Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

In Quartum Sententiarum (Redactio B)

Prologus

Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere

Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum

Quaestio 3

Distinctio 1

Quaestio 1 : An creatura possit creare

Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona

Quaestio 3 : An sacramenta novae legis causalitatem aliquam habeant respectu characteris vel ornatus in anima

Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta

Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat

Distinctio 2

Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.

Quaestio 2 : Ad ea quae in priore quaestione de baptismo dicunt sint sufficienter et recte determinata

Distinctio 3

Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet

Quaestio 2 : An baptismus pro tempore quo erat licitus et institutus, circumcisionem tollebat de praecepto

Distinctio 4

Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo

Quaestio 2

Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant

Distinctio 5

Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito

Distinctio 6

Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi

Quaestio 2

Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile

Distinctio 8

Praeambulum

Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris

Distinctio 9

Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat

Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit

Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere

Quaestio 4 : An sacerdos teneatur ministrare ille eucharistiam quem in mortali novit esse, sive via confessionis sive aliter occultae

Distinctio 10

Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur

Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia

Quaestio 3 : An defendi possit quod corpus Christi sit longum septem pedibus in eucharistia: et sit ordo partium in ordine ad totum, non autem in ordine ad locum

Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive

Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo

Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento

Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali

Distinctio 11

Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi

Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti

Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter

Distinctio 12

Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto

Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta

Quaesito 3 : Quo modo accidentia agant adinvicem et in ordine ad alia accidentia et substantias, tam quo ad generationem quam quo ad corruptionem

Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi

Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit

Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas

Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis

Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto

Distinctio 13

Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare

Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem

Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare

Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi

Distinctio 14

Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia

Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato

Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium

Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent

Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino

Quaestio 5 : An consuetudo regionis sufficiat pro observatione tam ieiunii quadragesimalis quam cuiuscumque alterius ieiunii

Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens

Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam

Quaestio 8 : An eleemosyna sit opus magnae perfectionis et an quilibet de quolibet bono quod habet possit licite dare eleemosynam

Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere

Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint

Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem

Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur

Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum

Quaestio 14 : An ludere sit honestum

Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes

Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere

Quaestio 17 : Quomodo mulier possit satisfacere suae famae salva conscientia, quae habet spurium in adulterio genitum: supposito quod hic spurius putetur a marito esse haereses etc

Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama

Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio

Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello

Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos

Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite

Quaestio 23 : An duellum sit licitum

Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet

Quaestio 25 : An furtum sit veniale, an mortale in casu sequente. Sit unus cumulus granorum: auferat Sortes omnia grana sensim, numquam duo simul, sed semper unicum: habeat tot volitiones distinctas quot sunt grana. et quandocumque aufert unum granum, habeat volitionem particularem cadentem solum super illud granum, numquam habendo volitionem cadentem in plura grana totalia.

Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit

Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors

Quaestio 28 : Utrum sicut quilibet damnum vicino praestans tenetur illud damnum vicino praestans tenetur illud damnum resarcire: sic quilibet alienum detinens teneatur illud domino reddere sub poena peccati

Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum

Quaestio 30 : An iste casus sit usurarius. do tibi nunc in Augusto centum scuta mutuo ad natalem domini useque interea temporis venit creditor meus, et petit a me. c. scuta quae cogor illi dare: et propterea vendo res meas minoris quam valeant xv scutis vel non possum habere pecuniam nisi cepero ad usuram; sic ut cogar dare xv ultra sortem

Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid

Quaestio 32 : An iste casus sit usurarius. Ego habeo unum corum tritici, in festo sancti Martini valentem xx. quem volo servare ad Augustum in quo triticum solet esse carius apud Britannos. accedat ad me Petrus volens emere a corum, petens dilationem solutionis: et ego capio. xxx. pro Augusto

Quaestio 33 : An iste casus sit usuarius. Sortes dat Platoni bis mille libras sterlingorum mutuo, capiens a pagum annue valentem c. sterlingorum libras in pignore. Sortes tenet a. pagum: et fructus eius colligi xx. annos: et demum suas bis mille libras recipit

Quaestio 34 : Utrum civitas indigens pecuniis possit licite compellere cives subiectos ad mutuandum sibi certam quantitatem pecuniae et caetera

Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere

Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus

Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant

Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum

Quaestio 39 : Quot sint species contractus

Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita

Quaestio 41 : Quae circumstantiae sint considerandae ad hoc ut contractus emptionis aut venditionis sit licitus

Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita

Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus

Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu

Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti

Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus

Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus

Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus

Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus

Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis

Distinctio 16

Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae

Distinctio 17

Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta

Quaestio 2 : An quilibet adultus teneatur semel in anno confiteri omnia sua peccata sub poena peccati

Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti

Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae

Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato

Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri

Quaestio 7 : An confessus fratribus mendicantibus sine facultate plebani tenatur illa peccata iterato proprio sacerdoti confiteri, ut satisfaciat praecepto. Omnis utriusque sexus

Quaestio 8 : An furiosi et temulenti ad hoc praeceptum ecclesiasticum de confessione et ad similia praecepta obligentur

Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit

Distinctio 18

Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa

Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua

Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet

Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita

Distinctio 19

Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet

Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto

Distinctio 20

Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote

Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid

Distinctio 21

Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam

Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum

Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum

Distinctio 22

Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam

Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata

Distinctio 23

Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat

Distinctio 24

Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis

Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium

Quaestio 3 : An Petrus et successores eius primatum habeant in terra ex institutione Christi tam in spiritualibus quam in temporalibus

Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet

Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum

Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur

Quaestio 7 : An quis possit petere honorem

Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet

Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore

Quaestio 10 : An theologus tamquam magis idoneus in cura animarum sit iurisperito seu canonistae praeferendus

Quaestio 11 : An quis possit sana conscientia plura tenere beneficia cum dispensatione eius cuius interest

Quaestio 12 : An quis possit sana conscientia plura tenere beneficia cum dispensatione eius cuius interest

Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae

Quaestio 14 : An potius dispensandum sit cum eruditis viris et nobilibus in beneficiorum pluralitate quam cum ineruditis et ignobilibus

Quaestio 15 : An melius faciat beneficiatus suum beneficium resignans alicui probo, servata pensione pro vita si indigeat: an relinquens beneficium post mortem vacare, sic scilicet ut collator possit conferre cui velit

Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum

Quaestio 17 : An praelatus ecclesiae peccet, prodige ecclesiae bona consumens, et ad prodige consumptorum teneatur restitutionem

Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri

Quaestio 19 : An praelatus ecclesiae qui nihil aliud habet nisi patrimonium crucifixi possit dotare sororem. vel si forte tentatus a Sathana genuerit filiam in sacris, vel ante sacerdotium in vero matrimonio: eidem provvidere possit

Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari

Quaestio 21 : An habens patrimonium sufficiens ad se alendum possit beneficium capere: et de illius proventibus deserviendo vivere

Quaestio 22 : An peccent praelati ecclesiae in multitudine clientum, vestium sumptuositate, et ciborum superfluitate

Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti

Distinctio 25

Quaestio 1 : Quid sit simonia

Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum

Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia

Quaestio 4 : An liceat aliquid accipere ratione consuetudinis, et cogere nolentem ad dandum secundum consuetudinem loci, tam in collatione sacramentorum quam beneficiorum

Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat

Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus

Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum

Distinctio 26

Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit

Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis

Distinctio 27

Quaestio 1 : An requiratur et sufficiat consensus mutuus per signa praesentialia explicitus ad verum matrimonium

Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur

Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita

Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur

Quaestio 5 : An sponsalia contrahens cum aliqua teneatur de necessitate salutis matrimonium perficere

Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat

Distinctio 28

Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet

Quaestio 2 : An sit tempus aliquod ad sponsalia et matrimonia contrahenda determinatum et quae sit ratio sic statuendi

Distinctio 29

Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat

Quaestio 2 : An matrimonium contractum inter raptam et raptorem cum utriusque consensu mutuo antequam rapta parentibus restituatur teneat

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat

Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus

Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet

Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph

Distinctio 31

Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum

Distinctio 32

Quaestio 1 : An alter coniugum semper teneatur alteri petenti reddere debitum et quomodo castitas coniugalis servanda sit

Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius

Distinctio 33

Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores

Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus

Distinctio 34

Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat

Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere

Distinctio 35

Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere

Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit

Distinctio 36

Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium

Distinctio 37

Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium

Distinctio 38

Quaestio 1 : An expediat vovere

Quaestio 2 : An promissio obliget promittentem absque hoc quod promittens intendat se obligare ad servandum illud quod promissit

Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam

Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto

Quaestio 5 : An status religionis sit vitae saeculari quo ad meritum, et ex consequente quo ad praemium praeferendus

Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium

Quaestio 7 : An curatorum status qui apud Britannos omnes rectores vocantur sit maioris perfectionis quam status religiosorum

Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat

Quaestio 9 : Quomodo dari possit modus cognoscendi quando et quomodo servetur monachus immunis a proprietate

Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio

Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes

Quaestio 12 : An mendicantes possint recipere bona immobilia ut agros vel redditus ex quibus vivere possint sine mendicitate

Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores

Quaestio 14 : An Romanus pontifex possit dispensare cum religioso in voto continentiae, ut uxorem ducat in saeculo

Quaestio 15 : An votum obedientiae caeteris votis maius, obliget religiosum in omnibus parere superiori

Quaestio 16 : An quis possit profiteri religionem, relinquendo parentum alterum in extrema necessitate

Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem

Quaestio 18 : An quis possit servare unum vel plura trium votorum quae religiosi vovent, manendo in saeculo

Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum

Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare

Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire

Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo

Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima

Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes

Quaestio 25 : An omne scandalum sit peccatum; et propter scandalum omittenda sint aliquam alioquin facienda

Distinctio 39

Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium

Distinctio 40

Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis

Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium

Quaestio 3 : An Romanus pontifex possit dispensare ut contrahatur matrimonium in gradibus lege prohibitis

Distinctio 41

Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium

Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi

Distinctio 42

Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium

Distinctio 43

Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire

Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram

Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum

Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam

Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi

Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis

Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino

Distinctio 44

Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit

Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis

Quaestio 3 : An infernus sit sub terra

Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro

Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri

Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones

Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena

Distinctio 45

Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae

Quaestio 2 : An sacrificium vel missa dicta pro pluribus tantum cuilibet eorum prosit quantum si pro paucioribus celebraretur

Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto

Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae

Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis

Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis

Quaestio 7 : An maneat habitus memorandi in intellectu separato integer sicut intellectus ipse et an anima separata reminiscetur omnium quae homo acquisit in hac mortali vita

Distinctio 46

Quaestio 1 : An deus servet aequalitatem iustitiae cum dulcedine misericordiae, tam in puniendo quam praemiando

Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet

Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium

Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio

Quaestio 5 : Utrum quilibet sufficienter puniri possit pro suo peccato, vel an dabilis sit aliquis actus culpabilis, pro quo Deus non possit infligere poenam

Distinctio 47

Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis

Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti

Distinctio 48

Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii

Distinctio 49

Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur

Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo

Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus

Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre

Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis

Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem

Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem

Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere

Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis

Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato

Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati

Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua

Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit

Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria

Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat

Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat

Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia

Quaestio 18 : Unde proveniat agilitas in beatis et an possint in instanti se movere vel mutare quovis locorum

Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati

Quaestio 20 : Utrum corpora possint naturaliter vel supernaturaliter per dotem subtilitatis se mutuo penetrare

Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere

Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola

Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola

Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii

Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis

Quaestio 26 : An actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magnae perfectionis et sit praeferendus actu cui haec palmam non debetur

Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum

Distinctio 50

Quaestio 1 : An damnati in inferno continuo peccabunt

Quaestio 2 : An poena damni sit magis afflictiva quam poena sensus, et an omnes poenae damni sint aequales

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 13

An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
1

CIrca materiam ludorum deinceps quaeritur an lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae: & potissimum in ludis taxillorum. & erit quaestio xiii. huius distinctionis quinltedecimae.

2

⁋ Ad quaestionem respondetur per conclusiones sequentes. Prima. In aliquibus fortuitis ludis lucrans acquirit dominium rei lucratae. Probatur. ad transsatione dominii rerum vnius in alium sufficit voluntas transferentis & accipientis: & quod transferens habeat transsationem liberan huius rei, puta sit dominus rei transferendae, vel liberam habeat transsationem per hunc vsum: capacitas in acquirente dominium: & quod non sit prohibita transsatio per legem superiorem. sed sic est in aliquibus ludis: vt currendo in stadio in velocitate equorum: in ludo latrunculorum quem Scacarium vulgo nominant: & multis aliis ludis. Ludens enim est dominus rei quam perdit ludendo: & alius capax: & nulla est prohibitio humana: vel doceatur de illa.

3

⁋ Secunda conclusso. lucrans contra artem ludi, vel ab eo qui non potuit trans ferre dominium rei ludendo, non acquirit dominium rei lucratae, vel quam existimat lucrari. Probatur, quia non est intentio lusorum transferre dominium mutuo n si teneant conditiones ludo non repugnantes. sed pec cans contra ludum, vt accipiens bonam chartam, vel mu tans taxillum, vel huiusmodi quid faciens, clanculum capit rem alterius lusoris inuito domino. ergo furtum committit, per definitionem furti. quicumque enim capit alienum inuito domino clanculum, committit furtum. Clancu lum in modo capiendi. licet enim alter lusor videat eum capere rem suam: hoc non sufficit: quia capit per fallax medium. Non voco fallax medium quando homo caute ludit occultando suum ludum colludenti licite: sed quando contra artem ludi capit. Filiusfamilias autem & religiosus non habent dominium transfe rendi notabilem summam pecuniae: quaere hoc modo com tra artem ludi ab his lucrans, non acquirit dominium rei lucratae, nec sufficit consensus partium sed requiritur quod ludens habeat dominium rei vel administra tionem ad sic exponendum.

