Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

In Quartum Sententiarum (Redactio B)

Prologus

Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere

Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum

Quaestio 3

Distinctio 1

Quaestio 1 : An creatura possit creare

Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona

Quaestio 3 : An sacramenta novae legis causalitatem aliquam habeant respectu characteris vel ornatus in anima

Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta

Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat

Distinctio 2

Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.

Quaestio 2 : Ad ea quae in priore quaestione de baptismo dicunt sint sufficienter et recte determinata

Distinctio 3

Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet

Quaestio 2 : An baptismus pro tempore quo erat licitus et institutus, circumcisionem tollebat de praecepto

Distinctio 4

Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo

Quaestio 2

Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant

Distinctio 5

Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito

Distinctio 6

Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi

Quaestio 2

Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile

Distinctio 8

Praeambulum

Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris

Distinctio 9

Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat

Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit

Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere

Quaestio 4 : An sacerdos teneatur ministrare ille eucharistiam quem in mortali novit esse, sive via confessionis sive aliter occultae

Distinctio 10

Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur

Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia

Quaestio 3 : An defendi possit quod corpus Christi sit longum septem pedibus in eucharistia: et sit ordo partium in ordine ad totum, non autem in ordine ad locum

Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive

Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo

Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento

Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali

Distinctio 11

Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi

Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti

Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter

Distinctio 12

Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto

Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta

Quaesito 3 : Quo modo accidentia agant adinvicem et in ordine ad alia accidentia et substantias, tam quo ad generationem quam quo ad corruptionem

Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi

Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit

Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas

Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis

Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto

Distinctio 13

Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare

Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem

Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare

Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi

Distinctio 14

Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia

Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato

Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium

Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent

Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino

Quaestio 5 : An consuetudo regionis sufficiat pro observatione tam ieiunii quadragesimalis quam cuiuscumque alterius ieiunii

Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens

Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam

Quaestio 8 : An eleemosyna sit opus magnae perfectionis et an quilibet de quolibet bono quod habet possit licite dare eleemosynam

Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere

Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint

Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem

Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur

Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum

Quaestio 14 : An ludere sit honestum

Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes

Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere

Quaestio 17 : Quomodo mulier possit satisfacere suae famae salva conscientia, quae habet spurium in adulterio genitum: supposito quod hic spurius putetur a marito esse haereses etc

Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama

Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio

Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello

Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos

Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite

Quaestio 23 : An duellum sit licitum

Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet

Quaestio 25 : An furtum sit veniale, an mortale in casu sequente. Sit unus cumulus granorum: auferat Sortes omnia grana sensim, numquam duo simul, sed semper unicum: habeat tot volitiones distinctas quot sunt grana. et quandocumque aufert unum granum, habeat volitionem particularem cadentem solum super illud granum, numquam habendo volitionem cadentem in plura grana totalia.

Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit

Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors

Quaestio 28 : Utrum sicut quilibet damnum vicino praestans tenetur illud damnum vicino praestans tenetur illud damnum resarcire: sic quilibet alienum detinens teneatur illud domino reddere sub poena peccati

Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum

Quaestio 30 : An iste casus sit usurarius. do tibi nunc in Augusto centum scuta mutuo ad natalem domini useque interea temporis venit creditor meus, et petit a me. c. scuta quae cogor illi dare: et propterea vendo res meas minoris quam valeant xv scutis vel non possum habere pecuniam nisi cepero ad usuram; sic ut cogar dare xv ultra sortem

Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid

Quaestio 32 : An iste casus sit usurarius. Ego habeo unum corum tritici, in festo sancti Martini valentem xx. quem volo servare ad Augustum in quo triticum solet esse carius apud Britannos. accedat ad me Petrus volens emere a corum, petens dilationem solutionis: et ego capio. xxx. pro Augusto

Quaestio 33 : An iste casus sit usuarius. Sortes dat Platoni bis mille libras sterlingorum mutuo, capiens a pagum annue valentem c. sterlingorum libras in pignore. Sortes tenet a. pagum: et fructus eius colligi xx. annos: et demum suas bis mille libras recipit

Quaestio 34 : Utrum civitas indigens pecuniis possit licite compellere cives subiectos ad mutuandum sibi certam quantitatem pecuniae et caetera

Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere

Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus

Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant

Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum

Quaestio 39 : Quot sint species contractus

Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita

Quaestio 41 : Quae circumstantiae sint considerandae ad hoc ut contractus emptionis aut venditionis sit licitus

Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita

Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus

Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu

Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti

Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus

Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus

Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus

Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus

Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis

Distinctio 16

Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae

Distinctio 17

Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta

Quaestio 2 : An quilibet adultus teneatur semel in anno confiteri omnia sua peccata sub poena peccati

Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti

Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae

Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato

Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri

Quaestio 7 : An confessus fratribus mendicantibus sine facultate plebani tenatur illa peccata iterato proprio sacerdoti confiteri, ut satisfaciat praecepto. Omnis utriusque sexus

Quaestio 8 : An furiosi et temulenti ad hoc praeceptum ecclesiasticum de confessione et ad similia praecepta obligentur

Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit

Distinctio 18

Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa

Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua

Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet

Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita

Distinctio 19

Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet

Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto

Distinctio 20

Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote

Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid

Distinctio 21

Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam

Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum

Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum

Distinctio 22

Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam

Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata

Distinctio 23

Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat

Distinctio 24

Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis

Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium

Quaestio 3 : An Petrus et successores eius primatum habeant in terra ex institutione Christi tam in spiritualibus quam in temporalibus

Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet

Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum

Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur

Quaestio 7 : An quis possit petere honorem

Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet

Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore

Quaestio 10 : An theologus tamquam magis idoneus in cura animarum sit iurisperito seu canonistae praeferendus

Quaestio 11 : An quis possit sana conscientia plura tenere beneficia cum dispensatione eius cuius interest

Quaestio 12 : An quis possit sana conscientia plura tenere beneficia cum dispensatione eius cuius interest

Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae

Quaestio 14 : An potius dispensandum sit cum eruditis viris et nobilibus in beneficiorum pluralitate quam cum ineruditis et ignobilibus

Quaestio 15 : An melius faciat beneficiatus suum beneficium resignans alicui probo, servata pensione pro vita si indigeat: an relinquens beneficium post mortem vacare, sic scilicet ut collator possit conferre cui velit

Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum

Quaestio 17 : An praelatus ecclesiae peccet, prodige ecclesiae bona consumens, et ad prodige consumptorum teneatur restitutionem

Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri

Quaestio 19 : An praelatus ecclesiae qui nihil aliud habet nisi patrimonium crucifixi possit dotare sororem. vel si forte tentatus a Sathana genuerit filiam in sacris, vel ante sacerdotium in vero matrimonio: eidem provvidere possit

Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari

Quaestio 21 : An habens patrimonium sufficiens ad se alendum possit beneficium capere: et de illius proventibus deserviendo vivere

Quaestio 22 : An peccent praelati ecclesiae in multitudine clientum, vestium sumptuositate, et ciborum superfluitate

Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti

Distinctio 25

Quaestio 1 : Quid sit simonia

Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum

Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia

Quaestio 4 : An liceat aliquid accipere ratione consuetudinis, et cogere nolentem ad dandum secundum consuetudinem loci, tam in collatione sacramentorum quam beneficiorum

Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat

Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus

Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum

Distinctio 26

Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit

Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis

Distinctio 27

Quaestio 1 : An requiratur et sufficiat consensus mutuus per signa praesentialia explicitus ad verum matrimonium

Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur

Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita

Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur

Quaestio 5 : An sponsalia contrahens cum aliqua teneatur de necessitate salutis matrimonium perficere

Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat

Distinctio 28

Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet

Quaestio 2 : An sit tempus aliquod ad sponsalia et matrimonia contrahenda determinatum et quae sit ratio sic statuendi

Distinctio 29

Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat

Quaestio 2 : An matrimonium contractum inter raptam et raptorem cum utriusque consensu mutuo antequam rapta parentibus restituatur teneat

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat

Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus

Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet

Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph

Distinctio 31

Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum

Distinctio 32

Quaestio 1 : An alter coniugum semper teneatur alteri petenti reddere debitum et quomodo castitas coniugalis servanda sit

Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius

Distinctio 33

Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores

Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus

Distinctio 34

Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat

Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere

Distinctio 35

Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere

Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit

Distinctio 36

Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium

Distinctio 37

Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium

Distinctio 38

Quaestio 1 : An expediat vovere

Quaestio 2 : An promissio obliget promittentem absque hoc quod promittens intendat se obligare ad servandum illud quod promissit

Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam

Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto

Quaestio 5 : An status religionis sit vitae saeculari quo ad meritum, et ex consequente quo ad praemium praeferendus

Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium

Quaestio 7 : An curatorum status qui apud Britannos omnes rectores vocantur sit maioris perfectionis quam status religiosorum

Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat

Quaestio 9 : Quomodo dari possit modus cognoscendi quando et quomodo servetur monachus immunis a proprietate

Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio

Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes

Quaestio 12 : An mendicantes possint recipere bona immobilia ut agros vel redditus ex quibus vivere possint sine mendicitate

Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores

Quaestio 14 : An Romanus pontifex possit dispensare cum religioso in voto continentiae, ut uxorem ducat in saeculo

