Text List

Quaestio 31

Quaestio 31

An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid

LOquuti sumus de definitione vsurae, & dein teresse & poena ratione quorum capitur lucrum vltra sortem. superest pro matetriae int elligentia adhuc non nullos casus explicare, videnanganfiammitem. surae aeti ne: ne Prepono igitur hanc quaestionem: an mutuator possit mutuare ad vsuram vel recipere vltra sortem ali quid.

⁋ Respondetur per duas conclusiones. Prima est: nullus mutuator potest mutuare ad vsuram. voco posse quod de iure potest. Probatur conclusio. bene sequitur: Sortes mutuat ad vsuram: ergo capit lucrum vltra sortem vi mutui. sed antecedens est licitum: ergo & consequens: sicut enim ex vero non sequitur falsum: ita ex licito non sequitur illicitum: bene autem econverso.

⁋ Secunda conclusio. in multis casibus licet recipere vltra sortem: vt in casibus istorum carminum quos ponit glossa de vsuris. ca. Comque stus. & in aliquibus aliis. Feuda / fideiussor / pro dotestipendia cleri: Venditio fructus: cui velles iure nocere: Vendens sub dubio: praecium post tempora soluens Poena ne in fraudem: lex commissoria gratis Dans sociis: popa: plus sorte modis datur istis.

⁋ Primus casus est quando ecclesia mutuat aliquid suo va sallo: & pro illo mutuo vasallus impignorat ecclesiae id quod in feudum ab ecclesia habet. casus est expressus in ca. Comquestus. de vsuris. & eadem est ratio siue mutuator sit clericus siue laicus: licet illic solum fiat sermo de clerico: & glossa dicat hoc esse fauore ecclesiae. Probatur conclusio. si illud non liceai saeculari domino respectu sui vasalli, hoc maxime esset quia esset vsura: sed hoc non: ergo licet saeculari. Consequentia tenet a tota conditionali cum destructione cosequentis ad destructionem atecedentis: quia si esset vsura respectu laici: esset etiam vsura respectu clerici: quia vsura est contra legem naturae & diuinam. vt in quaestione prima huius materiae diximus. & per consequens non plus licebit ecclesiae quam saeculari domimno. Sed forte hic dices. Maximus pontifex concedit dominium fructuum pignoris vasalli quo ad ecclesiam, & non ipsi laico. hoc non valet. Ecclesia enim non potest ad nutu eius transferre dominia rerum. Secundo probatur haec conclusio. dominus feudi habet dominium directum respectu agrorum vasallo concessorum: & vasallus habet solum dominium vtile quod in multis casibus extinguitur: & pingue dominium & integrum ad dominum redit. tunc quando vasallus impignorat agros domino feudi, concedit ei dominium vtile & rationabiliter vt erga gratissimum virum sit gratus. immo in prima concessione in feudum dominus feudi voluit illam conditionem inesse: & sic non est vasallus qui aliquid dat domino: quem admodum voluit vasallum cadere a dominio vtili in plerisque casibus. vt si vasallus alienauerit feudum totum vel maiorem partem, perdit feudum: & dominus a quolibet possessore potest illud reuocare vt in libro Feu. qui. mo. feu. amit. S. ii. &. iii. & quod domino fideliter praebeat consilium / auxilium / & fauorem: nec faciat aliquid contra honestatem domini maculando vxorem vel filiam eius, vel famam dicto / facto / vel consensu: et si vasallus dominum in praelio dimittat non mortuum vel ad mortem vulneratum: feudum amittit: ergo dominus poterat addere hanc conditionem rationabiliter: quod si feudum sibi impignoretur a vasallo, fructus non supputabit in sortem: sed pro illo tempore non tenetur ei inseruire. de feu. ca. i. Nec sequitur quod dominus non teneatur restituere feudum vasallo soluente mutuum: cum plenum dominium sit apud dominum feudi: quia tempore illo vasallus habet dominium vtile ligatum vel suspensum, & in habitu: dominus autem habet dominium vtile quo ad actum. sed vasallus soluto praecio vsumfructum eius de habitu educit in actum: vel tollit suspensionem dominii vtilis: & tunc iterato tenetur ad seruitium: & ad easdem leges ad quas prius tenebatur. Ecce probatam secundam conclusionem. eandem etiam casus sequentes probabunt.

