Quaestio 7
Quaestio 7
An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
SVperius de vno ope re satisfactionis mentionem fecimus scilicet ieiunio. Reliquum est de eleemosyna loqui: circa quam triplicem mouere propono quaestionem: vt in Al processu patebit. Septimo ergo circa hanc distinctionem quero. An quilibet teneatur ad eltemosynam faciendam. In hac quaestione more consueto ponam rationem nominis: postea per conclusiones ad titulum quaestionis responsurus.
⁋ Eleemosyna sic definitur. Eleemosyna est volitio efficax succurrendi putato indigenti ex compassione propter deum. Dicitur (putato indigenti . si enim diues simulet se esse pauperem: non impeditur cleemosynae rat in dante: licet accipiens datum restituere sit obnoxius si vero detur aliquid cognito diuiti: non est eleemosyna: sed donatio. Dicitur (ex compassione) quoniam datio alicuius non ratione indigentiae hominis, sed obligationis, aut officii, non est ele emosyna: sed est merces vel stipendium debitum ad quod potest ille in foro contradictorio cogere. alioquin beneficiatus capiens fructus beneficii ratione laboris exhibiti diceretur capere illos ex eleemosyna. Et rex capiens stipendia ratione curae quam habet in populo, eleemosyi nam caperet: quod non est dicendum. solus enim titulus recipiendi ratioe necessitatis facit mendicitatem & mendicantem. Si vero eleemosynam corporalem definire volueris: ponas in quid nominis ( ad releuandam indigentiam corporalem,. De spirituali eleemosyna proportionabiliter dicas. Eleemosyna autem interdum apud vulgus capitur pro re ipsa data. sicut dicimus centum scuta pulchram eleemosynam datam licentiando in theologia. Eleemosynae corporalis species continentur hoc carmine. Visito / poto / cibo / redimo / tego / colligo / condo. Visito infirmum, tego hoc est vestio nu dum, colligo in hospitium inuito, condo mortuos. Reliqua sunt lucida: & explicantur Matthaei. xv. Eleemosynae autem spirituales comprehenduntur hoc carmine. Consule / castiga / solare / remitte / fer / ora. Consule dubitanti. dum enim in dubio est animus: paulo momento huc atque illuc impellitur: vt dicit Comicus. propterea consilio eget. Consolare tristem: vt si Sortes in licentia theologiae Parisiensis nouissimum locum adeptus fuerit: ostende ei quonam pacto secludenda sit tristiti i mediis tibi occurrentibus. vtpote, ita dominus voluit ne superbires, sicut Paulo datus est stimulus carnis. & quis datus est maiori contemptui apud homines quam Christus & discipuli eius ? contemptum ergo vulgi aspernare. In super non semper primus in licentia vel alium praecedens: posteriore inuentus est vtilior in vinea domini. Quid n profuit Andreae quod ad apostolatum ante Petrum vocatus fuerit: quid Paulo obfuit quod omnium nouissime vocatus est: qui non minus aliquo aliorum in vinea dei laborauerit? Et si aliquos male locatos habueris: qui multum in politia profuerit: & alte locatos qui minus eis laborarunt vel profecerunt: hoc insti ad oculum ostende. Vlterius ostende ei huius vitae instabilitatem & miseriam: & principum infelicitatem: & solam felicitatem putatam apud vulgus. explica ei excellentiam patientie & humilitatis: & instabilitatem dignitatis & praecellentiae humanae: quas sapientes semper aspernati sunt: sicut maturus senex non quaerit trochum vel arundinem inter tibia pro equo quo in iuuentute vsus est. doce hunc tri stem debere nolle si posset, hos caecos honores at tingere: quod si fecerit, speluncam tristitiae euacuabit. Ferat patienter aliorum susurros & oblocutiones. Si forte istae acceptiones non omnes species eleemosynae corporalis aut spiritualis includant: communiores tamen acceptiones implicant: nec refert. Et licet eadem eleemosyna sit corporalis & spiritualis: hoc est diuersa ratione. spiritualis tamen est semper nobilior caeteris paribus quam corporalis, sicut anima corpori praestat. iuxta illud Gregorii in quadam homilia. Melius est animam semper victuram verbo vitae reficere: quam ventrem moriturae carnis terreno pane satiare. Corporales tamen ob poenalitatem possunt esse magis satisfactoriae. sed hoc non arguit maius me ritum: vt in secunda quaestione huius distinctionis iam diximus.
