Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

An non ieiunantes peccent

SVperiore quaestione de satisfactione in comune lo quuti sumus. Reliquum est de aliquibus operibus satisfactoriis in speciali loqui. Magister enim in. xiiii. dist. huius loquitur de eleemosyna. & quia multi hic de ieiunio etiam loquuntur: quod est opus sa tisfactorium: & est commune in ecclesia: de eo loquar: circa ipsum proponendo quatuor quaestiones. Prima erit. An non ieiunantes peccent. Secunda erit. an ie unium quadragesimae sit de iure diuino obseruandum. Et propter aliquos sinistre opinantes, tangam in illa quaestione: an lex pure humana obliget sub poena peccati. Et quia consuetudo regionum multum facit ad ieiunium, quaeram de robore consuetudinis: & quomodo ipsa sit obligatoria. Quarto. an tertio comeden: in die quo est ieiunandum, peccet peccato fractiuo ieiunii.

⁋ Pro solutione primae quaestionis nota: quod loco ieiunii maiores nostri vsi sut vigilia: qui noctes ducebant insomnes in sanctorum profestis ad carnis castigationem. Sed quia successu temporum compertum est hoc vigilantibus obfuisse: & occasionem impudio tiae / cantibus lasciuis / luxui / furto / rixae / & homicidio praebuisse: in nocte enim rarum est lumen: & qui male agit odit lucem. loan. iii. Propterea ieiunio rationabiliter vigilia cessit: licet consuetudo loquendi adhuc maneat: sed non res ipsa. Terminus autem ieiunium bifariam accipitur: vno modo laxato vocabulo pro omni abstinentia a peccatis. vt Esaiae. lviii. Nonne hoc est ieiunium quod elegi? & Matthaei. xvii. super illa propositione. Hoc genus daemoniorum non eijcitur nisi in oratione & ie iunio. glos. interlinea. dicit. Generale est non tantnum ab escis, sed etiam ab omnibus iniquitatibus abstinere. & illud patet de consecra. dist. v. leiunium. Secundo modo capitur strictius & vsitatius vt est circa cibum & potum. Et istud est triplex: scilicet ieiunium nature: ieiunium virtus: & ieiunium ecclesiae. leiunium naturae dicit omnimodam abstinentiam a cibo & potu. vt distin. ix. huius diximus. hoc autem modo interdum dicit puran priuationem cibi & potus: & nullum actum ponit, nonumquam denotat eandem cum positione actus eliciti. leiunium virtus est species temperantiae. Temperantia enim vt est virtus cardinalis: circa venerea habet castitatem: cit ca potum sobrietatem: & circa cibum abstinentiam: cuius species est ieiunium. Vna autem species est circa sensum tactus. Alia tam circa gustum: quam tactum: licet magis circa tactum, quod ingeniose colorat Aristoteles per Philo xenum quendam pultiuoracem: qui precatus est deos quatinus collum gruis haberet, propter voluptatem quam in collo experiebatur. de lingua enim precatus est nihil. Tertium ieiunium vocatur ieiunium ecclesiae.

⁋ Sed hic occurrit difficultas. Videtur enim ieiunium ecclesiae si non sit actus bonus, non esse satisfactorium praecepto ecclesiae. vtpote si quis propter inanem gloria solum ieiunet, non videtur quod ieiunet: secundum dicta in quaestione prima huius distinctionis. Et idem probabiliter videtur si scienter per intemperantiam peccet per actum quo solo adimplere satagit ieiunium: puta per talem actum: nolo come dere hodie. vbi ratio dictat quod comedere tenetur. videtur inquam quod non satisfacit praecepto de ieiunio ecclesiae: dato etiam quod sit peccatum solum veniale. licet hic dari possit discrimen: cum non ponatur maius finis vel obiectum malum. Durum autem videtur quod dicens horas mane propter diabolum & hoc confitendo non solum habeat peccatum detestari: sed etiam horas repetere cum adhuc tempus superest. si quis enim habeat actum moraliter bonum quo intendat implere prae ceptum ecclesiae: licet peccet interea mortaliter: nulli dubium est quin satisfaciat praecepto ecclesiae quamtum ad substantiam actus: sic scilicet vt non peccet omittendo ieiunium ecclesiae. secus est per actum malum. Non tamen nego quin homo satisfaciat homini per peccatum: lucrando eius stipendia: vt fodiens in horto vel pugnans in bello ob inanem gloriam. & idem etiam opinor de celebrante in mortali pro sex par uis albis. Scio tamen non esse facile convincere volentem dicere oppositum: quod scilicet non inconvenit implere vnum praeceptum ecclesiae per tranigressionem ab terius. illud enim est apparens. ludico tamen cum benigna venia oppositum probabilius. Dicis mihi: sufficit substantia actus: licet non intentio praecipientis ad satisfaciendum praecepto. Dico. si non ponatur actus bonus moraliter: non ponitur substantia actus. Et ex consequenti sequitur: si quis dixit horas ob inanem gloriam: & in fine poeniteat de malo proposito: oportet di cat horas a nouo proposito suo bono: quia dicere a malo actu emergens, non erat satisfactorium.

