Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 10
An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sintHActenus de satisfactione in generali & aliquibus satisfactionibus in par ticulari loquuti sumus: vt pote in generali, an manens in mortali possit satisfacetur poe nitentiae iniunctae: & an opus satisfactorium sit aeque meritorium, ac no satisfactorium. postea de duabus satisfactionibus in particula ri loquuti sumus: vtpote de ieiunio & eleemosyna alias de oratione loquuturi. Nunc restitutionem attenta bimus in quam plurimum est periculi. Tum quod difficile est discer nere inter casus ambiguos. Tum quod post re cte dictatum plerique restituere nolentes damnantur. Ei nia haec restitutio dependet ex contractibus licitis & illicitis: in primis de rerum dominio iusto loquendum erit: quonam pacto dominia rerum iuste acquirantur. quia vt dicitur primo de Aina, rectum est iudex obliqui cum non cognoscatur alienum nisi proprio vel proprietate cognita.
⁋ Quaero igitur hunc quaestionis titulum. an rerum dominia iure naturae, diuino, an humano partita sint.
⁋ Pro solutione quaestionis aliqua notabilia praemittam: postea conclusiue responsurus ad titu lum quaestionis cum aliis occurrentibus quae quaestionem elucidabunt. Nominales infectando dicere opor- tebit: quod dominium rei, vel est res ipsa vel rem ipsam possidens. & vtrumque non insulse dici potest. Et sic ista propositio: ego habeo dominium huius equi: valebit hac: ego sum dominus huius equi, & illud est magis proprie dictum quam dicere equum ee proprietatem meam vel dominium. Eocnem modo de vsuario & vsufructuario dicatur. Ex quo sequitur quod dominium directum alicuius rei est dominium vtile alterius. Secundo sequitur quod vsufru ctus est vsus: similiter vsus rei est proprietas eiusdenquae propositiones facile deduci possunt expositorie: vt sorte demonstrato: hic est proprietas huius equi: & hic est vsus huius horti. conclusio inferenda ex illis praemissis hanc infert. vsus est proprietas. Sed relictis difficultatibus metaphysicis: loquendum est vt plures disputando has materias.
⁋ Secundo no tabis quod creaturarum rationalium octuplex est dominium, scilicet beatificum: dominium damnatorum: dominium originale: dominium gratuitum: dominium euangelicum: dominium canonicum: dominium ciuile, siue politicum: & dominium naturale. Dixi (creaturarum rationalium ) quia & bruta suos reges & dminos habent vt apes in alueario: vt videre est apud Maronem. iiii. Georgi co. vbi dicit. Praeterea regem non sic Aegyptus, & ingens Lydia, nec populi Parthorum, aut Medus Hydaspes Obseruant. rege incolumi mens omnibus vna est Amisso rupere fidem. & quae sequuntur. ldem patet de gruibus. aliis nanque dormientibus dux facit excubias: reliquas volatu praecedit: & eri gens se in altum aera, reliquas suam vociferatione ap pellat. Dominium beatificum est dominium conveniens beato secundum legem glesiae: omni beato conveniens ex aequo inabdicabile stante lege. vt penetrare corpus non bea ti vel beati si expediat: subito localiter mutari: toto aeuo esse in intellectione dei clare visi. hoc enim do minium in btintudine fundatur. Dominium autem in aliquo fundari est ipsum praesupponere. Dominium damnatorum est dominium quod habet vnus damnatus super alium: vt torquere perpetuo cum tristitia decedentes in peccatis mor talibus, vel temporarie ratione poenarum quarum mortalia sunt hic deleta. idem de venialibus censeo. Licet au tem tristitia, ira, & inuidia torqueantur: hoc non obstam te habent ordinem & homines tentandi & damnatos torquem di: quemadmodum inter malos homines interdum vide mus: inter quos tenetur bonus ordo in pugna vt alios vincant. Dominium originale est dominium quod habebant protoparentes stante iustitia originalihoc enim dominium fuit Adae concessum Geneseos secundo, quando deus dixit ei. Ex omni ligno paradisi comede: De ligno autem scientiae boni & mali ne comedas. Nam permisit eos deus habitare in paradiso terrestri: incedere in nuditate: cum prudentia, & sine rubore. Antequam enim deum offenderant: non puduit eos suae nuditatis: sed delectabat. post peccatum vero fe cerunt sibi perizomata. Dixi (cum prudentia) propter paruulos & inertes aliquos barbaros. Vocare item ad nutum bruta hominibus non nocentia. & intelligo vniuersaliter, quacumque familiaritate data: sicut Hio ronymo leo paruit, & multis sanctis immanissimae beluae. Cum vero primus parens deum offendit: concessa est lex ipsis brutis in poenam peccati, hominem pffendere posse. Hoc dominium fundatur in iustitia originali: qua amissa, periculosa est leonis vel serpentis familiaritas. secundum illud Aesopi. Frigida sopito blanditur sylua leoni: Cursus & in colubrum turbida seuit hyems. & quae sequuntur. Dominium gratificum est dominium secundum leges gratiae gratificantis concessum: vt habere beatitudinem si sic dece datur: & esse dei amicum & deo gratum. Dominium euangelicum est dominium secundum leges euangelicas cocessum: vt summus pontificatus & reliquae dignitates spirituales inferiores. de quibus apud euangelistas mentionem habes. Dominium canonicum est dominium secundum ordinationes canonum institutum: vt dignitas ecclesiastica via spiritus sanctis via scrutinii, vel compromissi acquisita. Dominium naturale est illud quod homo capere potest licite pro su sustentatione. & fundatur hoc dominium in necessi tate. Dominium ciuile siue politicum est dominium occasione peccati introductum, secundum leges ciui les acquisitum: retinibile & abdicabile: seruata vel non seruata charitate. Haereticum enim est dicere quod ho mo suarum rerum ob mortale peccatum dominium amittat: quia sic incertissima essent rerum dominia. Hinc in sacris historiis bibliarum malos idololatras, reges legimus. hoc enim notum est de regibus Syid riae, Babylonis, & Aegypti, ex libris Regum: & ex pro phetis. Item de aliquibus malis regibus ludae: vt furcifero illo Achas qui spreto vero deo, Assyriorum deos coluit. Idem de pessimis regibus Israel vide re licet. Et ex illo trahitur bonum argumentum quod Romanus pontifex propter haeresim, potissimum occultam, no desinit esse caput ecclesiae: quia alioquin eius primatus esset incertus. & licet non vniatur membris ecclesiae in fide vel charitate: vnitur tamen in signo fidei in charactere baptismali. de sexu autem masculino: & baptismo non est tanta incer titudo. Dixi (occasione peccati introductum) quia si primi parentes non peccassent: verosimilius est quod dominia rerum non fuissent separata. Dico (verosi- milius est) aliqui enim potuissent res approptiare si voluissent: quas aliis cum ratio expostulasset, commu nicassent. Horum autem dominiorum sufficientia sic potest accipi. Dominiorum quoddam est conueniens comprehensori: & illud est beatificum. quoddam competens damnato: & illud est damnatorum, quoddam conveniens viatori: & illud est duplex: quoddam pro statu innocentiae, & illud est originale, quoddam pro statu naturae la psae. & illud est duplex: vel fundatur in charitate: & sic est gratificum. vel non fundatur in charitate: & hoc est tripliciter: vel conuenit alicui ex concessione legis diuinae: & sic est dominium euangelicum: vel ex concessione legis humanae canonicae: & sic est dominium canonicum: vel legis humanae ciuilis: & sic est dominium ciuile. & istud est potissimum dominium de quo impresen tiarum loqui proponimus. Si vero vtrique statui viato ris indifferenter conveniat: est dominium naturale.