4

⁋ Tertia conclusio. proba bilius opposito existimo quod lucrans ad taxillos pecuniam ab illo qui potest perdere dummodo non pecce tur contra artem ludi, acquirit dominium rei lucrataePer taxillos omnem ludum fortuitum intelligo: vt est in taxillis, vel hasardo chartarum ( vt appellant). Notam ter (in hasardo) quia aliqui ludi chartarum innitun tur ingenio, & aliqui ludi egent maiori sollicitudine, & aliqui minore. Multi tamen theologi, opposi tum huius tenent: & canoniste. de vi. & ho. cle. in caClerici officium. Probatur conclusio. ambo consentiunt quod lucrans a perdente habeat dominium: & sic fit trans latio dominii in lucrantem. modo voluntas domini sufficit ad transferendum dominium. nihil enim est tam na turale quam vt acquisitio fiat secundum voluntatem domini tra dentis. Institut. de re. diuisi. S. Per traditionem. & con suetudo illum consensum explicat: esto perdens di cat in fine ludi se non intendere abdicare dominium rei ludendo perditae: lucrans enim non tenetur ei credere in suum praeiudicium, nec ei restituere: quia lucrans est capax lucri: & perdens dominus rei perditae. Si ergo lucrans non ha beat dominium rei ludendo perditae, hoc non est nisi propter ir ritationem illius contractus a legissatore. sed hoc non i pedit propositum. igitur. Restat solum probare minorem. pa am est quod non est ex legissatore deo. hoc est, illius lucri dominium non est vetitum a deo, nec per ius naturae, nec per ius positiuum: nec per ius pontificium. Canones enim be- ne vetant illum contractum: sed ipsum non irritant. Irritatio autem legum non sufficit. itur. de codi. ob turpem causam l. Si ob turpe. quae dicit lucrum esse pauperibus erogam dum. et si quis in alea rem suam vendiderit non teneri eui ctione. simile habetur in. C. de religio. & sumpti. fu nerum. l. Alearum vsus. Istae inquam leges non sufficiunt tum quod stat aliquid esse repetendum, & tamen habens non te neat restituere ante sententiam datam a legissatore, vt patet per glossam. xii. quaestione secunda. ca. Fraternitas. & patet in restitutione quadrupli vel dupli de furto manifesto vel immanifesto quod ante condemnationem restituere non oportet. Tum secundo quod lucrans in torneamento viginti scuta, licet peccet lucrando, non tenetur restituere lucrum: ergo nec in ludo hasardihoc est quocumque ludo pure fortuito. Sed dicis. In vno est maceratio corpons: & fit pro vtilitate reipu blicae: non autem in alio. Contra, non est necessarium restitue re lucrum in iactu retis, vel crucis, aut partis oppositae denarii: vel cum cultellus proiicitur in altum: nec lucrum acquisitum per sortes: & tamen in his non domatur corpus nec exercitatio aliquid vtilitatis affert reipublicae. Sed dicis & appareter. lex irritat hunc cotractum & non alium: quia plura mala ad hunc ludum sequuntur. Sed contra hoc arguitur. Leges imperiales non obligant omnes. quia vt dicit conterraneus in hac distinctione, pauci vel nulli hodie subiiciuntur legibus imperialibus. ltali inquit) qui consueuerunt legibus imperialibus inniti, vtuntur legibus municipalibus relicta lege imperiali. Bartho. item & Bal. dicunt Venetos in hoc iam praescripsisse. & pontifex dicit. Qui filii sunt legitimi. cap. Per venerabilem. quod rex Francorum non cognoscit superiorem in temporalibus, nec valet glossa quae dicit, de facto, & non de iure. Multae enim similes glo, non sunt ponderandae: quia sunt a Teutonibus & antiquis ltalis conflatae / qui conati sunt sustinere imperatorem super reges, quod falsissimum reputo. Si enim rex Francorum de iure cognouisset superiorem lice non de facto: hoc poterat ille no bilis de quo est quaestio etiam allegare pro se, quod de facto non cognosceret. & sic responsio pontificia esset nulla. Tunc sic. Vnus rex Christianus non subijcitur imperio. ergo nullus. Consequntia licet arguatur a non distribu to ad distributum est mihi clara, non enim sufficit dicere quod Francus est exemptus per Romanum pontificem: quia negamus pontificem ipsum super regem Francorum vel alios reges habere dominium in temporalibus ad sensum po sterius declarandum in hoc quaerto. Idem solet dici de re ge Hispaniarum. Fulgo, vt videre potes in c. Sicut & infra. de iureiuram. i margine Panormitani quem ulibet habet prae manibus, dicit: quod oratores regis Francorum & Hispaniarum publice in concilio Constantiensi protestati sunt se venisse ad sacrosanctam synodum tamquam Christianos viros, & membra ecclesiae, & non tamquam impatori subiectos. Nunquid primoge nitus inter nobiles succedit toti haereditati parentum in vtroque Britannorum regno lege