⁋ Secundo scito quod hominum aliqui habent necessaria solum naturae: scilicet pro sustentatione vitae: & non pro sustentatione status. Alii habent tam necessaria pro sustentatione naturae quam status vel personae, vt quando habent quo sustineant se & suos prout suo statui expedit in politia: & si pauciora haberent: non haberent pro honestate status. & illud non consistit in indiuisibili. Nam secundum mensuram expensi, latitudo medii & status est maior non enim cognoscitur defectus status regis vel excessus in centies mille francis. excessus autem in mercatore aliquo cognosceretur in decies mille francis: & in aliquo sacerdote in centum ducatis. Supersluum autem potest opponi sufficientie naturae & sufficientiae status: & aliquis habet notabiliter superflua: aliquis non notabiliter.
⁋ lstis notatis pono conclusiones. Prima est, nec est mihi praeceptum nec consilium dare eleemosynam pauperi non extreme nec prope necessitatem: de mihi necessariis quo ad statum meum. De praecepto patebit ex dicendis. de consilio patet: quia peruertitur ordo charitatis. Debeo enim mihi & familiae meae in primis prouidere. Vnde Augustini Qui vult filios exhaeredare & ecclesiam in tituere: alium quaerat pro consilio quam Augustinum. Vnde C. de seruitute & aqua. l praeses. Absurdum est tuis agris sitientibus alios irrigare. Et hoc intelligo caeteris paribus. Si enim non essem reipublicae necessarius: & Sortes esset illi pernecessarius: debeo ei succurrere me neglecto: quemadmodum debeo pati mortem pro defensione vitae illius. Propterea li cite Helias petiuit subcinericium panem sibi primo fieri debere: & postea viduae & eius filio: quis tres maxime fame laborarent. nimirum erat ipse iuriga & dux Israel: vt dixit Heliseus. Praeterea probatur eadem conclusio: nemo debet se reddere impotentem ad exercenda ea ad quae tenetur secundum suum statum extra casum extremae neces- sitatis vel vicinae suae vel suorum.
⁋ Contra hanc conclusionem arguitur. ex ea sequitur quod rex non possit dare eleemosynam ei qui haberet solum necessaria pro suo statu. coseques est inconveniens: multa enim dat militi libera dono.
⁋ Respondetur negando sequelam. & negationis ratio est: cu enim latitudo sufficientiae regalis ster in magna summa pecuniae: adhuc dando manet latitudo sufficientiae. Declaratur exemplariter: nam in centies mille nummis aureis, dando de his omnibus in eleemosyna siue liberali dono, semper stat sufficii tia status eius: sicut quando emitur magnum dominium terrae: latitudo iusti praecii in qua est iustum praecium, magni momenti: sic vt non posset in. iiii. mille Dua catis cognosci deceptio: & tamen in re modica in solo denario potest cognosci deceptio.
⁋ Secundo arguitur. Potest rex omnia qua habet dare pauperibus iuxta illud Matthaei. xix. Vade / vende omnia quae habes / & da pauperibus.
⁋ Respondetur. quando ita foret, nihil contra conclusionem: quia status regius mutaretur: nec haberet amplius colligere pecuniam ar tuitione reipublicae. Secundo stat quod rex male ageret dando omnia pauperibus. dictum autem allatun est praeceptum secundum prparationem animi: vt homo sit paratus ita facere pro loco & tempore, superslua pauperibus dando.
⁋ Secunda conclusio. Quilibet non extreme pauper tenetur sub poena peccati dare eles mosynam extreme pauperi. Probatur conclusio per Ambrosium li. de offi. Pasce fame morientem: quis quis enim pascendo hominem seruare poteris, si non paueris, fame occidisti. Et citatur. lxxxvi. dist. c. Pasce. Praeterea quilibet tenetur suum proximum seruare a morte vbi hoc potest: seruando propriam vitam si enim non pauisti, occidisti. sed sic est in proposito Tertio probatur. Qui non extrahit vel extrahere coadiuuat equum vicini sui in puteo iacentem, sed per mittit eum illic mori, mortaliter peccat. ergo a fortiori in proposito. Propterea beatus Martinus honestate militari neglecta chlamydem pauperi partitus est in porta Ambianorum: quem extreme indigere censebat. secundum carmina. Martinus chlamydem cum paupere dimidiauit: Vt faciamus idem nobis exemplificauit. Praeterea: in extrema necessitate homo potest capere vndecumque quia iam omnia sunt ei ci munia. de consecratione dist. v. Discipulos. xlii. di. ca. i. Et debuit credere dominum id permissurum. Insti. de obli. quae ex delicto nascuntur. &. si liciti est extreme pat: peri vbilibet capere pro sua in opia releuanda: dominus tenetur ei succurrere in dando: ergo conclusio vera.
