Quaestio 2
Quaestio 2
An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
IN superiore quaestione vidimus quod quis potest in mortali satisfacere de pecca tis contritis: licet postea in peccatum lapsus fuerit, nunc secundo materiam satisfactionis prosequendo Quaeritur. an opus sa tisfactorium sit aeque meritorium, ac no satisfactorium. Verbi gratia. imponitur sorti in poenitentiam dicere septem psalmos. Plato etiam dicit septem psalmos per opus praecepti, quia est in sacris: & tenetur ex consuetudine hodie dicere: vel per opus consilii: non refert habent aequales conatus dicendi: & caetera omnia sunt paria: hoc dempto quod vnus dicit adimplende poenitentiam iniunctam: alter vero non. quaestio est an aequaliter mereantur.
⁋ Ad quaestione respondetu per duas conclusiones. quarum Prior est. Opus satis factorium est meritorium.
⁋ Prior conclusio probatur. Omn opus procedens ex charitate est meritorium: opus satisfactorium est huiusmodi. igitur. consequentia est nota ex tertio primae. probatur minor: quia opus satisfactorium est opus moraliter bonum in illo qui habet gratiam. maior patet. aliquod opus procedens ex charitate est meritorium: & eadem est ratio in quo libet opere procedente ex charitate. igitur.
⁋ Secunda conclusio probatur. quia dato opposito sequi tur haec conclusio. inconsulte facit ecclesia poeniten tias iniungendo: & etiam inconsulte facit poenitens poenitentias iniunctas accipiendo, quod est inconveniens. quod sequatur patet. quia minus merebitur de praemio essentiali adimplens opus satisfactorium, quam opus non satisfactorium per te: & parum poene debitae er dimittitur per illum actum: quod non aequipollet carentiae illius perpetuae beatitudinis. igitur. Confirmatur haec ratio. Plato per oppositum conclusionis meretur praemium vt quatuor: & sortes minus meretur per te. ponatur gratia exempli quod mereatur vt duo. & dimittitur ei poena solum temporalis peccatis debita ratione actus satisfactorii: loco duorum graduum perpetuae beatitudinis quos habebit Plato in perpetuum. ergo totum prae mium Platonis exuperat totum permium sortis, quod no est dicendum.
⁋ Ex illo sequitur quod libenter homo debet adimplere poenitentiam: quia habebit duo bona per ad impletionem poenitentiae: scilicet tantum beatitudinis quatum alter habebit per opus non satisfactorium. & cum hoc habebit remissionem poenae culpae debitae.
⁋ Contra secundam conclusionem arguitur. ex ea sequitur quod aequaliter merentes inaequaliter praemiabuntur. consequens est inconveniens in eodem foro. sed quod sequatur patet. totum praemium sortis praemium platonis exuperat: cum aequales btitudines habeant: & cum hoc sorti remittitur poena. & tamen aequaliter merentur ex hypothesi. igitur.
⁋ Respondetui negando quod non habebunt aequalia praemia essentia lia. de praemio enim concomitanti scilicet remissione poenae non est inconveniens. patet in alio casu: Sortes vult consequi indulgentias: & eas consequitur: quia dat secundum quotam in indulgentiis positam: Plato etiam vult indulgentias consequi: sed impeditur: quia non habet pecuniam: vel est aliud impedimentum: isti duo per duos actus aequales & aequaliter meritorios merentur aequale praemium essentiale: sed inaequaliter merentur remissionem poenae
⁋ Secundo arguitur. ille qui agit sua sponte, alacrius & hilarius facit suum opus quam alter cui poenitentia est iniuncta: qui opus tale non ad impleret nisi esset ei iniunctum. ergo prior melius facit. Hilarem enim datorem diligit deus.
⁋ Respondetur. si caetera sint imparia, nihil ad a. Secundo dico. quod stat vnum plus mereri per opus melius, & non plus satisfacere. quia non oportet semper opus magis mer torium esse magis satisfactorium. vt patet in indulgentiis, quas vnus intenso actu voluntatis acquirit & alter remisso. prior enim plus meretur quo ad vitam aeternam: non autem quo ad remissionem poenae. sic potest esse quod duo dicant septem psalmos aequaliter satisfactorie: & tamen vnus plus mereatur. Hilarem enim datorem diligit deus. hoc est, actum sponte factum diligit deus: siue actum eliciens sit iucundus & sanguineus siue subtristis & melancholicus. & non tantum diligit actum ab inuito quodammodo productum, vel cum murmure.