lata ab Arthuro rege: quae in ducatu Britanniae in Gallia adhic ser uatur: & tamen nolunt hoc leges Caesareae. Reges autem alii suscipiunt aliquas leges vtiles reipublicae suae, non obligatorias iquantum imperiales sed inquantu regales. Sed vix istud dicis sufficere. nam reges in casibus ancipitibus vbi non habent legem oppositam imperiali: omnia per imperialem tractant. Sed contra. haec lex per alios non est suscepta: & siue sit suscepta siue no: est con suetudo opposita. & sicut in materia de ieiunio tractauimus: qualibet lex pure humana siue pontifi cia siue imperialis siue regalis abrogatur per consuetudi nem in oppositum, non habens vim quando non approbatur moribus vtentium. sed lucrantes ludo fortuito passim non restituunt. & credo quod leges Caesareae numqui in hoc seruabantur. Certum est enim eas in diebus Alexadri Ha lensis / & beati Thome, a quorum annis ferme fluxerunt trecenti anni, fuisse abrogatas. sed quicquid sit: nunc sunt abrogatae. Nec valet responsio Panor. in ca. penultimo de vita & honest. cleri. dicentis quod con suetudo inducens peccatum non valet. ca. Ex parte. de consue. sed ex ludo isto multa contingunt peccata, gitur. Illud namque est dictum sine ratione. debet enim proba re quod sit peccatum tenere lucrum. alioquin nihil facit: licet sint peccata in ludo. Simile patet in pecunia prostibuli, vbi nullo modo potest exerceri actus sine peccato mortali: & tamen meretrix habet dominium illius turpis lucri. homo autem prudens potest ludere sine pecca to. & esto num quam sit ludus sine peccato, nihil refert ad restitutione. bene verum est quod assuefactio ludem di non facit ad consuetudinem sufficientem. sicut communis vsus meretricis non inducit consuetudinem eam a peccato excusantem. sed vbi nulla est lex irritans ad acceptum quod est positiuum humanum: ipsa efficitur domina accepti: dummodo ipsa accipiat a potente transa ferre dominium illa via. Fodem modo est in proposito de lege illa positiua humana: vel non ligante non subdi tum: vel per oppositum abrogata, vel nunquam admissa. Si dicas, non vsus non facit ad consuetudinem. nam licet homo cesset ab actione legis Aquiliae: potest tamen petere actionem ad nutum quocumque tempore laben te. Dico etiam illud esse falsum si homines plurimum viuant. Secundo. illo dato habetur quod homo non tenel restituere nisi vbi cogitur in foro contentioso. Ter tio. adhuc in illo foro potest excipere per contrariam comsuetudinem: & secundum alios per non subiectionem legiimperialis. Forte dicis. Mali & filii Belial non suffi cienter introducunt consuetudinem. modo ludentes sunt vitiosi & mali. hoc nihil est dicere. Licet enim eremitae: boni coenobitae / & multi alii non ludant: tamen tam viri quam foeminae quos prudentes in seculo reputas: in quibus iudicium rationis non est adhuc extinctum: ludunt nec restituunt lucrum. Ptaeterea, ludant Sortes & Plato per integrum diem: lucretur Sortes ante me ridiem centum scuta: Plato lucretur eadem post meridiem. tunc sic. hora duodecima Sortes habet centum scuta, quorum Plato amisit dominium. & in turpi tausa potior est conditio possidentis. si Sortes sit dominus lucri, habeo propositum: si non habeat: non oportet restituere Platoni: quia conditio possidentis est potior. Nec illa centum sunt pauperum in particulari vel in vniuersali: nec eis debita sub poena peccati. quod probo. si Plato illa centum scuta lucretur post meridiem: Sortes tenebitur restituere pauperibus centum scuta: cum in hora duodecima Sortes habuerit centum scuta pauperum, & post meridiem ludendo ea amiserit: non consentiente domino sed potius contradicente: immo post meridiem & in die sequenti manet obligatus dare illa centum scuta quae habebat hora duodecima, pau peribus. Fodem modo in fine ludi amittens amittit dominium rei perditae, cuius pauperes incipiunt esse domini: & iterato lucrans non potest iterum ludere contradicente dmno. Si dicas. finito ludo pauperes incipiunt esse domini rei perditae: & quando homo decedit. Contra. stat quod luso res maneant in eadem domo. Si Sortes de quo mem tionem fecimus hora duodecima proponat amplius non ludere: & inter surgendum mutet propositum: sequitur quod iste Sortes tenetur restituere pecuniam lucratam pauperibus. Item quaeritur abs te: quanta distantia post finem lu di faciat hanc pecuniam esse pauperibus debitam debito necessitatis. & dicere non potes. Item pone quod lucretur Sortes a Platone in die lunae centum: Plato lucretur eadem die martis a Sorte. tunc quilibet eorum tenebitur restituere centum per te. quod non videtur dicendum.

