Text List

Quaestio 32

Quaestio 32

An iste casus sit usurarius. Ego habeo unum corum tritici, in festo sancti Martini valentem xx. quem volo servare ad Augustum in quo triticum solet esse carius apud Britannos. accedat ad me Petrus volens emere a corum, petens dilationem solutionis: et ego capio. xxx. pro Augusto

QVarto quaeritur circa hanc vsurae materiam an iste vscasus sit vsurarius. ego habeo vnum corum tritici / in festo sam cti Martini valentem. xx. quem quam volo seruare ad augustum in i quo triticum solet esse carius apud Britannos. vel econtrario ducatur casus apud bis colligentes fructus annue: vt fit apud habitantes inter tropicos & prope eos. & ducatur proportionabiliter casus. licet enim bis colligant segentes: tamen propter situm terrae nonnumquam habent annos steriles: vt patet ex Gene. xli. ca. de Aegypto. etiam vno tempore propinquo vel vicino col ectioni segetum habent annona cariorem vel minus caram. accedit ad me Petrus volens emere a. corum petens dilationem solutionis: ego capio. xxx pro augusto: ergo lucrum vltra sortem: & tamen non pecco quod probo, quia possum consulere commoditati meae sine detrimeto alicuius cui non obligor sub poena peccati. sed ego intendebam seruare a. corum ad augustum vsque. igitur.

⁋ Respondeo. vel ego eram ver diturus nunc meu corum si haberem solutionem in pronptu secundum praecium vsitatum seu currens: vel eran expectaturus Augustum in quo triticum solet esse carissimum. Si primum, sum vsurarius. Si secundum, non sum. lstud patet de vsuris. Nauiganti. vbi di cit Romanus pontifex. Ille quoque qui dat decem solidos: vt alio tempore totidem sibi grani, vini / vel olei mensurae reddantur: quae licet tunc plus valeant: vtrum plus vel minus solutionis tempore fuerit valiturae: verisimiliter dubitatur: non debet ex hoc vsu rarius reputari. Ratione huius dubii etiam excusatur qui pannos, frumentum, vinum, oleum, vel alias merces vendit, vt amplius quam tunc valeant, in certo termino recipiat pro eisdem: si tamen ea tempore contractus non fuerat venditurus. Dico igitur quod ego possum multifariam me hature erga Petrum. Vel nunc iponendo ei certum praecium puta de dandis. xxx. & si illo temporae anni corus interdum valeat. iiii. vel. v. vltra: nonnuquam minus: ratione dubii possum vendere. xxx. tenendo medium ratione dubitationis non solum mathematicum, sed morale: ita vt apud prudentes dubium sit: vter nostrum habeat casum securiorem: vel certum sit quod non decidimus a medio morali. & eodem modo me habebo dando. c. aureos mutuo quorum ascensus vel descensus manet dubius. In his omnibus ratio est: quia ego non teneo me in tuto & alium in discrimine: sed pro vtroque nostrum est aequale discrimen. Vel non limito certum praeciu, sed ordio solutionem pro vno tpore. & hoc dupliciter: vel vno determinato die: quem ego volo eligere ad nutum meum in quo vt ego iudico triticum carius vendetur, dicens. Petrus dabit mihi praecium currens in die sabbati Hadin gtonae immediate ante diem festum assumptionis Christiferae virginis. & sic iterum non facio vsuram: quia eram illo die venditurus si non superuenisset Petrus. vel teneo me in pluribus diebus: puta prout venditur carius in tota aestate vel in toto illo mense: et tunc me teneo in securo & alium in incerto: & committo vsuran, quia si tenuissem triticum penes me: necesse fuisset exponere triticum venditioni vno die determinato Hinc emanauit deuerbium apud nostrates in vitupe rium vsurariorum. iste vendit vt farina carius incidit hoc anno.

⁋ Ex isto consequuntur nonnulla. Primum est. si nunc in hyeme praecium commune cori tritici sit. xx. ego nunc vendens corum capio iuste pro aestate. xxx.

⁋ Secundo se quitur quod licite vendo duos coros eodem die: & pro vno recipio viginti tamtenm: & pro alio. xxx. patet: quia intendebam vnum corum seruare ad augustum ad soluendum messoribus: & alium nunc ad satisfaciendum domino soli de firma sancti Martini. vtor more nostratium loquendo de firma.

⁋ Tertio sequitur quod vnus pro vno coro capit tres coros iuste, quod probo sic. venit ad me Petrus egens coro tritici in augusto valente. xl. ob sterilitatem istius anni: vendo ei expectando precium ad diem sancti Martini: cum corus valet decem: & per consequens capio ab eo quatuor pro vno: sed licet plus in quantitate mathematica capiam: non tamen plus in valore Et si est verosimile quod in hyeme corus valebit decem: possum cum ipso pacisci vt det mihi quatuor coros vel tantum frumenti quoad valeat. xl. solidos. Licet enim plus in quantitate molis & mathematica det: non tamen plus in quantitate ciuili & morali: vt patet de grosso boue & sex ducatis: nam aequiualenter venditur ei nunc frumen tum, & mutuatur precium gratis: quia volo mihi restitui aequale in frumento tempore solutionis. Et eodem modo mutuans frumentum vetus recepturus nouum, licite potest exigere quod nouum sibi dandum detur in maiore quantitate quam ipse de veteri dederit: modo hoc faciat non spe lucri / sed ratione damni virandi, quod sibi accideret si nouum in aequali mensura acciperet. Si enim mutuans intendebat suum vetus frumentum detinere eo quod erat bonum, quamdiu adhuc conseruari poterat: & recipere nouum in aequali mensura: ipse pateretur praeiudicium: quod conseruando nouum loco veteris in fine conseruationis minus inueniret frumenti noui: quia arescit continuo ad maximam densitatem possibile si agentia condensatiua sufficienter applicentur, vel saltem ab agentibus a quibus induratur / condensatur: & minorem locum occupat.