Quaestio 15 : An votum obedientiae caeteris votis maius, obliget religiosum in omnibus parere superiori

Quaestio 16 : An quis possit profiteri religionem, relinquendo parentum alterum in extrema necessitate

Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem

Quaestio 18 : An quis possit servare unum vel plura trium votorum quae religiosi vovent, manendo in saeculo

Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum

Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare

Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire

Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo

Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima

Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes

Quaestio 25 : An omne scandalum sit peccatum; et propter scandalum omittenda sint aliquam alioquin facienda

Distinctio 39

Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium

Distinctio 40

Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis

Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium

Quaestio 3 : An Romanus pontifex possit dispensare ut contrahatur matrimonium in gradibus lege prohibitis

Distinctio 41

Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium

Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi

Distinctio 42

Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium

Distinctio 43

Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire

Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram

Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum

Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam

Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi

Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis

Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino

Distinctio 44

Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit

Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis

Quaestio 3 : An infernus sit sub terra

Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro

Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri

Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones

Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena

Distinctio 45

Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae

Quaestio 2 : An sacrificium vel missa dicta pro pluribus tantum cuilibet eorum prosit quantum si pro paucioribus celebraretur

Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto

Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae

Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis

Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis

Quaestio 7 : An maneat habitus memorandi in intellectu separato integer sicut intellectus ipse et an anima separata reminiscetur omnium quae homo acquisit in hac mortali vita

Distinctio 46

Quaestio 1 : An deus servet aequalitatem iustitiae cum dulcedine misericordiae, tam in puniendo quam praemiando

Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet

Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium

Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio

Quaestio 5 : Utrum quilibet sufficienter puniri possit pro suo peccato, vel an dabilis sit aliquis actus culpabilis, pro quo Deus non possit infligere poenam

Distinctio 47

Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis

Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti

Distinctio 48

Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii

Distinctio 49

Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur

Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo

Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus

Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre

Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis

Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem

Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem

Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere

Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis

Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato

Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati

Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua

Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit

Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria

Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat

Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat

Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia

Quaestio 18 : Unde proveniat agilitas in beatis et an possint in instanti se movere vel mutare quovis locorum

Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati

Quaestio 20 : Utrum corpora possint naturaliter vel supernaturaliter per dotem subtilitatis se mutuo penetrare

Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere

Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola

Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola

Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii

Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis

Quaestio 26 : An actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magnae perfectionis et sit praeferendus actu cui haec palmam non debetur

Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum

Distinctio 50

Quaestio 1 : An damnati in inferno continuo peccabunt

Quaestio 2 : An poena damni sit magis afflictiva quam poena sensus, et an omnes poenae damni sint aequales

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 9

An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
1

TErtio & vltimo circa hanc materiam eleemosynae pro euacuanda difficultate quae fie ri potest in eleemosyna danda extreme pauperi, Quaeritur an quilibet non extreme paupe teneatur pauperi extreme eleemosynam impendere.

2

⁋ Respondetur affirmatiue. vt patet ex quaestione prima huius materiae. Et hoc ipsum adhuc ostenditur per bruta. Gallina enim nutrit alienos foetus. & sic facit catus, cum foetus nesciunt sibi prouidere. simile aliquid de Romulo, & Remo legimus, & Cyro. Necessitas enim non habet legem & excusat. l Aliquando. de offi procon. &. v. Metaphysicae. Necessi tas est excusabilis. Non alia ratione excusatus est Dauid comedens panes propositionis. primi Regum. xxi. quibus vetitum erat laicis vesci. Non aliter item apostoli erant excusati euellentes spicas. Lucae. xii. Sed dicis. Apostoli non erant in extrema necessitate: sed bene in notabili: vt est verosimile: er go habetur argumentum quod praeceptum est dare eleemo synam illi qui est in valde notabili necessitate citra extremam. Hoc est pro dictis in quaestione prima huius materiae. Aliud etiam erat: quod tempore legis poterat homo intrare vineam vel agros vicini sui & comedere, nihil auferendo de loco. textus ad hoc est cla tus. Deutero. xxiii. Ingressus vineam proximi tui comede vuas quantum tibi placuerit: foras autem ne efferas tecum. Si intraueris segetem amici tui fran ge spicas & manu conteres: falce autem non metes. Praeterea frater minor non potens habere necessaria vitae, labore: mendicitate, vel aliorum oblatione, excusatur ne peccet capiendo necessaria. vt habet capi Exiit qui seminat. de verbo. signi. lib. vi. ergo quilibet alius excusatur. tenet consequentia: quia nemo amplius a se abdicat bona fortunae quam frater minor.