⁋ Tertia conclusio. Praeceptum est tibi dare eleemosynam ei qui verosimiliter est in extremam necessitatem casurus, nisi ei succurras: vel est in tali calamitate positus vt defectu cibi anxie vitam sit acturus: nisi ignorantia inuincibilis te excuset. Prior pars huius conclusionis patet. quia si tali non succurratur protinus in extremam necessitatem cadet: a qua non poterit resurgere. si non des ei eleemosynam ante extremam necessit atem actualem: redibit fabula Aesopi inter manus & pedes: & ventremi Incusant auidi pes & manus ocia ventris. Omnia solus habes lucra, labore carens, & quae sequuntur. Et cum ventrem auare in extremam necessitatem labi per misissent, aegre ipsum releuare potuerunt. sic in proposito. Secundo arguitur ad idem. Ille est extreme pauper iam actu in sua causa. ergo eodem modo iudicandum est de eo ac si in effectu esset extreme pauper. Tertio probatur idem: quia teneor dare Sorti cibum in itinere logo quod transire habet octo diebus sequentibus: vt in deserto Arabiae si non habeat pecunia: vel eum reuocare ab itinere: si nullus alius ad succurrendum inueniatur.
⁋ Secunda pars istius conclusionis est, quod anxie viam peraget: nisi ei succurras: licet aliqui doctores in hac te contradicere videantur: aliquibus dicentibus quod nemo tenetur dare eleemosynam: nisi extreme pauperi. aliis asserentibus, immo de praecepto esse dare eleemosynam non extreme pauperi. Sed potest vnus vocare aliquem extreme pauperem, quem alter non vocaret sic: vt sit disputatio verbalis: a qua semper abstinere, quantum possum, elaborabo. Propterea propius accedendo: quid dicere velim: paucis aperiam. & quia ista crebro occurrunt: more canonistarum loqundo, sic figuratur casus. Titius vicinus meus quodam honestui in inopiam magnam incidit, siue ex culpa sua, siue si ne culpa: ad eleemo synam dandam nihil refert: licet magis inclinemur dare his qui sine culpa in hanc calamitatem inciderunt. mendicare erubescit ne rubore suffundatur: attenuatur in corpore: & hoc iudico ex defectu cibi & potus: video eum macilentum & subtristem: ita vt vita eius notabiliter abbreuietur defectu cibi, nisi ei succurratur. neminem alium a me video hoc considerantem: sum ei vicinior: vel casum melius aliis deprehendo: vel video vicinos hoc apprehendentes me opulentiores non charitatiuos: & habeo superflua pro natura: & forte superflua pro statu meo. quaestio est an sub poena peccati debeam isti succurrere. Secunds casus esto. Magna est caritas in patria mea: vt in hoc anno praesenti est in lingua Hoccitana in vrbe Lemonicensi, ita vt plerique pauperes fame moriantur. habeo superflua naturae mihi & familiae meae quo ad nostras substantias coseruandas. venit So tes mendicus in cuius facie legitur casus calamitosus penuriae quam patitur defectu cibi. video multos me os vicinos non charitatiuos: vel non tantum in opibus habentes quantum ego: cum hoc iudico quod iste Sortes probabiliter viuet quousque granum nouum habeatur collectum in horreo: sed cum gradi penuria: & iam magnam fa men patitur: in cuius ore offa holetum, vel panis hordeaceus, vel fa barum esset dulcior quam perdix in ore abbatis. Quaestio est, an teneor illi sub poena peccati succurrere stantibus his iudiciis in intellectu. Respondetur affirmatiue. probatur ex verbis Christi. Matth. xxv. Esuriui / & non dedistis mihi manducare. sitiui / & non dedistis mihi potum. hospes eram / & non collegistis me. nudus / & no cooperuistis me. Infirmus & in carcere / & non visitastis me: & postea infertur. lte maledicti in ignem aeternum. Propterea diues epulo qui non dedit micas panis Lazaro, sepultus est in infemo. Lucae. xvi. Accede tertius testis o beate Ioannes Euangelista. dic ad hos duos casus quid sentis ? ait beatus Ioannes. Quid me interrogas: nonne legisti primae epistolae Canonicae cap. iii. Qui habuerit substam tiam huius mundi: & viderit fratrem suum necesse habere: & clauserit viscera sua ab eo: quo modo cha ritas dei manetin eo?s quasi dicat: mihi inopinabile est quod charitas dei maneat in illo. Non ctedo Ari stotelem aliter fuisse dicturum.