⁋ Secundus casus est in fideiussore mutuante debitori pro quo fideiussit. vt si ego fideiubeam pro te sorti in. xx. scutis: & tu non soiuas in termino conuentionis ipsi Sorti: Sortes cogit me soluere: non habeo pecuniam in promptu, nec possum mutuo habere ab aliquo: vendo res meas minoris quam valeant: vel capio ad vsuram ratione fideiussionis tuae & inertiae. iam in lumine naturali peto abs te. xx. scuta quae gratia tui amisi: & dedi ego virtualiter tibi mutuo. xx. scuta quae exigo abs te tamquam sortem mutuatam: & quinque quae gratia tui amisi. Et istud patet expresse in ca. Peruenit. & in ca. Constitutus. de fideiussoribus.

⁋ Tertius casus est in genero, & habetur de vsuris. ca. Salubriter. vbi dicitur. Sane generum ad fructus possessionum quae sibi a socero sunt pro numerata dote pignori obligatae, computando s in sortem non credimus compellendum: cum frequenter do tis fructus non sufficiant ad onera matrimonii supportanda. Sed pro intelligentia istius notabis: quod si gener duxit filiam soceri cum hoc pacto quod velit socerum constituere debitorem ad soluendam dotem: puta mille francos ad duos annos futuros: & socer det aliquos agros in pignore genero, ab initio illic non est mutuatio. ratio est, quia ager non est vsu consum ptibilis nec ad talem vsum concessus: ergo non est res mutuatitia. consequentia tenet ex dictis quistione prima huius materiae. Secundo est vera impignoratio: ergo non est mutuatio. consequentia tenet: quia isti contractus sunt distincti. Tertio. periculum posfessionis spectat ad socerum: ergo non mutuauit possessio nem genetro. Si vero socer mox constituitur debitor tempore contractus matrimonii: & non dat genero mille francos nec eorum partem in proptu: sed recipit illam pos fessionem, scilicet quaedam arpenta vini / prati / vel tritici: tunc proprie non est impignoratio illius possessionis: sed gener recipit de suo quotannis. l. francos: & virtualiter mutuauit socero mille francos. Hoc sic declaro. hodie in principio Augusti Sortes contraxit matrimonium cum filia Platonis nobilis non habentis mille francos in proptu: sed promisit Sorti tempore contractus matrimonii mille francos: & dat ei sub nomine pignoris, licet proprie non sit impignora tio, istas possessiones: ac si Sortes mutuaret ei mille francos: quos si in proptu haberet, posset emere possessionem annuam. l. francorum. sic virtualiter istae pos fessiones sunt emptae a Sorte valentes amnuatim. l. francos: data facultate platoni socero quod possit redime re hanc possessionem quando dabit mille francos integre. & idem fuisset in pecunia si sortes contraxisset matrimonium cum filia Platonis mercatoris in principio Augusti quando debebat recipere mille: poterant enim Sortes ad petitionem soceri eos relinquare capiendo annue. l francos ratione istorum mille francorum & ratione veri interesse, capitali dote semper remanente integra. Et idem licet haeredibus generi iam mortui, puta recipere. I ac si maritus mulieris fuisset iam superstes. ratio est, quia tenentur mulierem alere quousque dos ei restituatur: & cum dos fuerit ei restituta: potest vidua tempore viduitatis vel secundi matrimonii similem pensionem capere a nnualem. l. francorum siue a parentibus propriis siue a mariti sui haeredibus ratione veri interesse: quia si haberet pecuniam in promptu: posset emere possessionem valentem quotannis. l. francos. Mirandum est de loanne Andrea / & dae loanne Livnano tenentibus oppositum. Sed illud loanni Andreae accedit quod non licet capere ratione lucri cessantis ante moram, quod falsum & minus probabile reputo Nec opus est respondere eorum argumentis: tum quia nullius apparentiae sunt tenendo illa quae tenemus in quistione praecedente. Tum quia similes rationes soluuntur in emptione vitalitiorum & reddituum, de quibus postea futurus est sermo. Si vero gener concessit illos mille francos a principio socero irreunocabiliter assumptis agris, non est mutuatio. quia adiecta est circumstantia irreuocabilitatis substantiae mutuationis repugnans & faciens eam in aliam specien contractus scilicet emptionis incidere. Neque oportet loqui de ista do te in Britannia: in qua relicta cuiuscumque nobilis habet tertiam partem totius patrimonii mariti pro vita: sed sufficit regionis consuetudo. In Mesopotamia enim Syriae patriarcha lacob dedit pecuniam aequiualentem pro vxoribus seruiendo, non autem in Europa.