⁋ His praesuppositis pono defini. tionem ieiunii ecclesiae. quae est talis. leiunium ecclesiae est volitio qua quis no vult comedere pluries quam semel. etiam si comedat: non vult comedere nisi ab ecclesia admissa comedi, & tempore debito. Merita autem actus boni quemadmodum debet esse ieiunium & mala, sunt actus voluntatis. Diximus pluries quam senaebquia non est de ratione ieiunii: vt quis comedat in die quo est ieiunandum. potest enim aliquis sanus stare vltra diem naturalem nihil comedendo: etiam cui ad corporis valitudinem conducit cibos admissos duntaxat comedere. comedendo autem carnes in die ieiunii solum semel in die: frangitur ieiunium.

⁋ Secundo sequitur. Licet oua non frangant ieiunium extra quadragesimam: ouorum tamen comestio in quadragesima sine dispensatione frangit ieiunium.

⁋ Tertio sequitur quod oua comedens semel in die ieienii etiam in quadragesima cum dispensatione, non frangit ieiunium. patet. comedens butyrum & taseum cum dispensatione non frangit ieiunium: vbi caseum cum coagulo compositum comedens in quadragesima sine dispensatione frangit ieiunium. Nullum autem ieiunium ecclesiae adhuc carnium comestionem admisit. Frater Minimus etiam comedens oua in die ieiunii extra quadragesimam, licet peccet contra suam re gulam: non tamen frangit ieiunium. ratio est: quia non comedit cibos ab ecelesia prohibitos in die ieiunii.

⁋ Quarto sequitur quod ex communi comestione & reputata licita apud omnes: homo comedit carnes in quadragesima bene ieiunando. Patet comedendo rabas & pisa, quae bestiolas solent in se includere: sed ignorantia inuincibilis facit quod homo non peccet tales bestiolas mortuas comedendo, nec oportet praeter modum communem comedendi, fabas fran- gere venando has bestiolas: sed sufficit more aliorum comedere. Alia tamen ratione ductus a talium comestione abstinuit Pythagoras Samius, vt memoriae proditum est: ne scilicet illarum bestiolarum animae in suum corpus transirent. vt est apud Na sonem. xv. metamorphoseos. vel vt aliis placet, propter ventositatem cauebat a talium comestone ne ad libidinem incenderetur. Si quis tamen comedat carnes in specie carnium communium per ignorantiam inuincibilem: frangit essentiam ieiunii, sed non peccat. De fibro Pontico semper tenente caudam & posteriores partes in aqua: & anteriorem extra aquan potes posteriorem partem sine fractione ieiunii come dere: & non anteriorem. piscis enim a carne hoc modo secernitur. Piscis naturaliter non potest diu viuere extra aquam. sed partem posteriorem illius bestiolae oportet erebro aqua humectari dum est in aere: & non interiorem vt perhibent. Sed est obiectio physica contra istum fibrum., quia ex dictis videtur quod partes pecie distinguantur: & per consequens ex eis non constituitur aliquid vnum. sed illud non concludit. dato nanque non esse aliquid vnum, simile est de virga cuius vna pars est arida & alia viua. Ex hoc seuitur quod ranunculi aliqui sunt pisces: alii autem non sunt pisces. Patet. aliqui in aquis solis degunt: alii autem per notabile tempus extra aquam, etiam qui non bene viuunt in aqua. & ex hoc sequitur quod limax non est. piscis. Cum his tamen dictis stat quod quis in quadragesima scienter comedet carnes licite qui tenetur ieiunare, probatur. in hoc tpore, demonstrando pascha, sortes licite & scienter comedet carnes. hoc tempus est vel erit quadragesima: ergo in quadragesima sortes licite & scienter comedet carnes.