⁋ His dominiorum diuisionibus prae libatis: pono aliquot conclusiones. Prima est. conve niens est quod rerum dominia in statu innocentiae fuissent communia.
⁋ Prima conclusio probatur: quia in illo statu homines vixissent secundum dictamen rectae rationis: & quilibet accepissei solum sibi debitum, & non nocuisset alteri. Insuper ha bere omnia in communi est signum maioris amicitia & tramquillitatis, quam habere bona partita, si commode fieri potest: sed hoc fieri poterat: & in illo statu facile cauere poterant ab inconvenientibus inductis in probatione secundae conclusionis. habuissent enim victum & vestitum nullo vel pauco labore: nec curassent de bonis superfiuis ad pompam: vt in hoc sta tu calamitoso: quo ad vestitum nudi incessissent: quo ad victum humus ministrasset eis arbores & haerbas. & quia haerbae & arbores nutrimentum per radices sumunt a terra: suffecisset terram pinguem lo co sterilis ponere. quare tunc non fuissent merces: non oppida: non catenae aureae: non vinum: non triticum. ergo in vanum laborassent pro bonis ad popam inuti libus. Praeterea tunc terra sua sponte ministrasset eis necessaria victui: quia comedissent solum haerbas & fructus. Nam Geneseos primo scribitur, Ecce dedi vobis omnem haerbam afferentem semen su per terram, & vniuersa ligna quae habent in semet ipsis sementem generis sui vt sint vobis in escam & cunctis animantibus terrae. Et licet sit vero simi lius quod esus carnium aliquibus animalibus erat com cessus: vt Augu ait primo contra Manicheos: vt leonibus, nisis: & animalibus rapacibus: tamen car nium & piscium vsus ante diluuium non est permissus hominibus. vnde Geneseos nono dicitur. Omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt: & omne quod mouetur & viuit: erit vobis in cibum: & hoc erat post diluuium. Tunc reuera erat aurea aetas: de qua poetae fabulantur vmbratice. Forte enim audiuerant aliquid loqui de supernaturalibus & magnalibus dei. Hinc Homerus Mantuanus primo Georgicorum Ante louem nulli subigebant arua coloni. Nec signare quidem aut partiri limite campum Fas erat: in medium quaerebant: ipsaque tellus Omnia liberius nu lo poscente ferebat. Et primo Metamorphoseos Ouidius. Aurea prima sata est aetas: quae vindice nullo Sponte sua sine lege fidem rectumque colebat. Insuper hac perfectione status primitiua ecclesia incrementum accepit. Nam vt Actuum. iiii. scribitur. Multitudinis credentium erat cor vnum & anima vna. & omnia habebant in communi, vt in religionibus. ergo hoc conveniens erat pro statu innocen tiae.
⁋ Secunda conclusio probatur. quia dato eius opposito: terra reddetur inculta. homines enim minus curant de communibus quam de rebus propriis: & sic omnia manerent inculta: & plerique segnitie tor perent: esset fructuum penuria, & multi fame peri rent. hoc enim sequitur ad primum. Praeterea robustio res & sontes, innocentes & debiliores opprimerent: & spoliarent eos rebus suis. vt Genesis. x. de Nenbroth scribitur: qui erat robustus venator coram domino: hoc est hominum oppressor. secundum fabulam Aesopi de foedere inter leonem / ouem / capram / & iuuencam, dicentis. Vt ratione pari fortunae munera sumant: Sumunt foedus ouis / capra/ iuuenca / leo. & quae sequuntur. Vlterius, secundo Po liticorum Aristotel. vtramque rempublicam, Socratis & Platonis impugnat de possessione bonorum in conmuni: & loquitur Aristoteles pro statu naturae lapsae in quo ipse erat: quia nullum alium cognouit. de vxoribus enim nulla est in oppositum apparentia. Et non intelligo de his quae iure naturali debent esse communia vel publica. vnde institu. de re. diui. S. i. dicitur. Quedam enim naturali iure communia sunt omnium: quaedam publica: quaedam vniuersitatis &c. Et sequitur in. S. sequenti. Et quidem naturali iure commu nia sunt omnium haec: aer: aqua profluens (hoc est di caelo cadens, & mare: & per hoc littora maris. Et in. S. sequente. Flumina autem omnia: & portus publica sunt. ldeoque ius piscandi omnibus commune est in portu fiuminibusque. Est autem littus maris quatenus hibernus fiuctus maximus excurrit. Quasi diceret. quantuncumque mare aliquo tempore plus extenditur in hyeme vel aestate: tantum est littus eius. Et in. S. se quente. Riparum quoque vsus publicus iuris gentium est sicut ipsius fiuminis. ltaque naues ad eas applicare: funes arboribus ibi natis religare: onus aliquod in his reponere, cuilibet liberum est: sicut per ipsum flumen nauigare. Sed proprietas earum (scilicet riparum ) illorum est quorum praediis adhaerent: qua de causa arbores in eisdem ( ripis scilicet) natae eorundem sunt Et in. S. sequente. Littorum quoque vsus publicus & iuris gentium est, sicut & ipsius maris. & ob id quibus libet liberum est casam ibi imponere in qua se recipiant, sicut retia siccare, & ex mari deducere. Multa sunt etiam vniuersitatis: de quibus in. S. sequente. De his autem vt dixi, non intelligo conclusionem.
