Text List

Quaestio 11

Quaestio 11

Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem

PRima igitur de restitutione quaestio erit haec. Vtrum homo teneatur restituere illa qua acquisiuit per praescriptionem vel vsucapionem. Primo quaestionis terminos explicabimus: postea conclusiue respondebimus. Termini explicandi sunt praescriptio & vsucapio. & licet interdum illi termini confundantur sic vt vnus sumatur pro altero: proprie tamen discrimen habent: vt praescriptio in immobilibus: & vsucapio in mobilibus sumatur. Nec capitur mobile sicut in philosophia. quia sic quaelibet res creata est mobilis. centrum enim terrae & tota sphaera terrae est de se mobilis. Sed capimus immobile vulgariter pro agris, aedificiis, & huiusmodi quae non solent moueri nec se mouesit. Opposito modo mobile capitur pro animalibus se mouentibus: veste, pecunia, & aliis rebus quae passim mouentur.

⁋ Praescriptio autem sic definitur. Praescriptio est quoddam ius tempore continuo & auctoritate legis vim capiens: alicui dans dominium in mobilium in odium negligentum, & ad dirimendas lites finaliter ordinatum. Fodem modo definiatur Vsucapio hoc dempto quod ponatur / mobilium). Decem autem anni continui requiruntur ad praescribendum inter praesentes: viginti inter absentes: & duo anni absentiae pro vno praesentiae reputantur. Dixi (continui). si quis ei aliquos agros quinquemnio possederit: & postea per totidem non possideat: sed per alios quinque postea possideat: is non praescribit. sed si quis vendat agros in fine quinquemni conditionaliter: si deficiente conditione coditio resoluatur: illa tempora continuantur. Praesentes sunt in eadem prouincia degentes, & absentes in alia. C. de prae scrip. lon. tem. l. fi. Vsucapioautem fit in triennio. Nulla est ratio nisi voluntas legissatoris stare in hoc annorum curriculo plusquam alio. Sed isti anni non seruantur in qualibet praescriptione: sed sunt iuris Caesa rei & communes. Nam contra ecclesiam Romanam no currit minor quam centenaria in his quae spectant principa liter ad ipsam. vt patet per glos:. in ca. Ad audientiam. in eo. nisi in casu ca. secudi eiusdem libro. vi. vbi catholici praescribunt contra ecclesiam Romanam bona haereticorum qui ignorabantur in rita esse haeretici: si per. xl. annos bona fide ea pos sederunt. Contra alias autem ecclesias requiruntur xl. anni. vt patet in cap. De quarta. huius rubricae. Sed res patrimoniales clericorum non gaudent. isto priuilegio quadragenario: sed communi spatio praescribuntur sicut aliae laicorum: vt tenet glossa in ca. Possessiones. xvi. quaest. iiii. Sed hospitale & alia pia loca requirunt. xl. annos ad praescribendum more ecclesiae.

⁋ Ad praescribendum autem tria requiruntur: scilicet iustus titulus: vt dicitur in cap. Si diligenti. eo, non enim requiritur legitimus. titulus: sed sufficit erroneus, putatus verus: vt patet. ftur. pro socio. l. fi. quia si requireretur legitimus. titulus, nunquam dominium conferret praescriptio. Tempus de cuius initio memoria non est, habet vim tituli. Secundo istud intelligitur quando res non est praescriptibilis a tali: vtpote spiritualia & spiritualibus annexa a laico. quare si laicus colligat decimas, primitias: oblationes: & ius patronatus conferat: eligat episcopos, & huiusmodi, toto tempore sufficiente ad praescribendum: minime praescribit: quia illius iuris non est capax.

⁋ Secundum requisitum ad praescribendum est bona fides. & capitur pro udicio vel conscientia: sicut capimus in communi modo loquendi. hoc est quod durante toto tempore praescriptionis homo credat rem esse suam aequi ualenter. hoc est, a principio hoc credidit: nec post ea habuit oppositum. possessor enim malae fidei nullo tempore praescribit. in eodem titu. cap. Vigilanti. & per capitu. Possessor. de regulis iuris. lipro sexto. & si quis tempore praescriptionis habuerit conscientiam laesam ex causa legitima: interrupta est praescriptio: & incipit praescriptio cum conscientiam laesam reformauit. Ad hoc est argumentum in capitu. De quarta. in eodem titu. Si tamen ex le ui causa conscientia fuit laesa: quam tamen reformauit sufficientibus motiuis: non interrumpitur raescriptio. Fodem modo si quis habuerit probabile dubium, non praescribit illo tempore, non enim sufficit malam fidem abesse. & hoc videtur tutius in foro animae. Dubitatio tamen vacillans & momentanea reformata per sufficientia iudicia: non impedit. sicut non omnis dubitans est haereticus: sed fixe & deliberate dubitans.