3

⁋ Contra conclusionem arguitur: vno supposito quod sim ego in campo & sint quatuor in extrema necessitate: & habeam vnum panem qui vnius indigentiam solum sufficit releuare. isto supposito sic argumentor. nulli istorum teneor illum panem dare: quilibet illorum est in extrema necessitate: ergo non teneor dare eleemosynam existenti in extrema necessitate, consequentia tenet cum minore. Probatur maior per ascensum, nec isti istorum teneor da re panem: sorte demonstrato: nec illi illorum demon strando Platonem: & sic de vtroque aliorum. igitur nulli. probatur vna singularis assumpta: quia idem est iudicium de aliis, no dando sorti no pecco, quod patet: quia possum illum panem dare Platoni sorte neglecto: & tunc non peccarem. ergo non teneor sub poena peccati dare illum panem sorti: supposito quod non plus obli ger vni quam alteri: & quod sit mihi licitum dare panem cui velim. Non valet dicere. panis ille est partiendushoc inquam non valet. parum enim panis appetitum famelici ad comedendum amplius irritat: & famen non extinguit. Item aliqua est portio panis minima quae vni sufficit, vel maxima quae non sufficit vni: qua si diminueretur: nulli sufficeret: & sic omnes moreren tur. si ergo panem frangerem: dando cuilibet parum quod nulli sufficeret: nulli succurrerem: & per consequens peccarem. ergo teneor dare illum panem vni. Amplius ponantur centum vel mille: quorum quilibet est in extrema necessitate: iam notum est quod hic panis par uus non sufficit omnibus: & tunc nulli illorum teneor dare illum panem. igitur.

4

⁋ Ad istud argumentum re spondebo mixtim logice & theologice. Logice ad huc dupliciter, vno modo vtendo logica antiquorum sophistarum: de teneor & obligor: quod confun dant terminum sequentem immobiliter: ponendo propo sitiones sequentes. Prima est. Teneor de necessita te salutis dare alicui istorum quatuor illum panem. probatur: quia si non dedero, pecco ex conclusione. Secunda propositio. Nulli istorum teneor illum panem dare. hoc patuit inter arguendum per ascensum. quare illae non contradicunt. teneor alicui istorum quatuor dare hunc panem: & nulli istorum quatuor teneor dare hunc panem. hoc ex logica notum re linquo. Tertia propositio. teneor dare alicui istorum panem cui non teneor dare panem. Quarta propositio. Dando panem illi cui non teneor dare: sum deobligatus a praecepto. patet: quia per hoc sufficienter praeceptum adimpleo. Exemplum in simili. teneor diligere deum: & eliciendo actum dilectionis dei que elicere non teneor: satisfacio praecepto: sicut satisfacimus praecepto legis naturae & diuino per adimpletionem vnius praecepti humani positi- ui. Quinta propositio. Si nulli istorum do praedictum panem: sum homicida.

5

⁋ Secundo modo respondeo & melius: tenendo quod aequiualent: teneor dare vni istorum hunc panem: & hunc panem teneor dare vni istorum. & quod vtraque est falsa nisi capiatur loco istius. Necesse est si debeam esse expers peccati, dare hunc panem vni istorum: vt necesse ca dat in totam conditionalem. & lege stante: si nulli isto rum hunc panem do, sum vnius homicida. Et si pe tas a me. cuius sum homicida: Respondetur. frenuenter homo est certus de indefinita: dubitando ue qualibet singulari illius indefinitae. vt haec est scita a me: Aliquis homo est in templo nostrae do minae Parisiensi: & quaelibet singularis est mihi du bia. Deus tamen nouit.

6

⁋ Sed contra istud argui tur. Nullius istorum imputabiliter sum homicida. non sortis: quia pari ratione sum imputabiliter homicida vitae Platonis: Ciceronis, & Ioannis: nec sum imputabiliter homicida istorum quatuor: quia non possum satisfacere istis quatuor: & non obligor seruare vitas istorum quatuor: quia hoc est mihi impossibile: ad quod nullus obligatur.

7

⁋ Respondetur: sum cuiussibet istorum homicida imputabiliter sub disiunctione: quia cuiussibet istorum seruare vitam possum: sed deus acceptat meam omissionem si nulli istorum panem dem ad occisionem vnius tantum: siue pro sorte: siue pro platone: in idem redit: cum sint omnes in aequali necessitate: & aequaliter cuilibet istorum obliger.