⁋ Tertia conclusio probatur auctoritate Augugu. Homilia. vi. super loannem. & auctoritas est canonizata. viii. distinctio. ca. Quo iure. vbi dicitur Quo iure defendis villas ecclesiae, diuino an humano? Et paulopost sequitur. lure ergo humano dicitur. haec villa est mea. hic seruus est meus. haec do mus mea est. lura autem humana, iura impatorum sunt &c. Idem dicitur. xii. q. i. ca. Dilectissimis. & M. Tullius primo officiorum. Sunt autem (inquit) priuata natura nulla: sed aut veteri occupatione, vt qui quondam in vacua venerunt: aut victoria, vt qui bello potiti sunt: aut lege: aut pactione: condictione: sorte. Ex quo fit vt ager Arpinas Arpinatium dicatur: Tuscu lanus Tusculanorum. Praeterea vel facta sunt do minia rerum iure naturae: iure diuino: vel iure huma no, non duo prima: ergo vltimum, consequentia tenet a tota disiunctiua cum destructione vnius partis principalis ad positionem alterius. Probatur minor: quia non iure naturali. vt recitat Gra. in ca. Differt. viii. dist. vbi dicit. Nam iure naturali omnia sunt communia omnibus. Item patet ratione. nam ius na turale est principium practicum euidens ex terminis, vel conclusio inde euidenter deducta. sed ex his nescis probare quod hic liber est meus: & ille equus est tuus. Fodem modo probatur quod non iure diuino: quia nescis locum iuris diuini ad hoc introducere. & di citur in ca. praefato. Quo iure. ex Augustino.
⁋ Contra primam conclusionem & eius pro bationem arguitur. scribitur Geneseos primo. Faciamus hominem ad imaginem & similitudinem nostram: & praesit piscibus maris & volatilibus caeli, & bestiis, vniuer saeque terrae: omnique reptili quod mouetur in terra. Et pau lo post scribitur in eodem. Dominamini piscibus maris: & volatilibus caeli, & vniuersis animantibus quae mouentur super terram. Ex his formatur argumentum. deus pro statu naturae hominis instituti dedit protoparenti dominium super omnia animalia. ergo homo pote rat vti omnibus animalibus pro illo statu.
⁋ Confirma tur haec ratio. si non licuisset vesci animalibus pro illo statu, inania fuissent. ad quid enim deseruit ouis nisi pro ve stibus: & cibo? perdix, lupus: solea, nisi vt iis nutria tur homo?
⁋ Ad primum. concedo quod Adam habuit dominium super omnia animalia tam in tempore naturae insti tutae quam pro tempore naturae destitutae. aliud tamen & aliud: quia magis obediebant ei ante peccatum quam ipso peccan te & post peccatum. sed quia imperfectiora propter perfe ctiora fiunt: vt haerbae propter bruta: bruta propter ho mines: homo caeterorum animantium est dominus. nos enim sumus quodam modo finis omnium. ii. physicorum. & omnia subiecisti sub pedibus eius oues & boues vniuersas insuper & pecora campi. & quae sequuntur. Psal. viii. Et concedo quod pro statu innocentiae habuit dominium caeterarum rerum: & poterat eis pro honesta voluptate vti secundum leges sibi concessas a deo.
⁋ Ad confirmationem, nego quod superflua fuissent alia animalia. Idem iam probabis de serpentibus, leonibus, vrsis, miluis & huiusmodi. Haec enim animalia fuissent ad decorem vniuersi & ad voluptatem hominis: & sicut nunc nobiles falconibus insequuntur aues: & canibus lepores: ita fecissent homines in statu innocentiae. non tamen fuisset necessarium vehi equo: quia habuis sent corpora agilia: sed si aliquis voluisset vti equo solatiigratia: vsus non fuisset ei interdictus. Nec loquendum est de aegritudine seu infirmitate illius sta tus: vel debilitate ex senectute proueniente: nullus enim fuisset egrotus vel senio attenuatus: quia tempera te comedissent: & lignum vitae omnia restaurasset: & fuissent tandem transsati viui in paradisum caelestem Quia enim vt scribit Apostolus ad Romanos. v. Per vnum hominem peccatum intrauit in mundum: & per peccatum mors. si non peccassent: per locum a contrario sensu non mortui fuissent. Et nego quod poterant comedere ouem vel perdicem. Talia enim fuerunt interdicta sicut animalia in lege non ruminantia & non habentia fissam vngulam: vel sicut carnes nunc prohibentur in quadragesima. Poterat autem Adam cognoscere per ouem, eius naturam & ad quid valeret si opus esset, quemadmodum praefectus belli aut alius habet vnum equum velocissimum si opus sit aufugere ab hostibus: quo tamen nunquam vehitur. Fadem via proba res reliquas plagas terrae fuisse superfluas, quod non est dicendum. Item superfiuum est indecorum. modo deus & natura nihil tale faciunt. primo de Caelo & Mundo. Etiam in tanta animalium multitudine ho habuit ma teriam laudandi dei: quia inter haec omnia homo tenuit raeminentiam. Nec sequitur quod homines nunc delicatius nutriantur quam tunc: quamquam caro plus symboli ha bet cum carne: quia fructus paradisiaci fuissent optimi: & temperatus melius pascitur, licet non lau tius, quam non temperatus: & aegroto aliqua concedun tur vt comedere carnes in quadragesima, quae sano non permittuntur. mauis enim tu sanitatem cu mediocri cibo & bono quam aegritudinem cum perdice vel solea. Statum innocentiae sanum reputes: nos reliquos aegrotos & infirmos.
⁋ Secundo arguitur. duo poterant venire comesturi eundem fructum simul: er go vnus impediuisset alium: & fuisset causa dissensionis.
⁋ Tertio. vel a. equus fuisset cuiuslibet: & sic vnusquisque fuisset proprietarius: vel omnium collectiue & non distributiue: & tunc Sortes vtens hoc equo vsus fuisset alieno quia non proprio.