⁋ Tertium requisitum est quod proprio nomine possideat: quia si alieno nomi ne vt precario: vel si coloni fuerint: non praescribitur. Aliqua etiam sunt quae non possunt praescribi vtpote res vitiosa: quare res furtiua vel vi pos fessa non potest praescribi in sensu composito: non solum a fure & raptore quia est malae fidei possessor: sed nec etiam ab alio: quousque vitium purgetur. lstud patet institu. de vsucap. S. Furtiuae. vbi dicitur. Furtiuae quoque res & quae vi possessae sunt: nec si praedicto longo tempore bona fide possessae fuerint: vsucapi possunt. Nam furtiuarum re- rum lex duodecim tabularum, & lex Attilia inhibent vsucapionem: vi possessarum rerum lex lulia & Plaucia. Quod non est intelligendum quod res talis nunquam praescribi possit: quia in. S. sequenti dicitur. Nam si haeres re defuncto commodatam aut locatam apud eum deposi tam existimans haereditariam esse: bona fide accipienti vendiderit, aut donauerit: aut dotis nomine dederit: quin is qui acceperit vsucapere possit: dubium non est. Quippe cum ea res in furti vitium non ceciderit: cum vtique haeres qui bona fide tanquam suam alienauerit furtum no committit. Successor tamen singularis inuasoris non praescribit tempore decemnii propter vitium reale quod sequitur quemlibet possessorem. l. Vitia. C. de acqui pos. Successor vniuersalis non praescribit de iure ciui li si defunctus habuit malam fidem etiam sine violentia quia censetur eadem persona cum defuncto. in autem. d iureium. amo. presti. Et cum non habeamus ius canoni cum in oppositum: illic standum est. Glossa in cap Cum non liceat. eiusdem titu. numerat multa alia quae praescribi non possunt. vt est obedientia. in cap. dicto. in procuratione ratione visitationis debitae. in eodi cap. Causam. in matrimonio. de consang. cap. Non debet. in tributis. C. de praescrip. xxx. vel. xl. annorum i. Comperit liber homo. xvi. q. iii. S. Potest tempore sacra res fisci. pupillo non currit praescriptio. creditor non praescribit pignus. ponuntur ad hoc versus. Hostis, schisma, minor, confinia, res sacra, dotes Ecclesiae neruus, laicus, res spiritualis: Visito: coniugium: via publica: liber: obedit. Functio: res fisci: publicum ius de repetundis. Si vacat ecclesia, suspenso sul patre natus, Vxor, conditio, si res non possideantur: Res pupillares his atque peculia iunges. Cond tio. hoc est in rebus quae sub coditione debentur, non cui rit praescriptio: nisi a tempore praescriptionis. quo fit vt interdum praescriptio non currat sed dormiat. Nec tempore pestis currit praescriptio: vt dicit Bar. in le. Naturaliter. itur. de vsuca. aut erit iusta causa petendi restitutionem in integrum ex clausula generali. & ita vtrobique quando quis iuste impeditur ne petat rem suam. f. ex quibus cau. maio. l. Quae quidem. Praescriptio enim quia est quodammodo odiosa, propterea non est laxanda. immo si quis habuerit legitimum impedimentum non repetendi suum, poterit petere restitutionem ad quatuor annos sequentes vsque: qui incipiunt a die scientiae post cessationem impedimenti legitimi. argumentum in cap. Ecclesia. vt lite penden