⁋ Quartus casus in clerico. vt patet ca. i. de vsuris. vbi habetur. Si laicus iniuste tenet possessionem ecclesiae: & eam impignorat rectori ecclesiae: lici te absque vitio vsurae rector ecclesiae potest recipere fructus extra sortem. & licet ecclesia mentionem faciat de clerico: idem est iudicium si laicus iniuste detineat rem laici, quia est eadem ratio.

⁋ Quintus casus est vendendo fructus alicuius praedii ad aliquos certos annos prouenturos. nam post illos certos annos recipit suum praedium tamquam sortem, & interim percipit praecium pro fructibus venditis. Et licet vendens fructus non mutuet sed vendat, & per consequens contrahitur extra sedem vsurae scilicet mutuum: quia tamen contractus habet aliquod velamen vsurae: in ter reliquos dasus computatur: quia in nullo istorum vsura committitur: sed solum similitudinarie. In his autem quae multum conducunt pro vsurae intelligentia immorandum est: in aliis succincte transeundum.

⁋ Sextis cansus. quando quis mutuat hosti iniusto qui tantum retinet de suo vt recuperare alia via non possit: tunc mutuans capit vltra sortem tantum quantum alter ab eo tenet: sed hoc non est vi mutu sed recuperandi propria quae alia via recuperare non potest, non tamen debet mutuare hosti ad vsuram, nec capere lucrum vi mutui: quia sic peccaret. sed alia vi, quia hostis iniuste detinet suu, vel sibi debitum. propterea dat mutuo vt recuperet suum.

⁋ Septimus casus. si quis nunc habet merces quas modo non vult vendere sed seruare in aliud tempus in quo verisimiliter plus valebunt: & capit nunc aliquid vltra praecium commune: non est vsura. & de hoc casu adhuc in speciali quaestio sequens formabitur.

⁋ Octauus casus tangitur cum dicitur precium post tempora soluens) hoc est ratione interesse mutuator illius incurrit dannum: vel a lucro cessante impeditur.

⁋ Nonus casus. quando cogitur quis soluere aliquid vltra sortem nomine poenae, & mauult mutuans habere solutionem quam mutuatarius poenam incurrat.

⁋ Decimus casus tangitur cum dicitur (lex commissoria) vt si vendam tibi fundum iusto praecio ea conditione vt quandocumque soluero tibi precium quod m dedisti: fundus ad me reuertatur: cum fundum r mero: tu rehabebis precium, & vltra pre nebis fructus fundi interea perceptos. & licet in hoc casu non sit exemplum vbi capiatur lucrum mutuo: quia est vera emptio: tamen mutuationis vsu ratiae est aliqua vmbra: & hoc in his casil

⁋ Vndecimus casus societatis. de quo in sequentibus latius dicetur.

