in. xv. luna non est passus. quod non erat festum, probat, quia ludaei multa fecerunt qui non licuit facere in die festo.
⁋ Re spondetur: quid miru, cum innocentem impie damnauerit ad mortem?: a quorum consilio & rabie patriarcha Iacol eorum pater petiuit esse immunis, inquiens Geneseos xlix. Simeo & Leui fratres vasa iniquitatis bellantia. In consilium eorum non veniat anima mea. Vbi pulchre glossa interlinearis in verbo Consilium, dicit. Mors Christi. quia ille est sensus literalis. scribae enim in lege erant de tribu Simeon. Et sequitur: In furore suo occiderunt virum. vbi glossa interlinea. Christum. Quid igitur mirum si hi rabidi canes tam grande nefas nullo saeculo piandum tentantes non erubescerent violare festum: sophistice coram populo se defendentes & asserentes se hoc facere pro gloria dei?
⁋ Tertio argu it sic. loseph ab Arimathia / & Nicodemus viri probi / & sanctae mulieres laborarunt circa sepulturam domini: quod non licuit in festo.
⁋ Respondetur, concedendo quod duo viri illi nominati erant probi, & amicitiam seruarunt Christo in morte vt in vita. Nec peccabant in hoc quia licuit aliquam officia spiritualia facere in. xv. luna, es non licuit facere in sabbato: vt in quaestione praecedenti diximus. Propterea sanctae mulieres quieuerunt a labore in sabbato: & peacto sabbato rursus accinxerunt se parandis aromatibus. Quod autem dicit. Hebraei dicunt quod num quam a saeculis fuit apud eos primus dies paschalis in sexta feria: est merum commentum, & a praede cessoribus eorum post passionem Christi excogitatum. Si enim ecclesia canit: Credendum est magis soli Mariae veraci quam ludeorum turbae fallaci: quanto plus multitudini probatissimorum fidelium: & patet istud. Nam imter contemporaneos apstolorum: & post, de hoc num quam fuil quaestio: cum tamen religio Christiana habuerit innumeros impugnatores quo ad singula. Hoc non obstante opi nor virum hunc a suis circumuentum fuisse: & de religione Christiana aeque bene sensisse post eam assumptam ac si a Christianis parentibus ortum traxisset. Praeterea secundum vnam viam in quaestione praecedenti positam. xv. lu na erat in sabbato.
⁋ Postremo circa hanc materiam faciam vnum argumentum quod aequaliter contra omnes has opiniones currit, ad probandum quod Christus nec est passus. xiiii. luna nec. xv. luna probatio. Christus passus est in nouilunio: ergo non in. xiiii. luna, vel in. xv. Consequentia est nota: quia in. xv. luna est oppositio: & luna maxime illuminata secundum apparentiam nostram: licet minus secundum veritatem. Anecedens patet: Nam sol passus est eclipsim: & hoc non poterat fieri nisi a luna in cmniunctione: experimur enim quod nullus plane ta alius a luna solem eclipsat. Propterea Aristi. ii. cael putabat (& non sine motiuo) solem fuisse lunae imediatum. quod autem sol deliquium passus est: patet per illd quod Matth. xxvii. scribitur. Asexta autem hora tenebrae factae sunt super vniuersam terram vsque in horam nonam & Lucae. xxiii. Et sol obscuratus est.
⁋ Respondetur. argu mentum tangit aliquam ambigua., notum est quod naturaliter non potest esse eclipsis solis absque hoc quod iuna sit sub ecliptica: vel prope eam in cauda vel capite draconis: & inter nos & solem, lumen solis occultando his qui sunt in vmbra lunae: cum sit corpus opacum. & le plus luminis habeat tunc realiter quam in oppositione: cum sit propiquior corpori luminoso: quia tamen pars nobis propiquior non est lluminata: occultat nobis sua opacitate solem: ne lumen directum solis habeamus. Aliud etiam est in hoc argumento: quod deliquium solis num quam est in vniuersa terracum eclipsis solis non sit aliquod quam absconsio luminis ei in aliquo loco: quemadmodu si caperes ostium & po neres contra grossam taedam: existentes in vmbra ostinon haberent lumen directum illius taedae: bene autem existentes extra illam vmbram. In hoc enim ab eclipsi lunae se iungitur: cuius lumen quod a sole habet penitus extinguitur: & qui est semper vniuersalis: vt de lumie candelae extictae contigit. Sed illd deliquium erat vniuersale vt litera allegata in argumento dicit. Et beatus Dionysius in Aegypto tuc existens, in Heliopoli, dicit (vt patet in epistola ad Polycarpum) quod illic deliquium percepit. Sed ad has rationes posset quis dicere quod verum dicit beatus Dionysius. Aegyptus enim est vicina terrae promissionis: & Heliopolis poterat occurrere in vmbra lunae & sic illic apparuisset eclipsis quae non fuisset vniversalis. Etiam sola ludaea vocatur nonum quam terra vniuersa. Nam tertii Regum. xviii. Abdias ita dixit ad Heliam. Viuit dominus deus tuus si est gens aut regnum vbi non miserit me dominus meus quaerere te. & tamen est sermo solum de ludaea. ergo tota illa eclipsis poterant esse a luna: & deus sphaeram lunae ad solem supernaturaliter mouebat: sic vt corpus lunae esset sub corpore solis in horizonte Hierosolymitano. Propter auctoritatem tamen beati Dionysii praestat illd dicere: quam cum Origene, quod hoc fiebat per nubem grossam interpositam: vel cum beato Hieronymo quod sol subtraxit radios suos. Non nego tamen quin dicta istorum virorum sint possibilia. Potest n deus talem nubem creare in densitate & magnitudine qua solem magis eclipsabit quam luna. Secundo potest sol retra: here suos radios ad bonum sensum. hoc est deus potest non concurrere cum sole ad producendum lumen: & tunc nihil illuminaret. sol enim est agens naturale, nec potest lumen producere & lumen retrahere: plus quam ignis non calefacere passum applicatum.
On this page