⁋ Quinta ppositio ex definitione sequens est haec: quod non habens actum latum super diem ieiunii, non ieiunat. probatur, quia actus eius non est humanus, quod non mereatur notum est: quia sine actu voluntatis nemo meretur. immo cum hoc non satisfacit praecepto ecclesiae: sed est eius transgressor, nisi per ignorantiam inuincibilem excusetur. Simile superius deduximus in. xii. distinctione de dicente horas. Non tamen requiritur quod actum ieiunandi habeat die quo ieiunat, sed sufficit actus in die praecedenti habitus. si etiam sortes ha peret talem actum in die ieiunii mane: volo dormire toto die ne ieiunium infringam: nullum alium actum circa ieiunium habendo: ille sufficienter satisfaceret praecepto ieiunii.

⁋ Quo ad tempus prandendi dicitur quod est hora. xii. in quadragesima: ita vt sit peccatum illam horam notabiliter praeuenire sine rationabili causa Rationabilis causa esse potest quia homo habet vertiginem capitis: membrorum tremorem, vel alium defectum stomachi ante potum: is potest praeuenire horam. Potus enim ante meridiem siquis magnam sitim patiatur, nullo modo ieiunium frangit. Hinc Aristote. dicit in problematibus, & experientia est ad hoc: quod diffiei lius est sitim tolerare quam famen. morbi etiam ad hoc sequi possunt. Propterea potum ante meridiem vel post meridiem non prohibuit ecclesia nisi in frauden ieiunii fiat. Nec respiciendum est ad aliquod ius positiuum humanum: vt est cap. Solent. de consecra. distin. i quod differendum sit ieiunium quadragesimae ad tertiam vel secundam. Nam consuetudo in oppositum omnia talia iura aboleuit. Praeterea dico: quod sufficit rudi Minerua horas deprehendere vbi no est horologium, de tempore comestionis. Quando autem quis est in prandio quo ad tempus non potest dari vna regula. vnus enim voraciter more lupi comedit: & in breui tempore: licet istud stomacho noceat, cum non faciat in ore digestionem iste in minori tempore cibum sufficientem capit quam alter lente cibum assumens.

⁋ Ex parte quatitatis cibi dummodo homo non comedat intemperanter: nullo modo frangit ieiunium: vnicam refectionem in cibo permisso sumendo. est autem temperantia: quando nec est in iacturam corporis nec animae, & comedit cibum licitum. Ex quo sequitur quod licet sortes comedat tantum in die ieiunii quantum in alio die: non propterea frangit ieiunium. patet istud de illo qui quolibet die semel tamen comedit. Secundo patet idem de assueto bis comedere in die. stat enim quod vtriusquod temporis refectio non noceat ei, quia est abstinentia a vice temporum, licet non a magnitudine vel multitudine cibi. Vlterius patet hominem posse lautius coenare & plus comedere in coena praecedenti diem ie iunii sine peccato. patet, quia temperanter comedit, & magis quam comederet alio die: vt ieiunium seruet. Et ex eodem fonte sequitur quod in die sequenti diem ieiunii potest tempestiuius ientari, & splendidius solito: quia non transcendit limites temperantiae. Hinc aliqui inerudite dicunt homines pro vno ieiunio ter peccare: vt pote lautius coenando in coena ieiunium praecedente: in meridie quando ieiunatur: & in ientaculo subsequentis diei omnia enim ista sunt licita: vt ex dictis patet. & per consequens non peccatur in aliqua istarum comestionum. Non impugnas istud per hoc quod debet pati maioren famen in ieiunio quam extra ieiunium: quod hic non contingit. Assumptum enim est falsum: vt liquet de obeso & quolibet die assueto ieiunare. immo nec est de essentia ieiunii (quod maius est) vt caro ieiunantis domen licet enim ecclesia hoc intendat: non tamen ad hoc obligat. Patet hoc. Nam aliqui pisces aeque carnem ad libidinem prouocant, ac caro melancholica / bouina / & anatis. sed quia caro a tota specie plus mouet, quam piscis: vnum est vetitum, & aliud non. In super vinum prouocat ad insultus sensualitatis sicut haec caro vel illa: & tamen ipsum non est vetitum: cuius ratio est, quia poputle difficilius est non bibere vinum quam abstinere ab esu carnium: quaere noluit ecclesia hoc prohibere. Nec oportet hic quaerere profundas rationes quare ecclesia hoc fecerit: & non illud. nam in positiuo iure sufficit apparen- tia pro vna parte: esto nonnihil sit apparentiae in oppositum: immo interdum tantundem