⁋ Ex toto patet quod aliquis actus est satisfactorius & meritorius. hoc patet ex quaestione hac. Aliquis actus est satisfactorius qui no est meritorius. vt patet ex quaestione praecedenti. Aliquis est etiam meritorius qui non est satisfactorius. vt actus non poenalis elicit. a gratia. Fodem modo stat actum esse magis satisfactorium alio & minus meritorium: & econverso. Vvbitatur: an opus praecepti possit iniungi in poenitentiam. & non intelligo ide opere praecepti quod poenitens assumit a lconfessore suo, & per consequens implere tenels sed de aliunde praecepto per aliqua legem diuinam veln humanam.
⁋ Respondetur. Neutra pars est totaliter certa: sed iudico partem negatiuam veram: scilicet quod homo non potest satisfacere poenae debitae peccatis per opus praecepti. Probatur haec conclusio: quia opposito dato sequitur quod confessor licite potest imponere clerico vel beneficiato in poenitentiam & in expiatio nem peccatorum vt dicat horas canonicas toto isto mense, anno, vel vita. & quod alter hoc faciens, pro suis peccatis satisfacit sic dicendo horas canonicas. eo dem modo de ieiunio quadragesimae. & per consequens inutile est alia in poenitentiam iniungere. immo securius istae poenitentiae iniungi debent: quia vero similius est quod seruabuntur. Insuper peccator ratione sui peccati tenetur ad aliquid ad quod non tenetur innocens. sed innocens tenetur ad ieiunium quadragesimae, & ad dicendas horas. ergo ad aliud tenetur poenitens. Tertio arguitur ad idem. quia opposito dato sequitur: si sortes debeat platoni centum scuta: quod pos sim licite iniungere ei solutionem illorum centum scutorum: & ipse satisfaciens, soluendo erit absolutus: & ad aliud non tenetur per te: ergo imprudens est tam ipse quam confessor aliam poenitentiam iniungens. Quarto arguitur: si frangam tibi tibiam, & debea tibi centum, non satisfacio tibi dando praecise centum quae debeo. ergo si alio iure sum obligatus ieiunare quadragesimam, non satisfacio per illud ieiunium ratio ne peccatorum a me commissorum. Quinto arguitur. si sorti qui commisit centum peccata: iniungam ratione vnius peccati dicere psalmum Miserere mei deus. sequitur quod ratione cuiuslibet peccati possum iniungere ei eundem psalmum: & sic per eundem psalmum poterit satisfacere toti poenitentiae iniungendae: hoc dato quod psalmus iste sufficeret praecise pro vno peccato. nam sortes tenetur ex hypothesi ratione a. peccati dicere hunc psalmum: & non obstat praeceptum per te quin ego possim iniungere pro alio: ergo iniungam pro alio peccato: & sic pro quolibet distincte: & ex consequenti pro omnibus. & eodem modo argumentabor quod semel dicere orationem dominica pro omnibus sufficit.
⁋ Propter has rationes teneo partem negatiuam dubii. Ex qua responsione infero hanc propositionem. Si presbyter iniungat alicui qua tuor dierum ieiunium: & vigilia Ioannis Baptistae occutrat inter illos dies: tenetur poenitens alium diem capere. patet. quia dies ille est ci de praecepto. non tamen nego quin per idem ieiunium quis potest satisfacere tribus praeceptis quando inseparabiliter secundum aliquam lege statutam occurrunt: quod constat de die veneris in prima integra hebdomada quadragesimae: in qua satisfacit frater minor suae regulae & duobus praeceptis ecclesiae.
⁋ Sed contra hanc responsionem arguitur aliquot argumentis. Primo sequeretur ex solutione: si iniungerem sorti in poenitentiam dare eleemosynam, & ipse eam extreme pauperi daret: quod non satisfaceret poenitentiae iniunctae, quod durum videtur. quia si illam non extreme pauperi dedisset, poeniten tiae satisfecisset. sequela est lucida: quia talis datio est opus praecepti.