⁋ Duodecimus casus tangitur cum dicitur (pompa) vt si quis tradat alicui pecuniam non vt eam distrahat: sed ea ad ostentationem, pompam, vel ad alium finem rationabilem vtatur quatenus mutuatarius credatur diues: & vt creditores de eo non dubitent: puta vt habeat diuitem vxorem, pompam, vel huiusmodi. Et si dans illam pecuniam contra vitium vsurae capiat aliquid vltra pecuniam traditam, stat quod peccet cooperando peccato. potest etiam non peccare, vtpote si sit diues sufficienter: sed suas opes dedit mutuo: vel non habet praesentes: & vult pecuniam habere: vt ostendatur diues vt est. Licet enim sitminus diues: est vxore quam cupit dignus. fingendo autem se ditiorem quam sit: pecccat quidem mentiendo: non tamen volendo mulierem talem habere. sed dato quod peccet non commitrit vsuram: quia non capit illud lucrum ratione mutui. alius enim tradens ei pecuniam non mutuat, sed locats quia mutuare est tradere rem vsu consumptibilem ad talem vsum qui est eius consumptio. modo licet pecunia tradita sit res vsu consumptibilis puta quando distrahitur: tamen tradens non dedit ei pecuniam suam ad illum vsum: sed ad ostentationem, reseruando penes se dominium & proprietatem rei, locando alteri vsum illius pecuniae. sicut fit Parisiis de vasis argenteis in actibus theologicis vel aliis actibus, vbi locans vasorum vsum conuiuantibus concedit: vt conviuans in vasis bibat: non vt ea per: mutet vel distrahat. Et restituenda est eadem pecu- nia vero domino: nisi pro quanto dominus ratum habet habere aequiualentem: modo inter similia frusta auri vel argeti parum interest: vt inter scutum & scutum. Ex illo patet quod licet pro primario vsu pecuniae qui est eius distractio nihil liceat accipere: tamen pro eius secundario vsu qui est ad pompa vel curare a morbo: aliquid licet accipere sine nota vsu rae. Sed dicis. ex illo datur palliatio vsurae. nam mutuans vel vsurarius dicet: concedam tibi vsum pecuniae meae ad ostentationem, vel ad curandum a lepra & pro illius vsu aliquid reddes: nolo tibi mutua re. Respondetur crebro est difficile discernere an sit vsura: sed contra sic loquentem erit vsurae praesumptio. & videndum est an locans habeat necessitatem pecuniam locandi: quia si non, statim cognoscetur esse vsura palliata. & certe vsurarius non importabit hac via multum lucri ab eis qui ostentationem quaerunt: qui forte decedent cum toto. sed si detur cautio cum pecunia: parum vitiabitur seu deteriorabitur in illo vsu: & parum est capiendum ratione illius vsus, sicut parum capitur pro equo quando ad paruam distantiam vadit: quia parum in hoc equus vitiatur.

⁋ Decimustertius casus sine vsura: quando quis sine vlla intentione lucri mutuat: & mutuatarius vltra sortem dat aliquid mutuatori ex mera libera litate: & mutuator etiam tali intentione recipit, & non aliter. Pro cuius intelligentia notato: quod si mutuata rius mutuanti dat aliquid liberali dono: & hoc cognoscit mutuans & talianimo recipit, non peccat. quia per mutuum non est deterioris conditionis quam si non mutuaret: sed si non mutuaret, nemo diceret quin dono posset illud recipere. igitur. ita in proposito. Sed si mutuatarius non vt verum donum det mutuanti, nec ex mera liberalitate: sed timens in currere maliuolentiam mutuantis: ne alias det sibi mutuo: & sic mixta volitione cum nolito dat ali quid mutuanti: & mutuans existimat quod liberaliter dat: & tamquam tale oblatum recipit, in illo casu mutuans non habet dominium illius rei oblatae: quia consensus purus recipientis non sufficit ad habendum dominium illius rei nisi ponatur alter consensus etiam liber. alioquin raptor acquiret dominium rei quam rapit: inferens mortem illi a quo rapit nisi consentiat: vi in prima quaestione huius materie diximus, quod diceret nemo. non tamen tenetur ad restitutionem durante illo probabili errore. Exemplum in simili. si quis daret mihi librum furto ablatum quem credo tradentis: non acquiro verum illius rei dominium: sed solum putatum: quod mc a peccato excusat. sed vbi ei constat quod alter non mere gratis in illam translationem consensit: tenetur rem oblatam restituere: si non habeat rem ipsam aliquo alio iusto titulo, puta noua collatione libera, vsucapione, vel aliunde.