⁋ Ad secundum respondetur. quod paradisus tertestris vbicumque locorum sit, est locus amplissimus: quia debebat co tinere magnum populum sine praessura: & fuissent arbores in abundantia: & quilibet habuisset sufficientes fructus & varios ad voluptatem honestam.
⁋ Ad tertium dico. quod omnia bona fuissent omnium collectiue: & quilibet potuisset vti re sibi necessaria: in qua dominium naturale habuisset. Insuper diximus quod habere proprietatem, si voluissent, non fuisset in eis peccatum. secus in religiosis.
⁋ Quar to arguitur. absonum est dicere quod tuc vxores fuissent communes: ergo non omnia fuissent communia.
⁋ Ad quartum. Socrates & Plato nega rent illud esse absonum: sed quicquid sit, opinione mea vxores fuissent particulares sicut nunc sunt & non communes: quilibet enim habuisset suam quam non cognouisset nisi gratia sobolis generan dae: quia tunc non dabatur matrimonium in reme dium sicut nunc: sed solum in officium.
⁋ Contra secundam conclusionem arguitur sic. Religiosi habent omnia in communi: & tamen sunt in sta tu naturae lapsae. ergo conclusio falsa. Idem patet de conversis ad fidem in principio nascentis ecclesiae: vi ex Actuum cap. quarto citauimus. vbi scribitur. Nec quisquam eorum quae possidebat aliquid suum esse dicebat: sed erant illis omnia communia.
⁋ Praeterea re rum dominia ante peccatum erant communia de lege naturae. ergo post peccatum separatio est contra legem naturae tenet consequentia, quia ius naturae est immobile: vt dicit Augustinus in libro confessionum. ii.
⁋ Ad primum concedo antecedens & consequens de vna parua multitu dine: cuius quilibet abrenunciat bonis fortunae in qpr prio: contentus deo seruire & habere necessaria vio & vestitus: quam quidem multitudo habet pastorem vt gilantem & curantem vtilitatem totius gregis vt alii contemplationi liberius vacent. Secuns est in magna vel tota multitudine. Nec insisto in quoto nume ro ponendus sit limes: frequenter enim de limite con stat: sed de hoc limite vel illo dubium est. Insuper vbi esset bonus paterfamilias non religiosus habens duos vel tres filios matrimonio coniugatos secun in domo: nepotes & pronepotes: non esset alienum aut prohibitum eis habere omnia bona in communi: quia adhuc cum ista parua multitudine stat cura & solli citudo circa vtilitatem communem. sicut fit in aliquibus domibus adhuc in Gallia & in aliis oris. Hic autem non inconvenit habere aliquid in proprio: & alia in communi. Modus tamen iste viuendi est rarus: & for te non syncere seruatus.
⁋ Ad secundum argumen tum dico: quod proprie capiendo legem naturae nunquam fuit de iure naturae habere omnia in communi: quia sic ius naturae est principium practicum euidens ex termi nis, vel conclusio euidenter inde deducta: vel volun tas conformis: sic scilicet vt oppositum sit ineuidens modo partiti bona in lege naturae non est malum ergo sic capiendo: oppositum non est de lege naturae. Secundo nego consequentiam: quia reddere depositum, vniversali ter est de iure nature: & tamen si depositor fuerit amens: restituere non est de lege naturae. Similiter senem & sanum bibere vinum est conforme iuri naturae: non au tem febricitantem: & tamen in vniversali non est de lege natu rae: sicut quod aliquis homicida puniatur est de lege natu rae: quod alius non puniatur, est de lege naturae: non tamen in con muni est de lege naturae sine modificatione.
⁋ Ter tio arguitur. Heluetii & Veneti habent magnas coitates & olim Romani rerum domini habebant conitatem maximam totum ferme orbem. ergo non inconvenit pro statu naturae lapsae maximam gentem habere omnia in communi-
⁋ Respondetur. hoc argumentum non est contra intentio nem conclusionis: quia in multitudinibus istis acci ptis quilibet habet in particulari: & multa sunt oi dinata pro vtilitate reipu. hoc vidit Arist. de Athe niensibus: Lacedaemoniis, & multis aliis rebuspu blicis.
⁋ Quarto arguitur argumento Socratis & Platonis. melius est habere illud per quod pax, am citia, & tranquillitas conseruantur in republica: quam vti via qua ista non contingunt: sed hoc fit, vxores & bona fortunae habendo in communi: quia omnes iu uenes in eadem vrbe suspicabuntur se esse fratres ex eodem patre: supposito quod mulieres sint omnibus viris eiusdem ciuitatis communes: sic reuerebuntur seniores tanquam patres: modo consanguinitas putata ma gnam amicitiam & concordia in ciuitate affert. & euitarentur isti processus interminabiles pro partitione bonorum & ad eorundem diminutionem: secundum illud Sallustianum in lugurtha. Concordia paruae res cre scunt: discordia magnae dilabuntur.
⁋ Ad quartum conceditur maior negata minore. parua enim esset illa amicitia quae esset inter sic putatos ftatres: & inter mulieres multae lites & iurgia contingerent. Hic error Nicolaitarum non modo est a beato loanne in Apocalypsi reprobatus: sed & contra legem na turae. & sicut dicit Arist. ii. Politicorum. ii. esset cas magnae intemperantiae viris dare aditum semper non uarum mulierum: & sic tolleretur temperantia. tolleretur etiam liberalitas: vt illic dicit Aristo. cum etnim homo nen habet aliquid suum: non potest liberaliter dare. Item vt dicit philosophus: aliquae mulieres parerent filios geni toribus simillimos: quales dicit esse in Libya superiore: in qua vxores erant communes: & patet de illa aequa cui nomen erat lusta. In super est contra legem naturae: nec potest vllo pacto fieri sine dispen satione dei quod vir cognoscat propriam sororem. Addo quod vbi vir reperitet mulierem formosam sibi placentem, studeret eam sibi appropriare: & displiceret ei quod ipsa adiret alios. & sic iterum contingerent in mensae lites & rixae. Non solum autem respiciendum est ad pauca inconuenientia a quibus cauet politia Socratica: sed ad deteriora quae ex illa euenirent. Ponderanda enim est lex vel statuium. & si videatur tollere aliqua inconuenientia de rerum natura & inuoluere plura: statutum est irrationabile.