8

⁋ Contra totum istud argumentor: veniat sortes ad me: & petat a me pa nem: habeam nolle dandi panis ipsi sorti: illud nolle non est mortale peccatum immo non est peccatum. veniat Plato & petat panem: habeam etiam nolle dandi pa nis Platoni. & sic de aliis duobus. Arguitur sic: nul la istarum nolitionum est peccatum: & non habeo plures actus voluntatis quam illos. ergo in casu isto non pecco. & per consequens conclusio falsa.

9

⁋ Respondetur ad hoc argumentum dupliciter. Vno modo eua dendo vtcumque dico quod nolitio qua nolo dare sorti panem non est mortalis: immo est actus licitus & bo nus: & sic de duabus nolitionibus sequentibus: sed quarta est mortalis. Coloratur quare hoc conceditur: sum obligatus a deo dare hunc panem vni insto rum: & non tribus primis: immo. illis rationabiliter panem negaui: oportet ergo dare panem quarto: quia hoc sequitur ex obligato: cum oppositis trium bene negatorum. sicut in obligationibus analogia dari potest. Des tuipse memoriter in duobus ver bis librum legendo: pudet enim logicum tale in theosophia inserere. Sed contra hoc arguitur. Supposito quod omnes quatuor peterent illum panem simul vel successiue: & ego elicerem quatuor nolitiones particulares simui: puta nolo dare sorti panem: nolo dare Platoni panem &c. Hic euadere nequis. Si dicas me non posse habere quatuor actus distinctos voluntatis simul, accipe duos vel tres actus ponendo totidem homines, & redit vis argumenti. tunc sic. vna istarum nolitionum est bona per te: & eadem est ratio de qualibet alia: ergo quaelibei illarum est bona. ergo conclusio falsa. Restat ergo aliter respondere ad argumentum concedendo quod quaelibet illarum nolitionum est bonus actus: nec per tales actus habens panem peccat, sed per vnam omissionem: qua omittit dare panem vni illorum: & per consequens peccat,

10

⁋ Secundo arguitur. ex conclusione sequitur quod si nemo det eleemosynam extreme pau peri: potest ipse eleemosynam quoquouersum auferre a quolibet ad succurrendum suae indigentiae. Probatur. alius tenetur ei panem dare: ergo potest: illum capere, si non detur ei. sed probo quod non. capiat sortes extreme pauper panem platonis: & interea incidat plato in extremam necessitatem: tunc sortes te netur platoni suum panem duplici iure dare. Primo ratione extremae necessitatis. Tum secundo: quia ille panis est suus: & nunquam a dominio illius panis cecidit. ergo conclusio falsa.

11

⁋ Respondetur, conse quentia est nulla: quod ostenditur in aliis materiis variis. Teneor dare prodigo pecuniam suam quam habeo in cu stodia: qui tamen non tenetur capere. Similiter vxor tenetur viro in casu reddere debitum, qui non tenetur petere: immo tenetur non petere. Sed stando in no stra materia: nego consequentiam. ad hoc autem vt valeat: oportet amplius addere in antecedente: quod sci licet nolim ei eleemosynam dare, nec mutuo dare necessaria. Vnde si sit iuuenis cui vestis est necessa ria ad protegendum eum contra frigus: & sit verosimile quod lucrabitur postea pecuniam, qua mihi satisfacere poterit: non teneor illi dare tunicam: sed sufficit quod ven dam ei vestem expectando pecuniam: vel dem ei mu tuo. Quod patet: quia si filius diuitis mercatori non habens vestem vel victum me accedat, non teneor ei dare victum & amictum: sed sufficit indigentiae eius succurrere ne moriatur: & ipse obligabit se mihi so luturum, quod si facere noluerit: nihil ad me: sed ipsi soli imputabitur sua mors. Exemplum in simili. acce dit ad cauponem separatum ab omni loco in quo habetur cibus & non alibi ad magnam distantiam, vit opulentus peram plenam pecunia habens: qui magna laborat ine dia: vult gratis habere cibum non dando pecuniam: cau po no est obligatus ei dare cibum sine pecunia in promptu quam in pera habet. ergo similiter homo non est obligatus dare vestem illi qui est extreme nudus: sed sufficit ei vendere expectando pecuniam quousque alter habuerit: vel vsum dando gratis. sed si nuquam habere possit pecuniam, soluere non obligatur.

12

⁋ Addatur alia propositio. extrema patiens non potest ad libitum rem alterius capere nisi in casu quo alter tenetur rem illam in ipsum transferre. vt si alter velit ei rem vendere ad succurrendum suae necessitati expectando pecuniam si nullam habeat: non otest rem illam capere per modum eleemosynae vel li beralis doni: sed solum emptione: qua sic dominus lici te transfert rem suam in extrema patientem. quod si comins rei vendere noluerit expectando pecuniam quam ille gens non habet praesentem: potest rem ipsam etiam violente auferre a vero domino non extrema patiente sufficit namque quod consentire tenetur in translationem illius rei licet no consentiat: & hoc intelligendo si non dederit vestem mutuo, vel locauerit eam.

