Quaestio 12
Quaestio 12
Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Vperiore quaestione loquuti sumus de vno modo acquirendi dominii rerum scilicet praescriptione & vsu capione. Et quia duiplex est dominium: quoddam directum & primatium: quoddam vero vtile: & trita est distinctio dominii vtilis, scilicet de vsufructu & vsu, qui crebro occurrunt inter homines gratia cuius expedit de illis paululum loqui: propter ea quaeram sine argumentorum multiplicatione vt in es stione praecedente fecimus: quomodo conveniant & differant vsufructus & vsus: & quomodo finiantur.
⁋ Pro huius quaestionis solutione notato quod vsufructus sic definitur. Vsufructus est ius alienis vtem di /fruendi rebus / salua rerum substantia. Haec defini. tio patet insti. eodem titu. s. Vsufructus. &. ff. eodem. l prima & secunda. Dicitur (rebus alienis). In re enim propria nemo habet vsufructum formalem: causalis tamen est in re propria. Dicitur (vtendi) ad differentiam creditoris qui non debet vti pignore. Patet institu. de obli. quae ex delicto nascuntur. s. Furtum. Dicitur (fruendi) ad discrimen nudi vsuarii qui vti potest sed non frui. QSa ua rerum substantia) id est, data cautione ne res per eat. vel si res pereat, sublatus est vsufructus. Vtetur autem rebus quae non consumuntur vsu: arbitrio boni viri: & sicut quilibet prudens vteretur re propria: & finito vsufructu restituet proprietatem vero domimno. quia proprietas ab vsufructu separatur. patet eo. S. Vsufructus. institu. vbi dicit imperator. Vsufructus a ar prietate separationem recipit. idque pluribus modis accidit, vt ecce si quis vsufructu alicui legauerit. nam haeres nudam habet proprietatem: legatarius vero vsufructum. Et contra: si fundum legauerit deducto vsufructu, legatarius nudam habet proprietatem: haeres vero vsufructum. Item alii vsufructum: alii deducto eo fundum legare possunt. Vsufructus enim in omnibus rebus constituitur quae non consumuntur vsu: vt in horto fundo, aedibus, seruis, iumentis, sed non constituitur in rebus vsu cosumptibilibus: quemadmodum sunt vinum / oleum / frumentum / vestimentum / quibus proxima es pecunia vt dicit imperator. Et ne proprietas esset inutilis si vsufructus semper duraret (dicit lustinianus) his modis finitur, scilicet morte fructuarii: duabus capitis diminutionibus: scilicet maxima, & media, & non minima: & consolidatione. Maxima diminutio capitis est cum aliquis simul ciuitatem & libertatem amittit: quod accidit iis qui fiunt serui poenae propter delictum suum: vel qui propter ingratitudinem rediguntur in seruitutem. Media est cum ciuitas amittitur & libertas retinetur: quod accidit ei cui aqua & igni interdicitur: vel qui in insulam deportatur. Minima e cum ciuitas & libertas retinetur, sed status mutatur: quando qui sui iuris erant facti sunt iuris alieni: vel contra. Insti. de ca. diminutio. Primae duae sunt mortes ciuilesc. it. Pro socio. l. Societas. Consolidatio est vbi fructuarius proprietatem rei acquisiuerit. Etiam finitur vsufructus cedendo. Vsus autem est ius tamen vtendi alienis rebus, salua rerum substantia, sine facultate alienandi. Et propterea minus iuris est in vsu quam vsufructu, vt dicit imperator. institu. de vsu & habitatione. S. Minus autem.
⁋ Ex isto patet quo modo conveniant & differant vsus & vsufructus. interdum etiam parificantur / vt Accursius bene colligit in glossa. vt in fundo de quo tantum foeni tollitur vt soli sibi sufficiat. Item in sylua remota: ex qua vterque ligna vendere potuit ilite. eo. Diuus. alioquin vsus esset viro inutilis: cum crebro plus exponeret pro aduectione lignorum quam valerent.
⁋ Sed circa ista dubitatur. Sortes habeat vsum in tribus nemoribus vel pratis. Arguitur sic. Aliquis vsus erit ei inutiis: vel potest vendere sicut fructuarius, contra dicta. Insuper si relinquatur vsufructus vniuersitati, ille num quam finietur: cum secundum doctrinam politicam Aristotelis primo Politicorum, ciuitas maneat eadem variis hominibus sibi succedentibus.
⁋ Ad primum dicitur quod Sortes potest capere vsufructum vbi velit, & aliis gratificari. Ad secundum dicitur quod vsufructus legatus ciuitati durabit spatio centum annorum. fu. eo. l. An vsufructum. vel desinit esse ciuitas.
⁋ Secundo videtur quod non erit salua substantia in vsufructu: nam Sortes potest tollere hoc lignum: & illud: & sic de quo libet: & tandem corrumpetur nemus, nec valet cutrere ad radices arborum / quia illic refugium habere non potes. Vnam enim radicem potest extrahere: & eadem ratione quamlibet: & sic non manebit nemus. Insuper ponatur ysufructus legatus alicui donec filius pupillus ad pubertatem venerit: & talis moriatur pupillus: tunc videtur inutilis proprietas. Fodem modo, legatur fructus quousque iste furiosus resipiscat: & antequam resipiscat moritur.
⁋ Respondetur concedendo quod potest vnum lignum tollere: & aequa est ratio de quolibet. sed stat quod non sit aequa ratio de duobus & vno: nec par ratio de tribus & duobus: & sic gradatim ascendendo. Ad aliud dico quod vsufructus durabit ad aetatem completam vsque: no curando de morte. Ad secudam pertem casus cum vsufructus est legatus sub incerto tempore, durabit tota vita vsufructuarii: quia possibile fuit quod toto eius tempore in furia perseuerasset: vt in. l. Ambiguitatem. eodem.
On this page