⁋ Quinto argui tur. xii. q. i. ca. Dilectissimis. scribitur ex. iiii. epistola Cle mentis. Per iniquitatem alius hoc dixit esse suum, & alius istud. sed quod per iniquitatem fit, illicite fit. Responde tur. ipse dicit quod miquitas est causa partitionis rerum: & hoc est verum: si enim non fuisset praeuarica tio Adae, non fuisset rerum diuisio.
⁋ Contra tertiam conclusionem arouitur sic. terra promissionis data est diuinitus fillis Israel. similiter deus dedit filiis Israel dominia rerum quas. pe- tebant ab Aegyptiis in exitu ab Aegypto. vt patet Exo. xii.
⁋ Respondetur. licet tota terra sit data omni bus tribubus diuinitus: tamen iure humano quaeliber acquisiuit possessionem suam. losue namque & Eleaza partiti sunt eis terram Chanaan. Sed quia in partitione tribuum aliquid diuinum accidit, concedatur illud speciale in gente illa: maior enim tribus maiorem terram vel fertiliorem in sortem habuit: & hosti fortiori pugnacior tribus proxima locata est. Sic dicatur de vasis Aegyptiorum. dominium enim illarum rerum deus concessit Hebraeis. ipse eim cuiustibet rei est dominu principalis: & transfert solus quando vult: sicut supplei causalitatem causarum secundarum ad nutum: & permittit plerumque particulares dominos transferre dominia rerum: & cum i lis transfert.
⁋ Secundo arguitur. de iure naturae omnia sunt communia in necessitate: prout dictum est in conclusio ne praecedente. ergo adhuc es partitio aliquarum rerum di iure naturae. Praeterea. xxiii. qui. vii. ca. i. dicitur. quod iure diuino aliquid possidetur.
⁋ Respondetur. nolumus negare quin aliqua adhuc concedantur de iure naturae: vt in casu tacto. Etiam quod in nullius ptante est: id occupanti conceditur. Insti. de re. diui. S. Singulorum. &. itt. di acqui. re. do. l. Adeo. S. Cum quos. Ad aliquod: extenditur illic ius diuinum ad ius canonicum: vt dicit Apparatus quam Irca ista dubitatur an dominium Qamem seruituris sit rationabiliter introductum Secundo dubitatur qua via reges & alii ha buerit sua regnam & terras: & an habeat ita plenum dominium in regno vt ego in biblia mea.
⁋ Ad primum respondetur: quod non omnes in statu innocentiae fuissent aequaliter sapientes. aliqui enim aliis fuissent inge niosiores, laboriosiores, & exercitatiores: & plura per senium cognouissent experientia quam iuuenes: illi ergo direxissent iuuenes non propter vtilitatem dirigentium sicut nunc frequenter fit inter dominum & ser uum: & sic non fuisset talis seruitus in statu inno centiae. Hinc Augustinus xix. de ciui. dei. ca. xv. Raotona bile factum ad imaginem suam voluit nisi rationi bus dominari non hominem homini sed hominem pecori. Inde primi pastores pecorum magis quam re ges hominum sunt constituti. Ad idem est glossa Genesis. ix. super illo verbo. Timor actremor. Nec tales fuissent tricae & quaestiones interminabiles, qua les inter causidicos & aduocatos iam reperiuntur: nec hae dissensiones pro augendis imperiis, quas inter reges videmus: nec vnus alium inuasisset. Ad quod alludit Ouidius primo Metamor. inquiens. Poena metusque aberant: nec verba minantia fixo Ae re ligabantur: nec supplex turba timebat ludicis ora sui: sed erant sine iudice tuti. At pro statu na turae lapsae opus erat seruis saltem mercennariis: alioquin periret ordo subiectionis ad superiores oportet namque vnum praecipere & alium parere. instrumenta enim non mouentur: sicut Homerus dicit de Tripodibus Daedali aut Vulcani qui sua sponte operabantur: vt videre est primo Politicorum apud philosophum.
⁋ Sed de seruis legalibus ma ior est difficultas: qui a domino possidentur more pecudis: & quicquid lucrantur domino acquirunt. Nam quod aliqui sint domini naturales & serui natu rales: patet primi Poli. iii. pollentes enim ingenio & potentes alios imprudentes dirigere naturaliter sunt domini rudium. econuerso rudes sunt serui naturales. Sed loquendo de seruitute legali dicitur quod ipsa potest admitti: licet sit onerosa: vt quando quis seipsum vaendit vt sit particeps lucri: & leges in odium illius vendentis non succurrunt suae liberta ti: quomodo erat de seruis Hebraeorum. Vnde dicitur Exo. xxi. quod seruum qui noluit decedere anno se ptimo de seruitute: debebat dominus offerre diis, & applicare eum ad ostium & postes: perforando aurem eius subula: & debebat manere seruus in sae culum. Cuius causa est quia noluit vti libertate sua. Exquo patet quod seruitus legalis potest admitti sine peccato. Nam in principio eiusdem cap. dicitur. Si emeris seruum hebraeum: sex annis seruiet tibi: in se ptimo egredietur liber gratis. ergo per locum a con trario sensu si emeris seruum non Hebraeum, potes eum perpetuo tenere. Item aliquis constrictus paupertate poterat vaendere seipsum. Leuitici. xxv. vbi dicitur. Si paupertate compulsus vendiderit se ti bi frater tuus: non eum opprimes seruitute famu lorum: sed quasi mercennarius & colonus erit. Et paulopost. Seruus & ancilla sint vobis de nationibus qua in circuitu vestro sunt: & de aduenis qui peregrinantur apud vos: vel qui ex his nati fuerint in terram vestra. hos habebitis famulos & haere ditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum. Hoc etiam patet de Gabaonitis qui erant serui multitudinis. losue. ix. & Insti de iu re perso. S. Serui autem. vbi dicit diuus imperator. Serus fiunt cum homo liber maior. xx. annis ad praecium participandum sese vaenundari passus est. Ex qui bus omnibus habetur quod seruitus legalis est rationa bilis quando quis vaendit seipsum.
⁋ Secundo seru tus potest esse rationabilis quando homo liberti te sua abutitur: & sua libertas est reipublicae inutilis.