13

⁋ Sed si verus dominus aeque cito in extremam necessitatem incidat: est difficultas no satis discussa. In primis est color quod non debet res ab illo capi antequi cecidit a vero dmo: & duplici iure ad eum spectat. Vt autem clare loquar: sit iste casus. sortes & ego ingredimur nemus: habet sortes vnum panem vni soli sufficientem: po natur panis in medio qui vni nostrum sufficit: & ego non sum vtilior reipu. qui ipse sortes: videtur quod ego male agam capiendo panem suum: cum duplici iure ad eum spectet: vt inter arguendum diximus: scilicet positi uo iure: per quod huius panis habet proprietatem: & per ius naturae concedentis ei vsum panis in necessitate. In oppositum tamen est crassa scintilla rationis: quoniam ego mi hi plus teneor quam ei: quod iuri positiuo aequualere videtur: & ius naturae pro vtrc quod nostrum aequaliter militat: nec ipse magis habet panem in possessione quam ego. ergo licet non tenear panem illum capere simpliciter: possum saltem illum capere pro sustinenda vita mea. Po test homo si velit dicere me licite posse hunc panem capre: & nego quod capio alienum: sed mihi debitum vel licitum duplici iure: & dico nullum esse ius obligans me ad non capiendum panem. lus enim naturae illius sopitum est per ius naturae meum ei incompossibile, peinde ac si esset vnus panis qui nunquam fuit eius: positus inter me & eum: & positiuum ius humanum de dominio vel possessione rerum non manet. lus inquam me arctans: cum plus mihi tenear quam alteri. Oppositum est etiam probabile.

14

⁋ Tertio arguitur. Capiens in necessi tate pro sustentanda sua vita: tenetur de ablato poenite re: ergo peccat releuamen capiendo. consequentia est non ta. Probatur antecedens in. c. Si quis. de fur. vbi dicitur. Si quis propter necessitatem famis aut nuditatis furatus fuerit cibaria / vestem / vel pecus: poeniteat hebdoma das tres.

15

⁋ Respondetur distinguendo antecedens: vel iste est in extrema necessitate: & sic nego quod teneatur poenitere: quia non peccat vllo modo: vel in aliqua necessitate alia: & sic concedo. capi. autem illud intelligitur de tali necessitate. vt dicit glossa. Et licet diues teneatur dare eleemosynam illi qui est in notabili necessitate citra extremam, vt superius in hac materia diximus non tamen est consequans vllo modo: illum alium posse alienum subtrahere: immo furtum committit. xiiii. qui. v. c. Forte. frequenter enim homo tenetur alicui aliquid dare quod alter non potest capere propria auctoritate: vt si teneor tibi soluere debitum: tu non potes a me tibi debitum subtrahere: vbi per viam iuris consequi potes debitum. op posito enim dato politia humana confunderetur. Et licet tibi tenear restituere debitum: non tamen teneor con sentire: vt tu propria auctoritate hoc capias. Secun do dicitur vt dicit Panor. in. d.c. quod intelligitur ca. hoc in casu quo rapiens fuit in extrema necessitate & noluit restituere postea. talis enim peccat aeque ac ille qui furtum commisit primo: & postea incidit in necessi tatem: sed iste cessante necessitate tenetur rem ablatam restituere secundum omnes. sic hic: licet homo auferat aliquid in extrema necessitate, primo non peccat auferendo si mutuo vel alia via habere non pot: sed cum venerit ad pinguiorem fortunam: tenetur ablatum restituere, probat hoc Panor. per. l. Neusenius. ftf. de neg. gest. nam subtra ctio potest esse in necessitate: sed cessante causa cessat effectus. sicut dicimus in eo qui tempore necessitatis praebet alimenta, & protestatur de rependendo. vt not. in dicta. l Neusenius. &. l. Per alimenta.litr. de neg. gest. &. xii. qui ii. ca. Sacrorum. &.c. Sicut.

16

⁋ Quarto arguitur. lonathas cepit fauum mellis in extrema necessitate: vi patet. i. Reg. xiiii. & tamen peccauit, quod patet: quia post comestionem eius non dabatur responsum ad persequendos Philisteos: & sors super eum cecidit.