⁋ Hoc praemisso ponitur haec conclusio. Quilibet frangens ieiunium sine rationabili causa peccat. Probatur conclusio quo ad ambas partes per varia capi. de consecra. dist. v. & totum vsum ecclesiae. Praeterea praetermittens praecepta ecclesiae sine causa, peccat: non ieiunans sine rationabili causa est huiusmodi. igitur.

⁋ Rationabilis causa tamen excusat quempiam ne ieiunet. & multae sunt tales causae: videlicet aetas: quare iuuenis & senio confectus non tenentur ieiunare. si enim iuuenes ieiunarent, impediretur eorum crementum. noluit ergo ecclesia eos obligare. Vix autem potest dari certa regula quando iuuenes teneantur ad ieiunium totius quadragesimae. Nam aliqui sunt debiliores & teneriores qui alii. Porro ante. xx. annum videtur iuuenis non obiigatus ieiunare totam quadragesimam: sed solum paucos dies secundum suas vires, quod enim aliqui praefigant. xxi. annum: est voluntatium. Consulant iuuenes isti, sapientes qui robur & conditiones eorum nouerunt: & potissimum suos confessores qui peccata eorum occulta opti me nouerunt. si enim iuuenis insultus habeat magnos ad sensualitatem: inducatur ad ieiunium ecclesiae. abstinentia enim a cibo & potu est ei de praecepto diuino. quia secundum Comicum, Sine Cerere & Baccho friget Venus. & licet ieiunare more ecclesiae sit positiuum ius: non tamen potest melius abstinent: a ei iniungi. & sic per ius positiuum humanum seruabit illud quod est de iure diuino. Habeat autem confessor oculos ad iuuenem. aliqui enim multum crescunt ante. xvii. vel. xviii. annu, & parum postea. & habent hoc a sua gente. quibus potest ieiunium tempestiuius iniungi. alii sunt delicati qui lente crescunt. Senes item habentes alterum pedem in fouea pro se ipsis consultent.

⁋ Secundo infirmi non tenentur ad ieiunium vllum: siue infirmitatem ex culpa mortali acquisiuerint siue non. Ratio est. ipso infirmo posito inter duo praecepta scilicet humanum ex vna parte de seruando ieiunium: & diuinum ex altera parte de seruanda vita: vel ea non notabiliter abbreuianda saltem hoc tempore & modo: praecepto diuino praeceptum humanum cedit, & desinit esse praeceptum vel consilium. stat etiam quod nec possit vti cibis praecise quadragesimalibus: nec teneatur ad tempus, nec oculum vllum habebit ad quadragesimam. quemadmodum in necessitate obsessus in arce, in quam nihil habet quod comedat nisi carnes in quadragesima: tarnes comedit nullum scrui pulum habendo: immo male ageret non comedendo.