5

⁋ Contra secundam conclusionem argumentor. Ex ea sequitur quod periculosum sit ludere cum religioso. si enim laicus perdiderit, amittit dominium rei suae: & non acquirit dominium a religiosocum non habeat dominium rei perdendae.

6

⁋ In super damnaremus religiosos omnes quantucumque parum ludentes hos ludos, quod durum videtur.

7

⁋ Ad primum concedo quod non est securum ludere cum religioso, stulto, seruo, filiofamilias, prodigo, cui de bonis alienandis interdictum est: vel nihil habente nisi ex patrimonio crucifixi, & hoc in magna quantitate. Sed licet religiosus non habeat dominium rei ludo acquisitae: quando tamen rationabiliter ludit: potest transferre do minium in alium: sicut dat scutum vnum vel duo suo praeceptori vel illi qui sibi obsequitur: quando enim volun tas superioris rationabilis habetur, vel verisimiliter habetur: sufficit ad transsationem dominii. At dicis. lucrans a religioso tenetur lucrum abbati refundere ergo & religiosus potest perditum capere ab alio saecu lari lucrante, cum non habeat dominium illius lucri. & eodem modo cum saecularis non acquirat dominium rei ludendo cum religioso in magna quantitate: re ligiosus non potest habere dominium a saeculari in ma gna quantitate: quia ad paria iudicantur. & ad hoc est consensus virtualis. Respondeas tu ipse.

8

⁋ Ad aliud argumentum nego quod semper damnabimus religiosos ludentes. Interdum enim abbas dat quinque duodenos vni mimo gratia recreationis. & contingit quod recreationem capiat maiorem in ludo char tarum, & tali recreatione indigeat: quia laborat morbo vel tristitia, vel vt subleuet aliu morbo vel tri stitia laborantem. & sic perce ludentem ac honestatem seruan tem in ludo & sine scandalo, nolo condemnare. Nec exi stimes esse idem in paruo & in magno. licet. n. ludere pro prandio. pter. itr. de aleae lusu & aleato. l. Quia in conviuio. Non enim valet illud quod Panor. dicit: quod illud non procedit in clericis qui non debent facere conviuium, nec illud c. Nulli clerico. xliiii. distin. est pro eo. Nec credo praeum hoc seruasse / vel ad hoc deuinctum, quam abbas & religiosus erat. sed illic deponitur clericus qui ta bernam aut ergasterium habere voluerit.

9

⁋ Contra tertiam conclusionem arcrumen tor. Ex ea do occasionem non restituendi in ludo: & aperio viam peccatoribus extendendi cornua ad ludendum, vt hac via ditentur & torpeant vetemo.

10

⁋ Secun do arguitur. in via morum vbi sunt opiniones hinc inde ambiguae: securior pars est tenenda. sed restitue re lucrum non est peccatum secundum omnes: non restituere est peccatum secundum Bonauenturam in hac distinctione & mul tos canonistas: & dubium apud Middiltonum. igitur.

