Quaestio 8
Quaestio 8
An eleemosyna sit opus magnae perfectionis et an quilibet de quolibet bono quod habet possit licite dare eleemosynam
SEcundo circa mate tiam eleemosynae quaeritur an eleemosyna sit opus magnae perfectionis: & an quilibet de quolibet bono quod i habet possit licite facere eleemosynam.
⁋ Respondetur per conclusiones. Prima est. Eleemosyna est opus deo multum acceptum & gratum probatur. Lucae. xi. scribitu Date eleemosynam: & ecce omnia munda sunt vobis ltem orationes & eleemosynae Cornelii ascenderum in conspectu dei. Actuum. x. Preterea multum placet deo redemptio peccatorum: sed haec fit per eleemosynam. igitur. Probatur minor per illud Danielis. iiii Peccata tua eleemosynis redime. Insuper Augusti nus in sermone. xlvi. ad Eremitas dicit. Fratres mei charissimi num quam recordor me legisse mala morte periisse illum qui libenter opera pietatis & charitatis voluit exercere. Rursus ad hoc inuitant noscripturae. vt Matthaei. x. Quicumque potum dederi vni ex minimis istis calicem aquae frigidae tamen in nomine discipuli, Amen dico vobis non perdet mero dem suam. Et Esaiae. lviii. Frange esurienti panem tuum: & egenos vagosque induc in domum tuam Vide quomodo Abraha sedebat in ostio domus suae in convalle Mambre: vt inuitaret transeuntes ad hospitium & cibum. quomodo Loth excepit hospites: quomodo mortuos Thobias sepeliuit. Quid lo anni eleemosynatio contigerit, lege in vitis patrum Quid de sancto Osbaldo Anglorum rege post eleemosynam communem pauperibus datam: cum diceretur illi quod erat multitudo pauperum adhuc expectans quae nihil eleemosynae acceperat: Rex zelo dei ductus lancem argenteam in qua comedebat, fregit & pauperibus iussit erogari. cui pater Aidan. precodeum inquit, nunquam arescat haec manus, quod & effectum habuit, vt Beda recitat in historia ecclesiae gi tis Anglorum. libro. iii.
⁋ Ex his patet quam stulti sint illi qui eleemosynam in vita non dant: proponentes magnam vel mediocrem relinquere dandam pauperibus post mortem. licet enim haec volitio sit bona: & in vita: tamen non est circa difficile: quare est parui meriti. das enim effectualiter quando retinere non potes Forte quibus relinquis non dabunt pauperibus ltem pro illa datione exteriori non mereberis: quia non es viator: sed pro actu quolibet meritorio in vita elicito mereris vitam aeternam.
⁋ Secundo sequitur multo imprudentiores esse praedictis: bona superflua colligentes & accumulantes liberis: qui ea fortasse dissipabunt: vel erunt eis occasio maioris peccati & ruinae: nec dabunt in eleemosynas.
⁋ Ex quo tertio sequ tur quod multo stultiores sunt illi qui circa bona fortunae inhiant: nec habent liberos, patrem, nec fratres & non liberaliter dant eleemosynam & in pios vsus quod attestatur Salomon Ecclesiastis. iiii. dicens. Considerans reperi aliam vanitatem sub sole. vnus est & secundum non habet: non filium / non fratrem: & tamen labo rare non cessat: nec satiantur oculi eius diuitiis: nec recogitat dicens: Cui laboro? & fraudo animam meam bonis.
⁋ Secunda conclusio. quilibet habens bona superflua pro se potest dare eleemosynam non extreme pauperi nec in notabili arctitudine posito: est enim opus consilii & magni meriti & non praecepti. Haec sequitur ex probatione conclusionis praecedentis: cu dictis in quaestione praecedenti. Seruus autem dans eleemosyna de rebus domini sui contra eius voluntatem, furtum facit. & sic facit vxor de rebus viri: nisi in certis casibus: caput enim mulieris est vir. Si tamen famulus vel vxor habet voluntatem patrisfamilias expressam vel praesumptam de danda eleemosyna: non est peccatum: sed bene actum. consensus enim mariti sufficit vxori: qui constat ex consuetudine aliarum mulierum vel virorum convicaneorum. solent namque mulieres panem, potum, & huiusmodi minuta dare pauperibus secundum facultates suas. Si autem habeat multos liberos quibus vix habeat panem: male agit dando aliis propriis neglectis. In certis casibus tamen potest dare marito no consentiente: vtpote si sit extreme pauper: iam enim ille est priuilegiatus & omnibus praeponendus: cui famulus contradicente dmo, & religiosus contradicente superiore potest eleemosu nam dare: immo tenetur: ergo a fortiori vxor: si vir es stultus, aut demens, nec datus est ei director alius praeter vxorem, potest prudens mulier dare eleemosynam vel aliquod donu ne maritus vel familia iacturan incurrat. Sic enim fecit Abigail. i. Regum. xxv. Si est mulier habeat parapherna: hoc est res proprias praeter dotem: potest de illis eleemosynam dare.