⁋ Tertio quando quis capitur in bello iusto: & tamen seruatur incolumis: melius enim est illi conseruari esse: quam occidi: melius est etiam victori & toti reipu blicae: & propterea dicuntur serui a seruando. & istud patet Insti. de iure perso. S. Serui. vbi dicitur. Serui autem ex eo appellati sunt quod imperatores captiuos vaendere iubent: ac per hoc seruare, nec occidere solent: qui etiam mancipia dicti sunt: eo quod ab hostibus manu capiuntur. Et sic patet quod seruus dicitur a seruando & non a seruiendo saltem seruus legalis. Et immediate sequitur in. S. proximo Serui autem aut nascuntur aut fiunt. nascuntur ex ancillis nostris: fiunt autem iure gentium, id est ex captiuitate: aut iure ciuili cum homo liber ma ior viginti annis ad praecium participandum sese vaenundari passus est. Hinc est quod in iure Caesareo muli sunt tituli de ingenuis / libertinis: & de seruorum ma numissione.
⁋ Ex omnibus his patet: quod legalis seruitus non est damnanda quando est conformiter ad leges. Praeterea infertur quod haec consequentia est nulla: Sortes non habet dominium super membrum sui corporis, sic scilicet vt possit ipsum sine peccato ad placitum rescindere: ergo non habet dominium super corpus vt possit ipsum alienare. secundum enim in casu est licitum & a deo ei concessum: non autem pri mum: nisi in casu in quo pro corporis salute oportet illud membrum abiicere. Alia pars est quod haec seruitus est onerosa: quod scilicet homo rationale animal cui deus os sublime dedit: caelumque videre lussit: & ere ctos ad sydera tollere vultus: vaendatur more pe cudis in perpetuum. In hoc laudo Britannorum morem in vtroque enim Britanniae regno haec seruitus ha ctenus non est admissa. simiter nec in Gallia ferme tota.
⁋ Contra hanc conclusionem arguitur sic. seruitus haec austera & dura est contra ius naturae. ergo ipsa est irrationabilis. Assumptum patet Insti. de iure natu. gen. & ciui. S. lus autem. vbi di cit imperator ad propositum. Bella etenim orta sunt: & captiuitates sequutae, & seruitutes: quae sunt naturali iuri contrariae. lure enim naturali omnes ho mines ab initio liberi nascebantur. & Insti. de iure per so. S. Seruitus. dicit impator. Seruitus autem est constitutio iuris gentium qua quis dominio alieno contra naturam subiicitur. & Insti. de libertinis. S i. dicitur. Quae res a iure gentium originem assumpsit: vi puta cum iure naturali omnes homines liberi nascerentur: nec esset nota manumissio cum seruitus esset incognita. ergo seruitus est contra ius naturae. Ad has leges & similes dicatur. quod Iustinianus quia erat fidelis: au diuerat loqui de statu innocentiae in quo omnes erani liberi. & hoc patet ex hac dubitatione in variis lo cis. Dicitur summatim quod seruitus est contra legen naturae hoc est contra lege hominis primo institu ti: quia qui nascuntur ex ancillis nostris, licet patrem liberum habeant: fiunt serui. & sic aliqui nascuntur sei ui. partus enim insequitur matrem.
⁋ Secundo arguitur. iniquum est vt seruus naturalis domino natura li praesit. vt vult Arist. ii. Poli. Et ostenditur ratione. sit Titius rudis pugnator in bello: tales enim pugna ciores solent esse. capiat Meuium dominum naturalem, hoc est optime natum. hoc supposito: est praeter rationem quod Titius imprudens nihil vel parum cognoscens de agendis imperet Meuio. Sapientis ei est dirigere. i metaphy.
⁋ Respondetur. in illo casu Titius dominus ciuilis & seruus naturalis: debet vti con silio Meuii si non habeat alium consulentem: & sic Meuius erit motor & mobile. Et Titius si humanus fuerit: debet eum manumittere & non vacuum. Sic si quis habeat seruum optime institutum: stat quod multum peccet tenendo eum etiam in subiectio ne legali. leges enim dantur de his quae plurimum contingunt. modo nos loquimur de seruo ciuilioptime nato: & hoc volebat forte Arist. & sic in ter eum & leges nulla est contrarietas.
⁋ Respondetur. licet consequens sit verum quod ipse male faciat se vaendendo: & sit contra vtilitatem suam priuatam: non est tamen contra vtilitatem publicam. magis enim est habendus oculus ad vtilitatem communem quam ad vtilitatem vnius indiuidui. Secundo antecedens non est vtrobique verum. Interdum namque expedit viro vaendere se: quemadmodum Paulinus Nolanus episcopus vaendidit se pie pro redimendo filio viduae. Immo si quis videret seipsum valde pro pensum ad hoc vt male vteretur libertate sua praestaret illi vaendere se alicui prudenti qui eum dirigere posset.
⁋ Quarto arguitur. seruus Hebrae us poterat redimere se. similiter consanguineus vel affinis eius: vt patet Leuitici. xxv. contradicente domino. ergo idem erit de omnibus seruis.
⁋ Reaspon detur, consequentia est nulla. dominus enim exer cituum speciale dominium tam in terra ludaea qua in populo, sibi pro tempore seruauit: hoc est pro tempore legis Mosaicae: vnde dicit in fine illius cap. Mei enim sunt serui filii Israel quos eduxi de terra Aegypti. Ex isto patet honestas libertatis & inhonestas seruitutis: quia populum suum noluit deus hac turpi seruitute premi.