⁋ Respondetur concedendo illatum tanquim corollarie sequens. & ita in vltima lectione concessi, & concedo, quod dando non extreme pauperi satisfacit poenitentiae iniunctae: non autem extreme pauperi. sed male agit dando non extreme pauperi: altero praetermisso. debet enim praeceptum dei adimpleri differendo praeceptum humanum impositum: dato etiam quod amplius non habeat quo satisfaciat.
⁋ Secundo arguitur. possum iniungere platoni dicere horas capite discooperto, vel genibus flexis. & tunc adimplebit poenitentiam. Similiter ieiunium quadragesimae in pane & aqua.
⁋ Tertio arguitur. possum iniungere platoni diligere deum pro tempore quo tenetur eum diligere: & adimplebit poenitentia.
⁋ Ad secundum concedo: quia illa sunt opera consilii. Eodem modo respondetur ad tertium. non enim est possibile implere istud praeceptum sine opere consilii.
⁋ Quarto arguitur. habens carnem petulantem qui tenetur ieiunare in Augusto potest capere in poenitentiam ieiunium Augustini. ergo non inconvenit capere opus precepti in poenitentiam.
⁋ Respondetur: non video pro domanda carne requiri ieiunium ecclesiae: comedendo semel in die & ci bos ab ecclesia admissos. Potest enim talis bis vel ter comedere tenuiter vel carnes: & carnem dema cerare. Debes ergo probare quod confessor possit iniungere ei hoc determinatum in poenitentiam ad quod alioquin tenetur.
⁋ Quinto arguitur. ieiunium quadragesimae institutum est ad satiffaciendum pro culpis commissis & ad macerandam carnem: vt patet in praefatione quadragesimae, saltem secundum vsum Romanum. vbi ecclesia canit. Aeterne deus qui corporali ieiunio vitia comprimis: mentem eleuas &c.
⁋ Respondeo. hoc dictum non intendit quod possit ieiunium quadragesimae iniungi in poenitentiam pro peccatis commissis: sed quod ieiunium institutum sit ad comprimendos insultus passionum ne peccemus. Quinetiam si homo non peccet a triennio: adhuc tenetur ieiunare quadragesimam.
⁋ Respondetur. in satisfactione oportet auferre ab illo qui plus iusto iliquid ab alio subtraxit: vt sit aequalitas & compensatio. quod quinto ethicorum declarat philosophus de linea maiore & minore. reducendo enim ad aequalitatem oportet tollere aliquem excessum lincae maioris & addere minori: quousque sit aequalitas. Sic quia in peccato peccator honorem subtraxit deo debitum: & deum offendit: oportet restituat aequiualens deo secundum legem dei statutam. Sed opus voluptuosum nihil a peccatore subtrahit: sed illi rem gratam facit. debet igitur esse poenale. Et cum sit triplex bonum honestum / vtile, & delectabile, octauo Ethicorum: per subtractionem boni honesti non compensatur deus: sed offenditur. quare debet esse compensatio per subtractionem boni vtilis vel delectabilis: vtriusque enim subtractio est homini poenalis. & respiciendum est ad poenalitatem quam plurimum fit ex parte rei operatae, & non ad poenalitatem ipsius operantis. interdum enim operans laeta fronte opus iniunctum exequitur.
⁋ Hactenus de opere satisfactorio quod non minus est meritorium qui non satisfactorium, quod debet esse poenale ex parte obiecti operati: & ita plurimum est. licet enim in oratione sit metis serenitas: est tamen afflictio carnis. & licet alicui sit iucundum in maio proficisci peregre: talis tamen peregrinatio corpori saepissime est poenalis. Item si vnus pro alio satisfaciat, est poenale opus satisfacienti: & aliquid est poenae, scilicet tristitia ipsi pro quo fit: quae tamen non sufficienter tollit totam poenam nisi magna fuerit: propter sui imperceptibilitatem tamen non imponitur inpoenitentiam. Amplius diximus: opus ad quod quis est aliunde obnoxius vi praecepti: non sufficere pro opere satisfactorio.
On this page