⁋ Tertia conclusio, non de quolibet bono fortunae quod est in nostra possessione, possumus eleemosynam facere. Probatur. Nam aliqua habemus quae tenemur veris dominis quos nouimus vel noscere debemus, restituere: quemadmodum sunt acquisita furto: rapina, aut vsura. hoc patet per Augustinus in libro de verbis domini. sermone. xxxv. Si sit aliquid inuentum & nescitur cuius sit, post sufficientem proclamationem detur in eleemosyna pro anima illius: quid est dominus rei in illa enim datione est consensus domini interpretatiuus. Vel potest ascribere sibiipsi: orando pro illo si sit vere pauper: sed caueat ne sit sibiipsi propitius putando se pauperiorem quam sit, in illo casu retentionis. Si vero sit pecunia turpiter acquisita & non inique vel niuste, vt a meretrice quae pecuniam capit pro sui cor poris foeda locatione: & licet ipsa peccet in capienda pecunia: tamen dominium pecuniae acquirit: si alter transferre in talem vsum poterat: & qiuis turpiter faciat: non tamen turpiter accepit. itu. de condi. ob tur. cau. l. iiii. ipsa potest eleemosymam de tali pecunia facere: quia sua est: sed illa pecunia in publicum vsum templi vel altaris in sacrificio ob scandalum non est applicanda: secundum illud Deuteronomii. xxiiii. Non pfferes mercedem prostibuli in domo domini dei tui. Quod non est in lege noua negligendum: quatenus infames personae a peccatis foedis retrahantur. Idem est iudicium in meretrice non publica nec notoria. Ratio est. quia si ipsa acquirit dominium rei datae. in centesimo actu aeque acquirit in decimo / octauo / secundo / & primo. Talia tamen non sunt multum praedicanda: sed mulieres absoluendae sunt cum ad confessionem & poeniten tiam venerint. cuiusmodi sunt filiae dei conuersae nunc Parisiis.
⁋ Hactenus vidimus eleemosynam in opere consilii esse magni meriti: ergo a fortiori in operem praecepti. & quo id quod tenemur restituere veris dominis si cognoscantur: no est in eleemosyna dandum: sed vero domino restituendum. De ordine autem dandae eleemosynae sic procedas. Primo eleemosyna magis coniunctis est danda si egeant. secundum Augustini i de Doctrina christiana. obseruando semper quod magis reddendum sit debitum quam dandum beneficium. secundum Philosophum. ix. Ethicorum. Extreme pauper est omnibus praeponendus: & post eum existens in notabili necessitatis arctitudine. de quibus quaestione praecedenti locupletius loquuti sumus. Danda est autem eleemosyna: sed non semper ordinate ascendendo a nihil habentibus tat enim dare duos paupes: quorum minus pauper sit in eleemosyna postponendus. Ratio est: quia dare quibuscumque eleemosynam indifferenter est opus consi ii. & potest accidere casus ratione cuius potius vni danda sit eleemosyna quam alteri: vtpote quia est reipu plicae vtilior: vt iam existens praedicator vel verisimil ter futurus: & bonus studens non habens vnde ala tur. Multi enim vadunt ad Carthusiam quotidie pro grosso pane & offa, & seruiunt vt panem habeat, quam tandem improbo labore in praeclaros viros & reipublicae vtiles euadunt. Tame vt plurimum non oportet facere magnam discretionem in danda eleemosyna probat hoc Ioannes Chrysostomus super epistolam ad Hebraeos, exemplo Loth, & Abrahae: qui omnes indifferenter recipiebant: & aliter angelos non recepissent nisi omnes passim & indiscriminatim recepissent: immo & fortasse angelos repulissent. Et propterea addit Chrysostomus. Quiescamus ab hac surda ac diabolica & peremptoria curiositate, scilicet discernendi inter pauperem & pauperem. Tamdeon vbi constat nobis de alicuius indigentia mendicare erubescentis & non de aliis promiscue mendicantibus: debemus potius eleemosynam illi conferre. Dicit autem Ioannes Chrysostomus illud ne aliquos fame confectos & squalidos relinquamus defectu eleemosynae.
On this page