⁋ Ad secundam dubitationem respon detur: quod ad rerum dominia diuidenda sufficit lex iusta. scilicet auctoritas & prudentia in legislatore vel in suis. hoc modo Adam habuit dominium respectu filiorum suorum post lapsum: & Noe re pectu filiorum & nepotum. potestas enim pater na patris ad filium est de lege naturae vbicumque ha bitent. i. Politicorum. Alia est potestas politica: & lla conuenit homini ex eorum consensu super quos habet talem potestatem, siue ab eo descenderint si ue non: dummodo simul cohabitent in eius iurisdi ctione. Quare licet Adam & None sicut caeteri pa tres in suis filiis habuerint potestatem naturalens poterant etiam habere potestatem politicam a suis liberis concessam. (Illae enim duae potestates non repugnant in eodem supposito) quia poterant rao gasse patrem vt sibi varias portiones terrae partiretur secundum suam prudentiam: & ipse viua voce ipsis potuit obtemperare. Relicto primo parente cuius tota posteritas in diluuio submersa est, demptis octo: ad Noe veniamus. Et verosimile est quod None vniuersum orbem suis fi iis partitus fuerit. sic eniem Hieronymus in libro Hebraicarum quaestionum opinatur. ad quod Geneseos x. caput alludit. Illic nanque scribitur. Hae sunt geneatio nes filiorum None. Sem, Cham, & laphet. vbi glosi sa Alcuini. Sem Asiam: Cham Aphricam: & la phet Europam accepit: licet aliquid in Asia obtinue ritur scilicet ab Imao & Tauro motibus ad Tanaim fiuuium: quia filii laphet septentrionalem illam partem te nuerunt a Tauro & Imao modotibus Ciliciae & Si tiae. Et sequitur in eodem. x. capite. Filii laphet Gomar,- & Magog. Madai, lanam & Tubal & Mosoch & Thiras. vbi glossae & marginales & interlineares ex mente Hieronymi. Gomar. hoc est Galathae: hoc est, Gallograeci dicuntur: & est prouincia Asiae minoris Magog. hoc est Scythae: qui & Massagetae. de quibus Lucanus ait. Massagetes quo fugit equo volucres quod Geloni. Madai. hoc est Medi. lana, lones: qui & graeci: a quibus lonium mare dicitur. & quarta ligua graecorum lonica dicitur. Tubal: lberes vel Hispani. Mosoch: Cappadoces. Thiras: a quo Thraces. Haec omnia in sententia ponit losephus. i. lib. Antiqui tatu ca. xi. Ex quo patet quod immediate filii laphet parum ceperunt in Europa, quod enim in nullius potesta te est: id occupanti conceditur: quare poterant capere terras non possessas. De filiis Sem & Cham vide idem caput Geneseos: quod relinquimus: ne in imper tinens labi videamur. Sed haec ex industria de nostrae gentis capite scilicet laphet paucis perstringere vo lui. Poterant autem homines ex communi consensu ali cui terrae propinqui inter se convenire de illa terra non possessa partienda. sicut Abraham & Loth. Gen. xiii. Abraham dixit ad Loth. Ecce vniuersa terra coram te est: si ad sinistram ieris ego dextram tenebo. si tu dextram elegeris: ego ad sinistram pergam. Et sic adhuc posset fieri: vt si mille adinueniret vnam insulam de nouo: possent inter se constituere vnum caput, & in regia politia viuere, dando ei potestatem insulam d uidendi: vel ipsi inter se partiri possent.
⁋ Quo ad superiores: aliqui volebat regi a paucis nobilibus in moribus & aristocratice. aliis democratice viuere fuit cordi. Alii autem volebant vnum praesse reipublicae. & hoc multifariam. Quidam electione pro sua vita, & non haeredibus: sed noua fieret electio in eius morte. Alii vt Taprobanenses eligunt senem sine liberis quem taliter seruant. Aliis vnum caput quod praesset, in lo co eminentiori constituere placuit: quod nihil posset fa cere in republica sine aliorum consilio. vt consul Romae. dux apud Venetos. Sed quo ad Politiam regalem erant primi aliqui qui tyrannide & violentia regimen & dominium ceperunt: vt Nembroth. Geneseos. x. primus hominium qui politiam regalem tentauit: & imperii amplissimi pariter & longissimi Assyriorum iecit fundamenta. ante eum enim patresfamilias praeerant in suis familiis. Aliqui autem reges & pluri mi, vt opinor, introducti sunt consensu populi: & siue violentia siue aliter: non poterant iuste tenere regimen sine populi consensu. videns enim popu ius pro statu naturae lapsae: si non punirentur son tes, non posse politiam durare: consensit in aliquo prudenti viro quem volebat habere curam super toto populo cum omni potestate legitima ad pu niendos malefactores: constituens ei certa vectigalia, & prouentus, & custodes: alioquin malefactores eum tollerent de medio. & haec politia inter reliquas omnes est praecipua & diuturmissima. A principio ergo reges habuerunt bonum principium. & adhuc si bene regant patemo more: a populo diligentur. Indicium est boni regiminis in rege quando sub manibus eius & suorum regnum conseruatur seu manutenetur in religione quo ad deum: iustitia: viribus: & bonis fortunae iusto medio acquisitis. Ex quo patet quod reges instituuntur pro bono populi tanquam principale membrum totius. & non econuerso. No loquor de regibus ludaeae & Israelis qui aliter initium habuere. Secundo sequitur quod totus populus est supra regem: & in aliquo euentu potest eum exauthorare: quemadmodum Romani Tarquinium Superbum imperio exuerunt. sed non po test de iure sine maxima & euidentissima cas: quia alioquin nouissimus error esset peior priore. Ista quae diximus de politiis: alias diffusius deduximus.
⁋ Sine probatione multa pertranseo: ponens aliquas propositiones quas arbitror apud sapien tes non egere magna probatione. Quarum vna est. Rex non potest transferre ius regni sui & poli tiam regalem in quencumqued velit. illa enim facultas non est ei concessa a populo: sed apud populum liberum manet. Nam dato opposito sequeretur quod ma lus rex qui haberet populum suum inuisum posset transferre sceptrum regni sui in quemlibet hostem, tyran num, famulum, ignobilem, vel in infidelem, quod non est audiendum. lstud est exprssum. de iure iuran. ca. Intellecto. de rege Hungariae. & in ca. Licet. de voto: de du catum. propterea in dicto ca. Intellecto. infert & bene Panor. quod rex non est merus dominus iurium regni: sed potius praepositus & administrator. Vlterius sequitur quod rex vnus non potest praetendere ius in re gnum alterius hoc solo quod alter rex sine consensu populi contulit: consensu inquam expresso vel prae sumpto.
⁋ Alia propositio. his non obstantibus donatio Constantini Syluestro papae facta quo ad terras ecclesiae fuit licita: & illarum terrarum dominium manet penes ecclesiam: quicquid Accursius & multi legistae dixerint: & nouissime Laurentius Valla, non timn quia restituerit ecclesiae quod suum erat, & quod Raotoanus pontifex sit caput immediatum regum in temporalibus. illud enim nullo pacto est mihi probabile quicquid alii dicant.