⁋ lstis praelibatis pono conclusiones duas. Prima est. Praescribens aut vsucapiens acquirit verum dominium rei praescriptae. Probatur. distinctio dominiorum est de iure humano ex quaestione pra cedente. sed per ius caesareum & pontificium quod ad ceptatur ab aliis regibus & legum latoribus, hoc modo transfertur dominium rerum. hoc notum euadit ex rubricis & rubricarum capitulis huius materiae tam in iure Caesareo quam pontificio. & quod ab aliis legum latoribus accipiatur. patet. quia secundum hoc pro cedunt in foro exteriori: & ad leges habent recui sum vniuersalem: nisi statuant lege scripta vel consuetudine aliquid in oppositum. Insuper si non essei transsatio dominiorum per praescriptionem vel vsu capionem: hoc ideo esset quia homo non est priuandus re sua sine suo consensu formali vel interpretatiuo: sed sic est in proposito. igitur. Consensus interpretati uus est consentire in omnes leges rationabiles quas statuit vel admittit legissator in politia sua. quiliber autem debet rationabiliter talibus legibus assentire Non enim requiritur assensus imprudentis cuiust bet: qui si non assentiat vel decem alii, non refert. sed haec lex est rationabilis quia imponit finem litibus: & reddit homines pro suis rebus vigilantes: & veternum de republica tollit. Forte dicis. Requiritu consensus formalis ad hoc vt homo dominio rei suae priuetur. Contra hoc argumentor. haereticus rerum suarum amittit dominium. de haereticis. cap. Vrgente. sine suo consensu. & similiter committens crimen regiae maiestatis hostiliter regem & rempublicam inuadens sine suo consensu. Sed forte dicis. hoc est ex eorum culpis. Contra hoc argumentor de eorum liberis quos stat esse inculpabiles: qui iuste priuantur hae reditate paterma. Sed dicis, non habebant dominium rerum paternarum quamquam prope illuc dominium erant: vel hoc dependebat a culpa prae cedente: sed in praescriptione vel vsucapione stat quod nulla culpa praecesserit: quia si homo cognouisset res eas petiuisset: & est ei ignorantia inuincibilis: quae excusat a peccato. Licet sit mihi verosimilius quai homo non debeat priuari re sua sine sua negligentia: tamen tenentes oppositum non possunt facile vinci hoc argumento, quod patet per simile. in bello iusto quis amittit dominum rerum suarum, & ducitur captiuus sine culpa sua etiam licite ab alio. & similiter in repressaliis. immo non est inconueniens quod homo sine culpa praeuia priuetur rebus suis: & alter rerum illius verum acquirat dominium. sed non est idem. hic enim homo potest habere recursum ad recuperandas res suas. illo ergo relicto, de negligentia arguitur ad principale. Nisi enim prae scripio daret dominium rerum: sequitur quod multi damnarentur tenentes alienum per quaecunque longa tempora quia per te praescriptio non dat eis do minium. Sed dicis. ignorantia inuincibilis excusat eos a peccato. sed non habent dominium illius rei vt patet ante finem praescriptionis. Contra. Si pater Titii, auus. proauus, abauus & sine memoria initii maiores tenuissent agros: Meuius posset ac cedere ostendendo literas & sigillum authenticum, quod deberet audiri in foro contentioso: & ager sibi restitui. & sic neno sciret per quantuncumque longam possessionem in bona fide / quis maneret verus dominus rei: quod est inconveniens in republica, & spelunca ad nutriendas lites interminabiles. ergo relinquitur conclusio sufficienter probata: quod praescribes aut vsucapiens: re i praescriptae aut vsucaptae acquirit verum dominium: qui erat conclusio probanda.

⁋ Secunda conclusio. Acquirens dominium per praescriptionem vel vsucapionem, sana conscientia tenet acquisitum: nec tenetur restituere. Probatur. nullus habens verum dominium in aliqua re tenetur illud restituere. praescribens & vsucapiens est huiusmodi. igitur. Si dicas maiorem pati instatiam in vsuratio qui secundum aliquos acquirit dominium lucri vltra sortem: addatur iuste. modo vsurarius non acquirit iuste dominium illius lucri. Sed dicis adhuc: probatio non currit. patet per mutuarium: qui licet non teneatur restituere mutuum cum ex meo fit tuum: tamen tenetur restituere aequiualens. Probatur aliter conclusio. iure acquiritur dominium rei praescriptae & vsucaptae. si iure, iuste & bene. xiiii. qu. iiii. Quid dicam. hoc patet. itur. de vsuca. &. C. de quadri. praeseri. Bene a Senone. & per totum.