⁋ Tertio excusatur laborans opere multum decoctiuo, pro se vel sua familia: qui non potest aliter commode se & suos alere ieiunando. ratio est: quia corpus eius labore affligitur. modo afflicto non est danda afflictio. Si vero habeat vnde egregie se & suos alere possit: non est ex cusandus no tamen requiritur quod habeat praecise ad succurrendum indigentiae extremae. Dixi (in opere multum decoctiuo) quemadmodum sunt lapidum incisoress fabti ferrarii: lapides pro extruendis domibus ferentes: frumentum flagello percutientes, & huiusmodi. Sutor autem, sartor, & architectus, latomus vel alius faber parum laborans: a ieiunio quadragesimae non est excusatus.

⁋ Quarta causa excusans est mendicitas. mendicus enim non potest simul habere cibum vt vnicam faciat refectionem. Forte enim constrictus fame cogitur comedere sibi datum in pronptu. & quamquam non constringitur ad hoc: non potest seruare suum cibum vt sibi valeat diutius conseruatus: quia forte est offa calida vel cibus alius qui notabiliter minus valet conseruatus. breuiter iste laborat, more laborantis in horto. plerumque etiam est debi lis: qui infimo aequiparatur. Mulieres insuper foetus habentes in vtero vel lactantes excusantur a ieiunio quoniam nutrimentum paruulo in vtero ministrant: etiam extra vterum. Iac enim est sanguis dealbatus, quaere opus est eis maiore cibo. Praedicator quoque verbi diuini in quadragesima est excusatus a ieiunio quadragesimae: modo non possit vtrique officio incumbere: maius enim officium vtilitati reipublicae christianae praebet quam sit suum ieiunium: licet praedicare sit solum di consilio: quia non inconvenit vnum grande opus consilii tollere de medio vnum opus praecepti. vt patet de latomo. Simile patet etiam in materia de martyrio: vt distinctione. xlix. huius videbitur de multis qui se cruciatibus martyrii tempore consilii exposuerunt.

⁋ Martinus magister dicit regentes in artibus esse a ieiunio quadragesimae excusatos. Sed istud indistincte dictum non placet. sed opinor esse verum vbi regens est iuuenis non potens auditoribus satisfacere sine improbo labore, quem non potest ferre cum ieiunio. continuo enim in honesto officio affligitur tam in corpore quam in anima surgendo mane, & sero petendo quietem: ac animo sollicitus est ad domandos insultus passionum suorum scholasticorum, & pro eis recte & honeste moderandis & manutenendis: astrictis aliis in magnis reparationibus respondere, & ipsos impugnare. Idem intelligo in simili casu de regente in gramatica. & propter illud ne videar regentibus ( de quorum numero licet indignus fuerim) fauere: hoc sic declaro. Agri cola, vinitor & latomus excusantur a ieiunio quadragesimae: quamuis nec ipsi: nec sui paruuli sint in extrema necessitate: sed acquirendo denario pro se & suis mediocriter sustentandis intenti. ergo tunc talis labor est eis de consilio. sed regens, de quo locutus sum, habet similem excusationem, & non habet pecuniam vt altiorem gradum in alia scientia adipiscatur: semper autem in artibus regendo marcesceret. ergo potest legere causa lucri obtinendi: etiam pro doctrina spirituali quam seminat, more declamatoris in templo: qui in fine quadragesimae etiam eapit pecuniam oblatam: & sub illius spe ad dei verbum eminandum ducitur etiam sine culpa. pecunia enim est motiuum minus principale. vt in xxv. distinctione huius dicemus in materia de Simonia. Omnes autem isti causas excusatorias habentes caueant vesperi comedere coram iuuenibus, similes causas non habentibus: quia facile scandalizantur accipientes argumentum a superioribus, hoc sibi licere.

⁋ Contra conclusionem arguitur. famuli dominorum non peccant: & tame frangunt ieiunium. igitur conclusio falsa. minor patet. Nam inter vndecimam & duodecimam comedunt parum: postea domino manente in mensa ad tertiam forte inclusiue, famulus incipit comedere. & sic protrahitur comestio famuli ad tertiam vel quartam horam: ergo non ieiunat. maior patet. quia quilibet iudicat eos non pecca re. Idem potest fieri delectore in mensa inter religio sos. & de famulis examinantibus cibos dominorum.