⁋ Ecce duos casus in quibus capitur oblatum sine peccato. in priore casu mutuans acquirit rei oblatae verum dominium: & nullo modo tenetur psum restituere. In secundo casu non acquirit verum dominium: sed durante probabili errore rem oblatam non tenetur restituere. Tertio modo, quando mutuatarius vt praecium mutuationis dat mutuanti vel vt praecium redimendae vexationis offert: & illud / constat mutuatori probabiliter: tunc mutuans capiens & detinens / peccat. Quarto modo, quando mutuatarius aliquid ex mera liberalitate dat: sed mutuator probabili credulitate existimat mutuatarium non liberaliter dare: in isto casu mutuator peccat, sicut in membro immediate praecedente: quia si mutuata rius non liberaliter det, & mutuator illud credat non dari sibi liberaliter: non licet ei illud recipere: vt nuperrime dictum est. igitur & in hoc casu. tenet consequentia: quia causa cur casus praecedens erat illicitus rundabatur in conscientia probabili recipientis: igitur eadem conscientia probabili durante manebit eadem ratio illiciti. Et est simile, non licet mihi abs te do no recipere rem quam credam esse furtiuam licet non sit furtiua. ergo etiam lucrum oblatum non licet mihi recipere si ipsum non liberaliter oblatum existimen: licet reuera sit liberaliter oblatum. tenet consequentia: quia aeque prohibetur vnum vt reliquum: si in vtroque veritas credulitatis subsit. igitur etiam si in vno non subest veritas, & tamen non licet ob credulitatem probabilem oblatum recipere: etiam a reliquo propter similem credulitatem non existente etiam veritate recipere non licebit. Potest etiam contingere quod mutuatarius ex mera liberalitate offerat: & mutuator hoc idem probabiliter credat, illud sibi taliter offerri: sed ex imprudentia mutuans non vult illo titulo oblatum recipere: sed hoc titulo inutili scilicet vt precium mutuationis: nolens vt donum purum recipere: tunc mutuator peccat recipiendo, nec hac via acquisiti acquirit dominium: quia ad donationem non sufficit consensus liber in donante: sed cum hoc requiritur quod donatarius illud vt tale donum recipere velit. Exemplum in si mili. si Sortes Platoni mittat equum dono: & Plato in itinere equum a nuncio rapiat volens ipsum capere vt spolium nihil sciens de dono, Plato non efficitur dominus illius equi quamdiu non mutat in tentionem. secus est si postea intentionem mutet accipiendo equum a Sorte missum tamquam verum donum. In his autem receptionibus praesupponimus circumstam tias in secunda quaestione recitatas, & potissimum quod homo suae famae sit memor: & non scandalizet alios: secundum doctrinam Apostoli primae ad Thessalonicenses. v. Ab omni specie mala abstinete vos. Nam potest contingere quod mutuans sibi affectus nimis facile assentiat mutuatarium dare sibi aliquid puro dono: quando tamen inuitus dat ei. & propterea in confessione debet circumstantias confessori prudenti propalare: vtpote si verbo vel gestu dedit intelligere mutuatario se velle aliquid habere vi mutui. Forte etiam est fama de eo quod non libenter dat mutuo nisi aliquid incrementi supra sortem recipiat. Consideretur etiam inopia & tenacitas mutuatarii. Alterutrum enim istorum est praesumptio non liberalis doni. ergo tenacitas & inopia magnam prae sumptionem faciunt & vehementem non liberalis do ni. Confessor autem omnibus hincinde collectis, qui est vir neuter inter mutuantem & mutuatarium: habet castigare iudicium imprudens mutuantis si nimis facile assensit quod mutuatarius dedit sibi incrementum liberali dono, vel iudicium eius approbare si rectum fuerit.

⁋ Decimusquartus casus est in quo quis occasione mutui cogitur subire laborem: & ita vltra sortem mutuatam recipit aliquid a mutuata rio: non pro re mutuata: sed pro labore quem habuit in pecunia numeranda quam mutuare volebat. vt quando magnam molem pecuniae minutae mutuare habet tunc numeratio est tediosa & labore plena. pro in lo autem labore quem mutuatario per se vel per suum famulum impendit, aliquid licite capit tamquam suorum laborum praemium. Exemplum in simili. Si ego existens Parisiis mutuo dem tibi Rothomagi mille aureos nummos: quos ad te ab vrbe Parisiensi defero: capiam aliquid pro impensis & laboribus itineris.