⁋ Ex praemissis sequuntur aliquae propositiones. Quarum Prima est. Fructus soli citius vsucapiuntur quam terra praescribatur. patet. Fructus sunt mobiles: & triennio vsucapiuntur: te ra autem est immobilis. ergo solum est praescriptibilis. istud etiam patet in. l. Sequitur. S. Fructus. de vsuca. & per Bartho. illic. Nec obstat ca. Grauis. de restit. spolia. cum notatis ibidem quod bonae fidei possessor tenetur restituer e fructus extantes ante lite contestatam: post litem vero contestatam vniuersos. & hoc etiam patet. Ci de rei vendi. Cerrum. quia hoc intelligitur nisi possessor bona fide triennio possederit.

⁋ Secundo sequitur quoi habens malam fidem ante finem temporis praescriptionis i foro animae tenetur restituere: licet non possit probari quod mala fide possederit in foro contradictorio.

⁋ Tertio sequitur, quod si antiquus dominus peteret terram de qua agitur ante finem temporis requisiti ad perscriben ctum, vel vsucapiendum: homo tenetur restituere petitum. sed si tempore illo finito primum venerit, nihil restituetur illi: sed dicetur tarde venere bubulci.

⁋ Quarto sequitur quod in instanti terminante tempus praescriptionis: Sorres incipit esse dominus illius rei per positionem de pae senti & remotionem de praeterito. & Plato desinit esse cominus eiusdem rei per remotionem de praesenti & positionem de praeterito, etiam si Plato dormiat. nimirum vigilantibus & non dormientibus iura subueniunt.

⁋⁋ Quinto sequitur. si Sortes formet conscientiam eri ro neam quod tenetur restituere legitime praescriptum: potest illam conscientiam deponere, eam rectificado cum prudentibus: quam si ex stultitia sua excutere nequeat, no maneat in peccato restituat suum quod credit esse alienum.

⁋ Ecce quid praescriptio: & quod legitime praescribens non tenetur re praescriptam restituere: quemadmodum vsu capiens non tenetur rem vsucaptam antiquo domino dare. Praeterea quod non est contra legem naturae quemadmodum nec perditio dominiorum. multius enim aliis modis dominia amittuntur: & aliquos in probatione conclusionum adduximus. Si quis autem probet se de tentum ab hostibus, vel quod nullo modo erat negligens, legissator dabit ei remedium. Lex namque vniuersalis perscriptionis patitur expositiones: & rationi naturali inniti debet iudex. ratio enim est anima legis: immo verius lex ipsa. l. Non dubium. C. de legibus & consti. prin. & finis perscriptionis est litibus fine imponere: & viros reddere vigilantes circa res suas custodiendas. ergo vbi legissatori (qui est lex animata. quinto Ethicorum) constiterit: quod Sortes non erat negligens, puta erat aliunde legitime impeditus: vel quaesiuit diligenter rem suam: sed rumor ad Platonem non peruenit: Plato est cogendus post tempus praescriptionis antiquum dominium Sorti restituere, et si hoc non faciat iudex: Plato in foro conscientiae ad restitutionem tenetur. Vlterius diximus quod homo non tenetur restituere rem praescriptam quando non est memoria de tempore possessionis, quacumque vigilantia vel literis ostensis pro antiquo domno. Amplius patet quod causa finalis praescriptionis est euitare lites in politia: & reddere homines vigilantes. Causa autem efficiens est auctoritas legissatoris superioris in quem populus comsentit. Causa formalis sunt alia requisita ad legitime praescribendum: & potissimum bona fides. quia licet aliquis superior possit statuere quod sufficiat bona fi des in principio, quamuis sit mala fides in medio, ad hoc vt homo praescribat: tamen illa lex est nutritiua peccati: & per consequens abiicienda. Primum patet. xvi. quaest. iii. cap. Placuit. &. C. de praescrip. xxx. vel. xl. annorum. l. Cum notissimi. S. Quia si mala fide. vbi di citur. quod si mala fide rem alienam quis possidere coepit: post. xxx. annos aduersus omnem petentem exceptione tutus erit. sicut si quis tenuerit diu equum furto ablatum, & dominus equi ei equum contulerit: efficitur dominus equi. Secunda pars, ves quod peccatum nutriat: & per consequens ratione illius lege alicuius regis vel imperatoris irritare potest Romanus pontifex: quo non est superior in temporalibus: patet per ca. Nouit. de iudi. & per ca. vlt. de foro copetenti. Potest enim pontifex irritare legem regis sibi non subiecti in temporalibus vbi agitur de periculo animae: vt est hic. Causa autem materialis est circa agros & fructus praescriptos vel possessos.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 11