11

⁋ Ad primum nego quod via peccatoribus aperiam. nam illa antequam scriptores inceperunt reprehendere hoc vi tium, aperta est. & nego quod lusores hac via ditabuntur: immo vt plurimum ad inopiam rediguntur. Si namque Sortes lucretur centum in ludo fortuito: oportet matrifamilias pro chartarum vsu, candelis, & huiusmodi aliquid con signare de consuetudine communi quae pro lege habetur. Postea ancillis & famulis pro collatione & obsequio le honestate, quod enim facile acquiritur & sine labores facile amittitur. Propterea quaerti Ethicorum primo dicit Aristoteles: quod acquirentes bona a parentibus non ad eo bene conseruant vt eorum antecessores quam in sudore vultus haec bona acquisiuerunt. Ecce Sortes vna nocte lucratur centum: fortasse non affert in domum suam nonaginta vel octoginta: prout est propensus ad elar gienda pecuniam vel tenax. &. lxxx. scuta remanen tia citius peribunt quam quadragita aequo marte acquisi ta. Nam iterum ludente nocte sequanti cum ludus sit fortuitus contingit perdere centum vel plura. et si forte ad huc lucretur, tertia vel quarta nox absorbet totum. & centum scuta extra bursam eius emissa depauperant eum in centum scutis. Experientia namque cognoscitur huius cemodi lusores vt plurimum depauperari. Tum pro pter causam nuperrime dictam. Tum quia assuescunt & sunt procliues pecuniam exponere fortunae cum voluptate. Tum quia sunt negligentes circa res suas conseruandas. Qui vigilat noctem, dormiet ipse dien. Super hoc dolet vxor / & negligit lucrari / quia patrem familias videt omnia fortunae exponere: negligentes sunt famuli & tota familia: & procliues redduntur ad ludendum. nam ad motum primi mobilis mouentur sphaerae inferiores: etiam motu raptus: quamquam motu proprio mouentur ad oppositum. hoc est ex sua inclinatione sunt bene nati: sed student patrisfamilias imitari mores bonos vel perditos. Ecce quid facit vnus insensatus oeconomus in tota politia domus. exponit filiam & vxorem impudicitiae: prodige dissi pans earum bona vel eis debita, & earum curam postponens. Liberos etiam furtis / homicidiis / & rapinis exponit: quia dissipat bona quibus deberent ali: nec tradit eis honeste viuendi normam. & cum nati sint pro bis parentibus secundum saeculum: seruire erubescunt. sed vt patrissare videantur: sensim ludere incipiunt in iuuentute. Ecce responsionem ad vim istius argumenti.

12

⁋ Ad priorem autem partem rationis nego quod ego dem occasionem. Sed duas vias oppositas in hac parte inuenio: & sequor illam partem quam rationabilio rem censeo. inconvenies tamen potest aliter sopiri quam fal sitate: dicendo quod teneantur restituere no cognita veritate. dices eis haec inconvenientia quae retulimus & plura tibi occurrentia. Consilium des restituendi ucrum in tesserarum ludo partum. Licet enim in schola literatorum ponatur haec conclusio: tamen ipsa inter vulga res non spargenda venit, non omnis enim veritas est populo detegenda. sed cauta sollicitudine quaeratur populi salus, & dicatur sola illa veritas quae auditoribus prodesse potest. Prodest tamen veritate cognosce re propter casus conscientiae in secreto vbi nolunt restituere lucrum.

13

⁋ Ad aliud argumentum dico quod licet securius sit restituere: non tamen securius est dicere quod homo teneatur sub poena peccati mortalis resti tuere: & quod non acquirat dominium lucri in ludo for tuito. Ratio est: quia incautum est asserere aliquem actum esse mortalem vbi nec illud sufficienti auctoritate nec euidenti ratione ostendi potest. quia hoc est laqueum ponere pedibus ambulantium, & inducere mortale certum vbi mortale non est, vel certum non est. quia istud dictum dum acceptatur a concionatore, quod est vero simi liter mihi erroneum: facit populum assentiri vel ali quos e populo quod teneantur restituere. & cum mul tos videant non restituentes & plerosque dicentes quod restituere non teneantur, non restituunt: & propter laesam conscientiam de non peccato peccatum faciunt. Si tamen rationes aequilibres forent vel maiores ad partem oppositam qui ad istam: maior esset color in argumento. Non deduco amplius argumentum: quia eius solutio haberi potest ex dictis in quaestione secunda Prologi. vbi dixi quod non semper securior pars est imitanda.