⁋ Respondetur negando minorem. parum enim sumunt a principio pro sui recreatione: quia non possunt comestionem ad secudam horam vel tertiam differre: & sumunt illum cibum per modum medicinae praeseruatiuae non ad nutriendum. inter tertiam autem & quartam prandium faciunt. Si etiam magnum cibum sumerent ante meridiem: nec bene dominis seruirent: nec eis conduceret. Primum est notum, nemo enim plenus cibo & potu ita vigilanter seruit, vt non plenus. Item esset seruis in iacturam: quia post magnum cibum assumptum onerosum est incidere, & potissimum celeriter: quod tame oportet facere famulos. Etiam esset indecorum quod famulus ante dominum pranderet, no enim est discipulus super magistrum: sed sufficit ministro quod sit sicut dominus suus: immo quod eum sequatur. Sed dicis. famulus ille potest: viuere sine seruitio istius domini in propria domo: & si esset in propria domo ieiunare posset. ponal mediocriter diues. igitur. Hoc aliter patet. si latomus. habet vnde se & suos alat non debet frangere ieiunium sed viuere de proprio: & minus in domo laborare seruando ieiunium. Concedo vtramque praemissarum: & nego consequantiam. quia magnus dominus frequenter habet famulum potentem viuere de bonis paretum. & hoc est licitum. quando autem primo conducitur non est mentio de seruitio mensae in die ieiunii: sed hoc in seruitium incidit. aut si hoc seruitium exciperet, non conduceretur. Nec est simile de latomo in die determinato conducto. Etiam mediocriter diues latomus ieiunium frangit laborando, sine peccato: licet opes mediocres habeat: quia forte in morbum incidet: & tunc pecunia quam collegit ei non sufficiet. Sed melius est dicere quod essentiam ieiunii seruent quam quod excusentur a ieiunio more pauperum: quia latum est discrimen. pauperes enim non possunt ieiunare: isti autem possunt. Contra hoc arguitur. famuli non abstinent a cibo per maius tempus, incipientes hora secunda, quam domini sui hora. xii. incipientes: ergo nihil dictu est. antecedens patet. prandeat famulus ad tertiam, vel ad tertiam cum dimidia: & dominus eius ad primam cum dimidia: iam sicut dominus in die sequenti incipit per horam cum dimidia ante famulum: ita famulus pransus est tanto tempore post dominum. Respondetur. illud est verum: & si caetera essent paria famulum non excusarem plus quam do minum abstinentem a cibo. xxiiii. horis. sed quia plures habet labores & sudores currendo hincinde: non potest ita diu abstine re: quapropter tales serui sunt excusati, & qui escas examinat quos oportet prius gustare ne toxicum domino ponatur in disco: vel vt dominus hoc non formidans habeat cibum bene apparatum

⁋ Secundo arguitur. sortes comedens ab hora. xii. ad dimidiam primae & desinens comedere vna dimidia hora vel amplius: postea rursus incipiens comedere per tempus vnius quartae partis horae frangit ieiunium. & tamen non peccat, probatur ponendo quod plato incipiat cum ipso comedere in eodem tpore: & comedat illo toto tempore quo sortes desinit comedere, & come dat actualiter quando sortes comedit.

⁋ Respondetur concedendo maiorem: sed negatur minor. & ad probationem concedo quod plato non peccat: sed ieiunat, quia in vno est interruptio ieiunium frangens: non autem in alio. Consule prudentes quanta interruptio sufficiat ieiunium rumpere. Nolo tamen dicere iuuenem in mensa comedentem accedentem domum vicini pro vino nihil come dentem, frangere ieiunium. Maior autem interruptio vni est rationabilis causa: sic vt non frangat ieiunium: vbi minor interruptio frangeret sne simili causa. vt si non sit vinum in domo vicina sed opus sit domun remotiorem adire: vel longa est dilatio pro habendo vino, & cito non potest se expedire: tunc opus est longiore mora. & sic magna interruptio in isto non frangit ieiunium. Nec opus est ei pane in ore praeter aliorum consuetudinem quatenus seruet ieiunium.

⁋ Tertio arguitur. ad Ephesios quinto scribitur. nemo vnquam carnem suam odio habuit. ergo caro est fouenda: & no est maceranda ieiunio.