⁋ Decimusquintus casus & vltimus pronunc est ratione periculi subeundi. sed an quis possit licite subire periculum, & ratione illius capere pecuniam in omni casu, est dubium. & distinguitur de suscipiente in se periculum. Aut enim suscipiens periculum simul apponit operam pro vitandis periculis mercis, vtpote si suscipiens periculum est rector nauis si per mare merx ducatur: aut autiga si in cutrum per terram merx vehatur: Aut non apponit opera vllam, puta nihil faciendo ad hoc vt merx sit salua: vt verbi causa, est nauis Londino itura Vlixbonam Lusitaniae: Sortes suscipit Londini periculum mercium totius nauis: pro mille Sterlingorum libris gratia exempli: nihil operando ad hoc vt merx sit salua. Primus casus est licitus in quo est duplex contractus. vnus locationis: inuo periculum subiens suam operam locat & sollicitudinem ne merx periclitetur. Secundus casus est in nominatus, vt facio si des. hoc est si des mihi mile libras sterlingorum, subibo periculum perdendae mercis. Quia primus contractus sit licitus: nulli cadit in dubium: na vtilitatem tam priuatam quam publicam affert: & nulla apparet iniquitas: quia facit virum magis sollicitum pro seruanda re vicini sui: quae vbi obligatus fuisset solum ad culpam leuem: ad leuissimam enim nunc se obligat, & ad omnia pericula subeunda qua humana industria caueri possunt, & hoc domino mercis & reipublicae expedit pro rebus saluis ad patriam ducendis. Quia hoc liceat ostendo. non aliter bel latores transeuntes in nauibus armatis iuste susci piunt pecuniam a diuitibus mercatoribus per mare: quatenus eis succurrant in discrimine, & eorum res teneant saluas. sicut crebro vsuuenit apud An glos tam inter mercatores quam inter piscatores dum nauium classem annuam ad Islandiam, vltra Orcades mittunt. Sed idem est in casu nostro in primo membro.

⁋ In secundo autem casu est maior difficultas, & vtrinque argumentabor. Periculum subiens reipublicae nullam vtilitatem affert: res pro patria pro curando, nec videtur quod vllam vtilitatem priuatam mercatori afferat: quia licet periculum in se subeat nihil vtilitatis vel securitatis ipsi merci affert. Insuper hic modus viuendi, ludo fortuito & taxillis assimilatur: qui omni lege positiua & inconuenientibus seclusis quae in eo accidere solent: vi detur prohibitus, eo quod ludens vult facere artem viuendi in ocio: excutiendo a se onus Adae & posteritati eius impositum: quod in sudore vultus vesceretur suo pane, & quod homo natus est ad laborem sicut auis ad volandum. Iob. v. In opp ositum arguitur: vltimum argumentum refellendo. pleriqui sunt diuitiis parentu viuentes: qui in iucunditate & labore nullo vel modico extra recreationem viuunt, quos damnare non potes, modo praecepta dei & hominum seruent: non enim est praeceptum ad li teram in sudore vultus lucrari panem, vt patet de multis obtusis regibus & principibus & multis opulentorum liberis rudibus: quos, si aliunde bene viuant, damnate non debemus, nec constat vllo pacto quod taxillorum ludus esset in lumine naturali prohibendus seclusis malis quae superius in hac distinctione recitauimus. Secundo arguitur contra argumentum praecedens. periculum subiens crebro vicino tristi succurrit, & eius moe rorem euacuat: ergo est vtilis personae priuatae, & ex consequenti toti reipublicae categorematice ratione partis. Assumptum patet. cum nauis in ter mino statuto non redit tot discriminibus maris & piratarum exposita, sollicitudine & moerore mercator laborat: ergo vt subleuetur conducit ei habere capitale saluum cum mediocri lucro, potius quam maneat in toto illo tempore quo nauis non venit in termino praefixo in moerore: quia llud est aestimabile precio, conducit ergo domino mercis & familiae suae potius dare ducentos du catos quam manere vno mense vel duobus in tedio sa anxietate & cura nauis periturae ab India vel Alexandria Aegypti. Item si capitale sit ab hostibus ablatum, habebit sortem saluam cum partiali lucro. nec videtur conditio eius melior quam eum securum facientis: nec econverso secundum iudicium prudentum. & contractus iste nulla lege positiua est prohibitus: immo vix lege naturali eius prohibitio ostendi potest. igitur.