⁋ Contra secundam conclusionem argumentor. quando do Sorti extreme pauperi duc denum: do ei quod suum est: & teneor ei dare. ergo non facio eleemosynam. tenet consequintia. quia eleemosyna est opus misericordiae: & non praecepti.
⁋ Respondetur negando quod dem ei quod suum est. immo est solum ei deb. tum: & pecco mortaliter non dando: sed non cando, dominium manet penes me, nec teneor illud haered bus illius extreme pauperis post suam mortem dare. vlterius illa consequintia est nulla. teneor ei eleemosynam dare: ergo no est opus misericordiae: immo magnae misericordiae. aliquod enim opus misericordiae es opus liberalitatis: & aliquod opus misericordiae est opus iustitiae, vt cuilibet intelligenti liquet. & amplius hoc patet per glos. interlinearem. Matthaei. vi. super illo verbo: Cum ergo facis eleemosynam, quae dicit. Eleemosyna est pars iustitiae.
⁋ Secundo arguitur. Aliqui dicunt se extreme pauperes, & tamen non dando eis eleemosi nam non pecco: ergo conclusio falsa. Respondetur concedendo totum antecedens: & negando consequentiam, nec est contra conclusionem. Non est idem Platonem dicere se ex treme indigentem: & esse extreme indigentem. nam quando nulli fame moriuntur: nec est inconsueta notabilis caritas in regione aliqua: non tene or credere hoc dicenti, & potissimum assueto mendicare. lam enim habet frontem attritam petendo: & vocibus inexplebilibus aerem implet. praesumendum est quod vulgus flectere & circunuenire nouit ad eleemosynam etiam superfluam habendam. Oculatus autem vir & prudens debet studere potius succurrere egentibus mendicare nesciis: quatenus illorum necessitati succurrat: & eos a tal turpi quaestu in ocio mendicandi vbi non debent, arcere aut perseruare, necessitas tamen non habet legem: quare aliquibus impotentibus necessarium e st mendicare.
⁋ Tertio arguitur. Si dare eleemosynam esset praeceptum cum non sit negatiuum vt constat, oportet quod sit affirmatiuum: & reducatur ad vnum decem praeceptorum decalogi. sed hoc non: vt patet tam per praecepta prime tabulae qui secundae. Hoc argumentum feci non tamquam difficultate habens: sed quia Middiltonus & aliqui alii frustra in hoc insistunt dae reductione omnium praeceptorum in decem praecepta decalogi.
⁋ Propterea respondetur concedendo quod est praeceptum affirmatiuum solum pro loco & tempore obligans: & cu constat de aliquo extreme paupere: iam est locus & tempus: non solum si habeam bona superflua: sed etiam sufficientia pro natura mea & meorum sustentanda, nec oportet more multorum inaniter se fatigare ad reducenda caetera praecepta ad praecepta decalogi. multa enim sunt alia praecepta ad illa decem non reducibilia: licet pro argumento in proposito non oporteat ita dicere, quia dico quod redueit ad illud praeceptum secundae tabulae de non occidendo. nam. lxxxvi. dist. ca. Pasce, scribitur. Quisquis pascendo hominem seruare poteris si non paueris, fame occidisti. vt in conclusione quam oppugnamus, allegatum est.