⁋ Quarto arguitur per illud quod scribitur Lucae. vi. Diligite inimicos vestros & benefacite his qui oderunt vos sed caro est nobis inimica, vt dicitur ad Galathas v. Tres enim ab omnibus reputantur hostes: Mundus daemon / & caro. immo est hostis caeteris deterior quia hostis domesticus datus in exercitium.

⁋ Respondetur ad tertium quod substantia carnis est fouenda: sed eius insultus ad illicitum tendens est refrenandus.

⁋ Ad quartum dicitur quod illic est sermo de inimicis ratione vtentibus. sed quo ad omnem inimicum nos ducentem in malum & captiuantem in peccatum: ab illo discedendum est eo modo quo possumus. hoc est euitemus malum quod prouenit ex eius inimicitia. si enim caro nostra sit effrenis: in chamo & freno ma- xillas eius constringemus: ieiunio, vigilia, sollicitudine, & labore corporali. Si namque carnem plus aequo foueris: viperam in sinu fouebis: quae continuum toxicum tibi parabit. Et quanto delicatius ea nutriueris: tanto magis spiritui reluctabitur, & peior efficietur, secundum illud Alani. Pessimus est hostis qui cum benefeceris illi Fortius iusurgit bella mouendo tibi.

⁋ Quinto arguitur. nihil quod in os intrat coinquinai animam. Matthaei. xv. ergo cibus nullo tempore assumptus facit peccatum.

⁋ Respondetur. illic est sermo contra pharisaeos qui apostolos reprobant quod illotis manibus comederent. volebat enim Saluator dicere quod assumptio talis cibi non est peccatum. sed ad propositum nostrum, quod intrat in os licite: non arguit peccatum in voluntate nec in ore, sicut erat de comestione apostolorum quos Christus excusat.

⁋ Sexto arguitur. corporalis exercitatio ad modicum vtilis est. pietas ad omnia valet. primae ad Timotheum quarto.

⁋ Respondetur. superflua subtrahere a corpore vt ipsum reddatur subiectum rationi: est multum spirituale: non tamen est corpus penitus eneruandum cum sit instrumentum bene agendi, non enim est bonus politicus qui occidit ciuem sine quo non potest viuere. modo anima non potest viuere in hoc statu merendi aut demerendi sine corpore. Sed cum poeta optandum est vt sit mens sana in corpore sano.

⁋ Ecce quomodo triplex est ieiunium. scilicet ieiunium ecclesiae: ieiunium virtus: & ieiunium naturae. & quod ipsum institutum est pro domandis hominum effrenis insultibus passionum: cum pisces minus foedas passio nes nutriant quam carnes, quod argumento patet. alioquin Carthusienses & Benedictini & multi alii religiosi in regulis non abstinerent ab esu carnium. Et licet ieiunium ecclesiae vniuersaliter pronuncietur: aliquae tamen personae non obligantur ad ipsum sed aliquos lex naturae: & hominum communis consuetudo viuendi excipit. Et cum causa est euidens: dispensatione non opus est. De absolutione autem a ieiunio in casu ancipiti, petatur facultas a superiore, episcopo: vel eius locum tenente in hoc: scilicet poenitentiario si facile haberi potest. sin minus: habeatur curatus vel alius vir probus vice eius. Quo ad horam comedendi seruetur consuetudo hominum cum quibus viuitur: neglecto positiuo iure scripto de non comedendo ante secundam po meridianam. Licet autem ius scriptum nullum ieiunium de profestis nostrae dominae instituerit demi pto profesto assumptionis: consuetudo tamen est apud Britannos & forte apud alios, quodlibet antiquum profestum eius ieiunare. & tales obligantur ex iure non scripto. Quare si velis iudicare de aliquo ieiunio in aliqua regione, non sufficit tibi videre praecepta Romanorum pontificum: sed cum hoc inquirere oportet consuetudinem loci. leiunium enim ecclesiae est praeceptum solum humanum: quod interpretatur ho minum consuetudo. Transmutat etiam pontifex ieiunium vnius diei in alium in quo non est ieiunium pro causa: vt profestum Omniu sanctorum apud sanctum Quintinum, quod in die sancti Quintini incidit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3