17

⁋ Respondetur ne gando quod deliquarit: tum propter causam conclusionis: tum quod erat ignarus inuincibiliter ignorantia purae negationis prohibitionis paternae: deus autem libere dat responsum quando vult: & ipsum sine peccato tollit. etiam mul ti Philistei erant miraculose occisi. Vbitatur circa hanc quaestio nem: si diues fingat se esse extreme paupe rem: ita vt iudicem eum esse extreme pauperens an tenear ei dare eleemosynam.

18

⁋ Respon detur quod sic. Ratio est. quia siue sit vere pauper siui apparenter: non possum scire nisi per apparentiam: & cum iudicem eum esse talem: teneor dare ei eleemosynam: & bene ago. Praeterea sint duo: sortes & Plato: sortes Hypocrita diues: putatus extreme pauper: Plato re uera pauper. hoc supposito sic argumentor. teneor dare Platoni eleemosynam sub poena peccati: tanta enim est apparentia extremae pauptatis sortis vt Pla tonis: ergo etiam teneor dare eleemosynam sorti sub poena peccati.

19

⁋ Ex isto sequuntur hae propositiones. Prima. Diuiti teneor dare eleemosynam sub poena peccati probatur. Sorti teneor dare eleemosynam sub poena peccati: sortes est diues: ergi diuiti teneor dare eleemosynam sub poena peccati.

20

⁋ Secunda propositio. diuiti scienter teneor dare eleemosynam probatio. sortiscienter teneor dare eleemosynam. sortes est diues. igitur.

21

⁋ Tertia propositio Non teneor dare scienter diuiti eleemosynam. & si extreme pauper apperet non talis: tunc non tenerer da re extreme pauperi eleemosynam.

22

⁋ Contra duas priores propositiones & responsionem ad dubium, arguitur sic. Quilibet actus voluntatis moraliter bonus, debet esse regu latus a prudentia actuali inhaerente. vt dicitur sexto Ethicorum. sed in proposito non est prudentia: quia hic actus intellectus, huic diuiti danda est eleemosyna: non est actus prudentialis: cum sit erroneus

23

⁋ Respondet Martinus magister de ebrietate ad vnum simile de illo qui ex ignorantia inuincibili cognoscit non suam, dicens quod nunquam actus volun tatis conformis ignorantiae inuincibili est bonus mo raliter: immo est malus moraliter: licet non imputetur ad poenam: ita vt ignorantia non excuset a malitia morali: sed solum ab imputabilitate. Dicit insuper quod iste ignorans habet duo iudicia: vnum vniuersale scilicet istud. cognoscenda est a me mea: & illum iudi cium est verum: & volitio illi conformis est bona moraliter. habet aliud iudicium particulare: puta haec est mea: & hoc iudicium est falsum: & volitio illi coformis non est bona: scilicet ista, cognoscenda est a me haec mulier. lstud non valet: nam stat quod non habeam nisi vnicum actum voluntatis, & iudicium particulare vnicum intellectus: videlicet volo cognoscere hanc: qui est actus redditiuus debiti vxori petenti: & a iudicio inuincibili intellectus regulatur, quod iudicium homo non potest auferre (ponatur ita esse) vel non tenetur auferre, non reddere ergo stante tali iudicio est peccatum: cum sit contra conscientiam. sortes ergo tenetur vitare peccatum: scilicet non reddere debitum: quod vitare non potest nisi debitum reddendo: quia non potest vitari pri uatio nisi ponendo habitum: ergo tenetur debitum redde re. ergo absurdum est dicere quod ille actus non est bonus moraliter. Fodem modo in proposito nostro: habeat intellectus hoc iudicium practicum. danda est huic eleemosyna. volitio illi coformis est bona moraliter: quod patet: quia est bona meritorie in habente gratiam. ergo est bona moraliter. Absurdum autem est oppositum consequenti cum antecedente admittere.

24

⁋ Respondetur itaque aliter & apparentius: concedendo maiorem argumenti negata minore: ves quod iudicium hoc sit erroneum: huic danda est eleemosyna: immo est verum. Simiter si ex ignorantia inuin cibili quis cognoscat alienam loco suae vxoris: hoc iu dicium est verum, haec est a me cognoscenda. vocatur aut ignorantia inuincibilis: quia implicat vnam propositionem fal sam. vt patet sic arguendo. Cuilibet pauperi danda est eleemosyna: hic est pauper: ergo huic danda est eleemosynam. minor est falsa. sed conclusio est vera. Non enim est inconveniens quod ex falso sequatur verum. Sed istud in radi ce & vtrobique non soluit argumentum. nam habeam hoc iudicium in intellectu. huic pauperi danda est eleemosyna. quod iudicium regulat huc actum voluntatis, volo huic pauperi dare eleemosynam, adhuc ille actus voluntatis est bonus, quod probo. habeam ego hunc syllo gismum practicum, cuilibet extreme pauperi danda est eleemosyna: hic est extreme pauper: ergo huic danda est eleemosyna (licet enim minor sit simpliciter speculatiua: maior tamen & conclusio sunt practicae, quae to tum syllogismum talem denominam. Maior est vera: nec iudicium minoris vllo modo mihi imputabitur: cum non tenear vincere illam ignorantiam: & stat quod in die naturali non possim illum errorem vincere. quod autem conclusio sit falsa, notum est ex logica: cum vnum extremum illius affirmatiuae propositionis non supa ponat vltra communes casus dabiles: quos indecorum esset in theologia recitare quantumlibet etiam bre uiter.