⁋ Contra tertiam conclusionem argumentabor quo ad secundam partem: quia de prima parte idem est acni eset iam extrema necessitas, nemo debet dicere aliquam transgeressionem esse peccatum de qua non constat auctoritate scripturae vel ratione quod sii peccatu. sed hoc non est ostensum in proposito. Secundo ex hac via innumeri pauperibus non succurrentes damnatentur: quod non videtur dicendum. Istae duae rationes sunt Gabrielis istius: contemporanei nostri.
⁋ Respondetur, minor est falsa: vt patet ex probatione conclusionis. Ad secundum dico, non est dubium quin multi auari diuites damnentur, non solum pauperes opprimentes: sed no succurrentes fratribus suis. Secundo dico. non tot quot ipse putat. nam adieci circumstantias varias: & separaui cofusio nem: vt punctum difficultatis attingere, nec credo quod doctores quos pro se allegat, aliter in radice senti rent quam in illa conclusione dicebam. sed quicquid ipse vel alii opinati sint: mea non refert. credo conclusio nem esse veram: & stantibus his quae ponebam, iudicarem me ipsum multum delinquere si no succurrerem. Talis tamen vir non tantum peccat huic non succurrendo: quatu si constaret quod pauper esset in extrema necessitate, quia tunc agitur de vita viri subito protegenda. hic autem de ea conseruanda in notabiliori tempore.
⁋ Tertio arguitur. ex illa parte conclusionis sequitur quod si sciam vicinum meum inopia constrictum sic vt paret se ad perpetranda varia scelera, videlicet ad spoliandos viatores & ad eos occidendos, vel ad furtum vt suae inopiae succurrat: ei non succurrendo peccarem. consequins videtur durum: quia sic diuitiis teneremur euocare malefactores a spoliis suis.
⁋ Respondetur concedendo illatum. si enim non dem bona fortunae meae vt succurram vicino meo quatenus illum a peccato praeseruem: peruerto ordinem charitatis & hoc si iudicem eum sola inopia ad hoc inductum & reducibilem a malo per hoc quod illi suffragor: & paucitate contentum fore. Hinc beatus Nicolaus vt conseruaret filias tres vicini sui a prostibulo: dedit eis dotes. visa enim aliorum negligentia ad non succurrem dum eis suis opibus: ad hoc tenebatur: licet non ad tantam molem pecuniae dandam filiabus. Quod fortius est, beatus Vitalis pater Geruasii & Prothasii vt vrsinum iam ad martyrium vocatum conseruaret in fide: vt non negaret Christum in agone: exposuit propriam vitam discrimini: & occisus est. Redeundo ad argumentum: potius quam rapiat & spoliet transeuntes: debeo ei dare de meo: quatenus desistat, & etiam ne furetur. Et licet sit apparentia in oppositum quod non furetur: sed capiat sibi debitum & licite faciat adhuc illd non sufficit, licet ita sit: sed non occidetur a prudente iudice si capiat solum pro releuanda inopia: tamen aperitur ei via perpetrandi mala: & plura capiendi quam oporteat: & ascensus datur ad rapinam & homicidium: & ad infamiam & tandem ad periculum occisionis.
⁋ Ecce quid est Eleemosyna: quae est praeceptum affirmatiuum pro loco & tempore obligans ad dandum pauperi in extrema necessitate constituto: siue defectu cibi, siue potus, vestium, hospiti medicinae, & similium hoc eueniat. Amplius dix idem esse: quando si non succurratur viro: in extreman labetur inopiam. Rursus dixi, non solum dandam esse eleemosyna in extrema necessitate: sed quando est in arcta & magna penuria citra extrema necessitatem. hoc ex industria prolixius exemplariter de claraui. & illud puto esse verum quando homo habet superflua naturae suae & suorum quos alere habet nec ob dationem eleemosynae est vero simile quod ips vel sui in similem necessitate incident. ergo a fortiori qui habet superflua naturae & status, tenetur talibus extreme indigentibus succurrere. nam illud est di lege naturae a Christo in euangelio tactum Matthaei vii. Hoc fac aliis quod tibi fieri vis.
⁋ Citra hanc notabilem necessitatem reor non esse praeceptum dare eleemosynam: sed interdum consilium: interdum vero non
⁋ Vt autem clare videas quae dixi & dicere velim: pono propositiones sequentes. Prima est. Praeceptum est dare existenti in extrema necess tate tantum eleemosynae quantum sufficit eum releuare: vel saltem dare ei mutuo. & si est vero simile quod non erit soluendo: debeo ei absolute dare: vel si est cibus vel res modici momenti non debeo expectare solutionem.