14

⁋ Summatim medullam huius ma teriae paucis reponam. quia ipsa communis est. In pri mis dico non esse de iure nature vel diuino restitue re lucrum in taxillis acquisitum dummodo ludatur cum potente perdere, & non peccetur contra artem ludi. Pro batur. quia vel hoc esset de iure naturae quia fortunae innititur: vel quia contingunt peccata inter ludendum Sed primum / non sufficit: vt patet de iactu retis, cru cis denarii, vel partis oppositae, & in sorte diuisoria. Nec secundum sufficit: quod patet de vendente merces in die festo, & de pecunia accepta ex opere meretricio Vel dicis id esse propterea quia ludens vnus alium trahit ad ludendum, cupiditate lucri ductus. sic enim tenet sanctus Thomas secunda secundae, quaest. xxxii. ar. vii. i so lutione ad secundum. Sed hoc non valet. tum primo quia forte neuter alterum ad ludendum inducit: sed vterque est assuetus ludere / & frequenter colludunt. Tum secundo. licet vnus alium inducat, potest esse non causa lucri sed causa conversationis & habendae familiari tatis: & quod lucrum de per accidens accedat. Tum tertio sequitur ex dicto eius quod emens iactum retis a piscato re in sequana causa iucri ductus: teneretur pisces vl tra pecuniam datam valentes restituere. & quod mercator fidelis causa lucri emens tam in die festo qui non festo teneretur restituere lucrum acquisitum quod causa lucri acquisiuit. sed hoc est falsum: ergo dictum illud nullum & estat ergo si lucrans teneatur restituere lucrum: quod hoc sit propter aliquod positiuum ius diuinum vel huma num. Positiuum autem ius diuinum nullum est. de humano est patet: quia non est aliquod pontificium aequaliter omnes obligans. nec Caesareum, quia illud non obligat non subiectos Nec valet dicere quod pontifex approbat omne ius Caesareum. x. dist. ca. De capitulis. vbi ei non contradicit. Nam quamuis illud esset verum, non sufficeret: pontifex. n. non habet dominium in temporalibus super reges. Secundo, ve ris & falsis simul admissis tanquim concessis quae adducis: non habetur ex eis omnibus propositum. & ratio est. quia stat aliquid esse restituendum post sententiam iudicis & hominem ad hoc non obligari ante sententiam datam. hoc enim de poenalibus vtrobique contingit. Praeterea hoc solum omnia impedit: quod quaelibet lex humana per consuetudinem oppositam est abrogata. Esto tamen fuisset lex lata & etiam ab omnibus recepta (quod tamen falsum iudico illa potest per oppositum tolli. sic est hic. igitur.

15

⁋ Beatus aut Bonauentura in hac distinctione dicit lucrum aleae restituendum: eo quod lucrans est malae fidei possessor, & iniusto possidet titulo: & ludus est turpis & repro batus. Sed salua eius reuerentia rationes istae nullae sunt Si enim habeat conscientiam scrupulosam: nihil facit hoc ad casum conclusionis: plus quam si haberet in aliis contractibus licitis conscientiam erroneam. & est eadem dis ficultas. Sed nego quod non habeat iustum titulum illius lucri: quia titulo codicti vel conventionis ludens lucrum capit. sicut. n. in iactu retis est conventio: sic hic est tarita ab hominium consuetudine quando ponunt pecuniam. Video aliquos Summistas aliter sentire. sed hi ni hil examinant, & defaecatum afferunt nihil: quare de eis non est vis facienda. Vnius Ioannis Nider verba aliqua afferam. dicit iste in praecepto septimo. ca. vi. quod vterque lusorum vult deum esse sibi propitium, & quod lucre tur: quod est impossibile. & sic volunt deducere deum ad impossibile. Secundo dicit quod lucrans non acquirit lucrum: quia nemo ex iniusto fundamento acquirit lucrum. modo fundamentum est iniustum. Primum dictum nullam habet apparentiam, vt patet in iactu retis: in venditione & emptione: de duobus exercitibus Christianis op positis. Bonus enim filius vult patrem viuere vt dicit Augustinu quem deus vult mori. & hoc est notum secundum omnem viam, quousque de voluntate dei constiterit. Pos sumus enim contrauenire licite voluntati dei benepla citi. modo in proposito non constat de voluntate dei. Quid dicit de iniusto fundamento: relinquo insolu tum in forma: quia iam soluimus similia in hac quaestione.

16

⁋ Ecce quid de lucro alearum censeo: nec tamen haec po pulo praedicarem: sed dicerem inconvenientia quae ex taxillorum ludo contingunt: & quod male agunt ludentes. In confessione vero quando lucrum habens in hoc genete ludi mihi confiteretur: suaderem ei largas facere eleemosynas: & inducerem eum ad cauendum in posterum absoluturus tamen eum vbi lucrum restituere noluerit. studemo enim semper quantum possum peccata & pecca torum occasiones e medio tollere: viis tamen licitis. sed nullius prudentis est mendaciis & positionibus de falsitate suspectis elaborare vitia extinguere: po tissimum in caut erio illo adhibendo & laqueum pedibus ambulantium imponendo.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 13