⁋ Ex isto patet responsio ad dubitationem quod rex non habet ita liberum dominium in regno vt ego in biblia mea. rex enim non potest conferre regnum alteri quam vero haeredi proximo: & ille non est propter ea rex: sed consensu populi interdum reges eligentis: frequentius tamen & melius ius vni & toti posteritati dam tis. Ego autem possum meam bibliam dare cui volo, & data est. Vltimo sequitur quod debet rex oculum conuer tere in subditorum vtilitatem: & non ad proprium commodum particulare: ne pulchram politiam regalem in tyranniden convertat. Et licet eum alterius speciei ( per modum loquem di vulgus existimet: se tamen putet habere solum hono rificentissimum officium in republica: & per consequens ma gis deuinctum procurare totius reipublicae vtilitatem ad quam ordinatur: quod si negligat: coram deo rationem dabit.
⁋ Tertio circa hanc quaestionem dubitatur quomodo ferarum acquiratur dominium. Responsio. solum iure humando positiuo. & de aliquibus loquitur Imperator. institu. de re. diui. S. Singulorum. & sequentibus. Vnde in. S. Ferae. di cit. Quod enim ante nullius est, id naturali ratione occupanti conceditur. Ex quo sequitur quod ingrediens in alienum fundum gratia aucupandi aut venandi: siue dominus prohibeat siue non: quicquid in alieno fundo capitur: capientis efficitur: nec dominus debet auferre. itur. de acqui. re domi. l. iii. & insti. de re. diui. S. Apium. glossa autem quae tenet contrarium nihil valet. sed prohibente domino ingre diens: teneberis iniuriarum. Et ex illo rationabiliter sequitur quod si capias ceruum, aprum, vel aliam feram in laquid alterius, siue alter vulnerauerit feram siue non, haec fera tua est. & hoc ipsum patet Insti. de re. diui. S. Illd quaesi tum. quia sicut illic dicitur: multa accidere potuisseni ne eam cepisses. nam inspicimus quod euenire potest quando res est ad aliud naturaliter destinata. Venatores tamen cum sit lex positiua possunt huic legi praeiudicare per con suetudinem oppositam. sed vbi non est consuetudo: in casu ancipiti ad hanc legem rationabilem recurrendum est. Et ex isto patet quod apes vel volucres in arbore tua a me capte efficiuntur meae: quamuis enim in horto tuo ni dificent: vel in arbore tua consederint: non sunt tuae quousque eas ceperis. & ideo quicunque illas feras ceperit non tenebitur furti: nec alia actione. s. Apium. Bene semper tenebitur tibi iniuriarum si antequam intra ret campu tuum vel ascenderet arborem tuam, prohi buisti. tin captum ab eo post prohibitionem: suum efficitur Non loquor de apibus in aluearibus tuis reclusis es abeunt & redeunt: nec de feris vt pauonibus, colum bis, vel ceruis, quae habent consuetudinem eundi & redeun di: quia in his est regula imperatoria & rationabilis. S Pauonum. quamdiu habent animum eundi & redeundi: sunt ipsius possidentis. sed si ista animalia non reuer tantur duabus vicibus, horis vel diebus consuetis: iam praesumitur quod deposuerunt animum reuer tendi: & fiunt occupantis. vt dicit glos. in. l. De ae bus. litet. de leg. Animalia tamen naturaliter mansueta quantuncumque fugerint conspectum antiqui domini, & alio se transferant: manent antiqui domini: & ea capiens can lucrandi lanam, penas, aut oua eorum, committit furtum
⁋ Vltimo dubitatur: quia in huius quaestionis fronte diximus quod dominium rei est vsus vel ius ipsius rei metaphysice loquendo: quomodo illud sit verum: cum vsuarius habeat ius in re: similiter fructuarius: & tamen non habet illius rei dominium secun dum vulgo loquentes.
⁋ Respondetur. sequendo principia realium in metaphysica, dicendum esset quod ius fundamentaliter est res possessa. Formaliter autem est habitudo & relatio ipsius possidentis ad rem possessam. Sed nominales sectando & has relationes negando siue reales siue rationis, aliter dicendum est quod non oportet inniti in his ma teriis difficultatibus talibus: sed loqui secundum materiam subiectam. Nam aeque difficile est aliis immo multo difficilius applicare materiam de qua loquimur suis positionibus: quam nominalibus. pro pterea talia paucis secundum materiam occurren tem tangam. Praesupponens illas regulas metaphysicas alibi determinatas, dico ad rem partim cum metaphysica. Quicunque habet ius in aliqua re potest dici dominus illius rei vel in absoluto sermone vel secundum quid. vt vsuarius habet dominium vsus: & vsufructuarius habet dominium vsufructus. quod patet a signo. si ab vsuario rem auferam, dicor facere furtum, & iniuriam furti. er go tollo alienum inuito domino. ergo aliquo mo do vocatur dominus extenso vocabulo. Alio mo do capitur dominium proprie & stricte: & sic addit quandam praeminentiam. & sic omne dominium est ius: sed non contra. subditus enim habet ius in dominum, & filius habet ius in patrem vt alantur: & vxor in virum: non autem dominium. Et sic describitur. Dominium est ius habendi, possi dendi, & vtendi aliqua re pro libito si non fuerit limitatio aliunde per legem positiuam ex quadam superioritate proueniens. De iure proprio & non alieno loquor. procurator enim vel famulus vtitur & fruitur licite rebus domini sui: sed non iure proprio: quia non potest vendere / vel donare simpliciter rem: hoc autem potest fructuarius. Si non fue rit limitatio,) potest enim lex ordinare quod non liceat nobilibus vaendere terras nisi in casu vel non ni si consanguineis vel ad certum tempus. vt He braeis. Leuitici. xxv. praeceptum erat. Vsufructus autem est dominium imperfectum: & habet dominium solum vtile: quemadmodum habet vasal lus vel emphiteota. quia realiter ista duo vltima do minia non distinguuntur a dominio vsufructus: nisi penes aliqua accidentalia quae plerumque contingunt: vtpote fructuarius non potest ipsum ius vendere: hoc autem potest emphiteota & vasallus. & dominia haec sunt diuturniora prout plurimum fiunt, quam vsufructus. dominium vtile quod habet vasallus nihil iuris addit vltra vsufructum. & vniversaiter quantum habeo de potesta te licita in aliqua re: tantum habeo iuris in re ipsa. Est sophisma materiae quam tractamus: insistere in ta libus an sequatur. Sortes habet dominium vtile in hac re: ergo habet dominium simpliciter in hac re. Potestas, potentia licita, ius, dominium, extenso voca bulo coincidunt. Sed iam restitutionem aggrediamur.
On this page