25

⁋ Dico ergo ad argumentum aliter: & vtrobiqui valebit responsio: negando maiorem, quod sit de ratio ne actus boni voluntatis vt reguletur a prudentia: quia satis est quod reguletur ab ignorantia inuincibili vel a prudentia: sed ferme semper regulatur a prudentia: vt patet in duobus exemplis datis. Potest tamen dari exem plum vbi conclusio erit dictamen practicum falsum: & per consequens assensus eius erit ignorantia prauae dispositionis inuincibiliter falsus. Potes si volue ris dicere ipsum dictamen conclusionis esse verum veritate practica: & moraliter: licet falsum logice loquendo. hoc est dicere. conformans se illi dictamini conclusionis facit bonam praxim: & facit actum bo num: licet dictamen sit propositio falsa. Non iuuat dicere quod intellectus habet duo iudicia, quorum vnum est: huic pauperi danda est eleemosyna. aliud iudicium est, huic danda est eleemosyna: & actus re gulatur a secundo iudicio: a quo suam bonitatem capit: & non a priore. Hoc enim non soluit argumentum: quia secludatur posterius iudicium stante priores iam stringit argumentum. Dico ergo quod prudentia vel error inuincibilis sufficienter regulat actum vo luntatis.

26

⁋ Sed quo ad diuitem in se si capiat elee mosynam, an sit dominus illius eleemosynae acceptae: alia est difficultas. Et dico quod non: sed tenetur diues hanc eleemosynam dare aliis pauperibus: & non priori domimno. Ratio est: quod dominus a se abdicat dominium illius eleemosynae datae: & suum meritum iam in datione eleemosynae consequutus est, intendens & volens eleemosynam dare vni pauperi & praecise tali: cum ergo iste diues simulans se esse pau perem non sit talis: non est intentio dantis: ei eleemo synam conferre. causa data / causa non sequuta. Si tamen pauptatem praeferens fingat se deuotum, vel morbo la borantem vt eleemosynam habeat: eleemosynam habitam non tenetur restituere. cum enim non sit verosimile diuiti accipienti quod intentio dantis erat dare soli huic accipienti: quem putabat pauperem: non est necesse vt ei restituat: vel de hoc conscientiam faciat: nisi hoc aliunde constet: quia sic tenetur resti tuere vero domino: vel eius voluntatem in hoc indagare. Sed dicis. cum iudicium intellectus faciat ad obligationem voluntatis de datione eleemosyi nae: sequitur quod per aliquid mere naturale quod no est in potestate nostra, merebimur: vel demerebimut, contra Aristotelem tertio Ethicorum dicentem Propter. illa quae nobis a natura insunt nec laudamut nec vituperamur. sed quod illud sequatur saepiuscule, in proposito patet. Nam primo habens igno rantiam inuincibilem de paupertate notabili sortis: non pecco non dando ei eleemosynam. postea vero habens iudicium certum siue euidens siue ineuidens naturaliter acquisitum: non dando pecco: & hoc per aliquod mere naturale.

27

⁋ Respondetui concedendo quod iudicium intellectus multum facit ad peccatum vel meritum. si enim habeam assensum ve gnorantiam vincibilem de magna inopia istius pauperis: non succurrendo illi pecco: & si ignorantiam inuincibilem habeam non pecco. sed no mereor nec demereor per aliquod mere naturale: sed per aliquod liberum, scilicet per actum voluntatis libere elicitum vel omissionem illius. iudicium enim intellectus mere naturaliter adueniens ministrans lumen voluntati est praerequisita causa illius merti vel demeriti liberi. Aristoteles autem loquitur de illo quod nullo modo est situm in facultate nostra. propterea dicit. Caeco quis improperabit: modo actus voluntatis nostrae est totaliter liber: sed imputabilitas vel meritum eius a iudicio intellectus depen det, sicut & eius gubernatio.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 9