⁋ Secunda propositio. Praeceptum est dare ill qui non est in extrema necessitate eleemosynam: qui vero similiter protinus labetur in extremam necessitatem nisi detur ei eleemosyna.
⁋ Tertia propositio quam opinor veram (dicant alii vt voluerint) praeceptum est dare eleemosynam illi qui est in notabili & magna necessitate citra extremam necessitatem nisi ignorantia inuincibilis excuset. Tetigi exempla duo in probatione illius partis conclusionis, nec tot propterea laici damnantur vt alii putant. non enim existimo vllum prudentem laicum nolle manus adiutrices. porrigere sic egenti: cum multi eorum dent aliis quibus danda est eleemosyna solum de consilio. Et comestio apostolorum spicas euellentium hoc confirmat: qui non erant in extrema necessitate: sed bene vt opinor, in notabili inedia. Etiam de laicis loquutus sum: quia beneficiatorum superflua danda sunt pauperibus: quamuis non sint in necessitate de qua loquuti sumus in tertia conclusione. Hinc distin. lxxxvi. ca. Fratrem nostrum. dicitur de quodam episcopo. Largam manum habeat: necessitatem patientibus occurrat: alienam inopiam suam credat: quia si hoc non habet vacuum nomen episcopi tenet. In casu autem dubio quando pauper est in magna & vrgente necessitate, ob securitatem detur ei de superfluo, non dare enim potest esse peccatum: sed nullo modo dare est peccatum. tutior autem via est in mate tia morum tenenda. Et si fueris inter multos diuites consule eis saltem in portione aliqua succurrere extreme pauperi. quod si agere noluerint: teneris in solidum ei succurrere. queadmodum si Sortes velit Platonem occidere quem quatuor astantes possunt. & debent seruare non occisum: si alii non succurrant: tu succurrere teneris si potes sine vite apparentissimo periculo. Vlterius dico potius eleemosynam dandam esse pauperi vicino honeste viuenti non mendicanti oi faciemn attritam habenti iam in mendicitate, quem si videas panem habentem in mantica: censeas non esse in extrema necessitate. In super interdum teneris inquirere de aliquo probo viro morbo laborante: an habeat necessaria vitae: qui fortasse laborauit in vinea domini vtiliter & laborabit adhuc si sibi succurratur. qui forte fuit negligens in accumulandis bonis fortunae, vel (vt rectius loquar) prudens in non congregandis opibus: sed applicuit se studio: exhortans ad virtutes alios: confidens in domino, & in bonis, vt sibi in necessitate succurrerent. Et aeque aut potius seculari quam religioso sub uenire debes: quia religiosi habent confratres qui pro laborante morbo prouisionem faciunt. iste autem erubescit mediate vel immediate petere. Praeterea si tibi diuiti fuerit vicinus calcifex, faber aliquis vel alius artifex: ob debitum creditori non potens satisfacere: & rigidus creditor per manus iustitiae instrumenta artificii auferat: vt laborare nequeat: quem cum suis mendicare oporteat vel peiora exercere: consule timentes deum quid opus sit facto. & forte necessarium inuenies pecuniam ei dandam per modum ele emosynae vel saltem mutuo: esto nunquam totam pecuniam soluat.
⁋ Concludendo dico meminii se oportere pauperes esse Christi membra. nam ipse de eis dixit Matthaei. xxv. Quod vni istorum fecistis mihi fecistis, bona enim fortunae ordinantur pro hominum sustentatione: & fortasse magis conducit tam saluti corporis quam animae tuorum liberorum: mediocria solum habere bona. quinimo forte deuinctus es restituere multa bona icerta quae penes te adhuc sunt. E si eleemosynam dare nolueri, saltem noli cum murmure & probro pauperem contemnere: sed deum preceris quati nus sit ei auxilio. & sic omni petenti tribues vel fortunae bona: vel benignam responsionem: quae pauperem a paupertatis onere quodammodo leuabit. Et si importune quaerat: noli irasci, nescis heu nescis in qua necessitate constitutus sit. tu si hic esses, fortasse importunius quaereres.
On this page