⁋ Respondetur. primum membrum admitto vt ab omnibus passim admittitur. Et ex illo potest du ci argumentum pro secundo membro: quia similiter stat quod sine culpa nautae vbi etiam via humana prouidere poterat, bona sint ablata: & tunc magister nauis aliquo modo innititur fortunae. Insuper probabile est quod magister nauis potest subire periculum mercis a quocunque fonte periculum scateat: & ita innititur fortunae: ergo secundum membrum i licitum. Secundo dico: siue sit licitum, siue non, hac via lucrans non tenetur restituere lucrum: quia vterqui consentit in periculum & in lucrum: nec contractus aliqua lege naturali vel positiua est irritus.

⁋ Tertio dico probabile esse quod modus sic lucrandi non est inhonestus in multis casibus, quod patet per solutiones rationum in oppositum, non cosulo tamen vti hoc modo sed ad aliquam artem honestam de cuius honestate apud omnes constat, vis ingenii applicanda est. Bat cinone tamen in Hispania vt intellexi: & in ltalia hic modus faciendi est in vsu. & quendam alienigenam intellexi in Normania explorare nauium aduentus & laborare pro intelligenda causa de mora nauium qui vbi cognouit periculum non imminere / faci spargi rumores auctore incerto de nauium periculo: & postea dolose cum mercatoribus conuenit de mercis securitate praecio accepto. Sed hic casus est particularis, & dolosus. stat tamen quod nihil sciri possit de nauium periculo: vel statim initur hic contractus post nauium decessum: vbi neutra pars dolose procedit: sed prudentibus vtrinque collectis nescitur vter habeat partem apparentiorem.

⁋ Sed contra istud arguitur. in ca. Nauiganti. de vsuris. reprobatur contractus mutui cum periculo: ergo nullo modo licet subire periculum. Respondetur. in cap. illo. Nauiganti, non prohibet Roma nus pontifex periculi susceptionem: sed reprobat illum qui noluit dare mutuo nisi susciperet in se periculum. Glossa ordinaria in illa parte dissute procedit: quae indistincte vult quod mutuanti etiam recipienti in se periculum non licet aliquid vltra sortem recipere etiam si in recompensationem illius periculi suscipiat. causa est, dicit: quia excedit naturam mutui. licet ei hoc sit verum: non tamen excedit naturam lucri ratione periculi. Et ce verba textus. Nauiganti vel eunti ad nundinas certam mutuans pecuniae quantitatem eo quod suscipit in se periculum, recepturus aliquid vltra sortem vsurarius est censendus. Ex rotundis verbis textus patet quod iste noluit dare mutuo nisi in se susciperei periculum: & sic non gratis dare mutuo. & forte paruum erat periculum, licet non sit mentio in textu, pro quo immoderatum petiuit lucrum. Propterea cepit ali quid vltra sortem vi mutui: & ita erat vsurarius. Si vbi ego darem sorti mutuo mille ducatos quos pro mercibus habendis exponit: magister nauis potest pro pecunia subire illud periculum: & probabiliter alius extra nauim. & quia ego non sum deterioris conditionis propter meum mutuum datum quam alter: ideo possum subire periculum: sic ciliet vt maneant duo contractus distincti. Primo mutuum quod gratis do ei: secundo rogat me subire periculum: quod ad eius petitionem & meum commodum subeo. Ex quo patet quod si ceperim lucrum vi mutui & etiam vi periculi: & lucratus sim centum, non teneor restituere illa centum, sed solum illud lucrum quod vi mutui consequu tus sum. luste enim lucratus sum aliquid ratione periculi suscepti.

⁋ Ecce varios casus in quibus vltra sortem capitur incrementum: interdum in mutuo: nonniunquam in simulato mutuo. Et licet in. xii. casu liceat viratio dono capere vltra sortem: non tamen licet hoc pacisci: quia iam ex mutuo vellet mutuatarium esse sibi non tantenm naturaliter / sed etiam ciuiliter obligatum ad aliquid donandum. modo illa ciuilis obligatio est quid aestimabile praecio: & ei indebitum. in aliis autem casibus potest pacisci: seruando tamen semper cit cumstantias facientes ad propositum: quas in quaestione secunda huius materiae recitauimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 31