⁋ Quarto sequitur quod magnam gratiam facit colono diues: in aestate dans ei vnum corum mutuo pro simili coro in quantitate soluendo in hyeme, quod patet: quia concedit ei de suo lucro quod iuste consequi poterat.

⁋ Quito sequitur quod facit ei gratiam capiendo duos coros pro vno quia expectauit solutionem, & non petit maiorem quam in promptu habere poterat.

⁋ Sed remanent duo puncta excutienda in solutione primi. probo quod volens expectare ad augustum potest statuere ei vnum mensem nam potest statuere duos vicinos dies: & qua ratione duos / eadem ratione tres: quatuor, sine statu. de duobus patet. quia in die sancti Michaelis & postridie durat indictum sancti Michaelis Hadingtonae. eodem modo de tribus vel quatuor: vt in imdicto omnium sanctorum Edinburgi. vel octo diebus continuis: vt in indicto Cantebrigiae: scilicet Strubech. Siliter ponatur quod essem venditurus corum meum partibili ter: vce quarta partem eius primo die nundinarum augusti. Secundum corum secundo die nundinarum eiusdem menis: & sic de aliis duabus quartis. tunc possum tibi assignare quatuor dies.

⁋ Secundo probatur quod non potes accipere tantum quantum in vno die signato: & hoc sic. tu habes modium tritici nunc in hyeme: vel collecta segete primo: tu vendes Petro (dictum est iuste) tanti quanti simile triticum venditum est Hadingtonae in vno certo die: quia tunc esses venditurus Contra. modius tuus in hyeme arefiet ante aestatem: ergo deficiet ante augustum vna centesima pars modii vel decimasexta pars: ergo si conseruares, minus in quantitate haberes. Insuper haberes curam & sollicitudinem pro conseruatione: & forte dares pecuniam pro domo in qua est: ergo iniuste tantum capis in hyeme quantum si venderet in augusto.

⁋ Ad primum nego quod potest statuere duos dies: & hoc si erat expositurus totum venditioni vnico die. sed minus inconueniens est pro duobus quam tribus: & sic ascendendo. & b poterat quolibet die nundinarum triticum exponere venditioni: tamen solum vnico die vendidisset. Forte di cis. in eodem die praecium mutatur. Mensura enim frumenti quae hora nona valet. xii. hora. xii. xiii. hora quarta. xv. ergo inconueniens est capere integrum diemn. Respondeo. raro solet esse notabile discrimen in eodem die: et si discrimen sit: via humana non potest poni exactum remedium. in istis autem commutationibus suffi cit vti rudi Minerua, & his quae plurimum eueniunt: non descendendo ad partes diei: quia sic duceres anfractus ad partes minutas horae. Sed veniendo ad punctum reducatur ad medium extremorum illius diei quod est. xiii. in quo est tantum apparentiae lucri quantum damni: & eatur ad praecium medium. & ita facile est reducere totum ad iustam aequalitatem si ante meridiem fuit venditio xii. & post meridiem continuo propter inopinatam sortem. xiiii. eundo consequenter ad. xiii. Sed tangitur quod vendens intendat quadriprtiti venditionem: ad quod dico quod pro quae libet parte potest capere precium vsitatum seu currens illius diei: & non pro toto. sic dices, pro hac quarta modii dabis sicut percium currit tali die pro secunda quarta dabis secundum percium currens die nundinarum immediate sequenti: & sic vlterius.

⁋ Ad secundum iudicio meo argumentum rationabiliter ostendit quod ven dens debet deducere seu defalcare diminutionem frumenti quod fuisset minoris mensurae in augusto. Et sic intelligo prius dicta: vt ego in hyeme vendens triticum quod seruare proponeba ad primam augusti vsque: accipere possum tantum quanti triticum venditur in illo die respiciendo ad diminutionem ipsius. Sed di cis. Forte minus in quantitate tritici arefacti dabit tantum farinae quantum plus tritici non arefacti. sicut eadem mensura tritici plus farinae dat ex feraci solo quam sterili ob tritici densitatem. Illud non sufficit cum mensuram sit repleturus tritico in aestate & non farina nisi essem in farina venditurus tunc enim nihil di minuam. & si mihi esset voluptati & non laboriosum quotidie inuisere triticum quod in domo mea seruo & puluerem excutere: nihil ratione illius diminuam. Quia aequdm les mensurae tritici inaequales dant mensuras farinae dubitat pistor nullus. hoc autem prouenit a soliditate & corpulentia vnius grani super aliud: & modicus aer includitur inter grana.

⁋ Sed cotra, non erit notabile damnum, sed non computandum. probatur. quia non ratione a. grani arefacti: & simiter ratione b. spicae arefactae. ergo tota condensatio totius modii erit non notabilis detrimenti. Rursus in octo mensibus a die sancti Martini ad augustum vsque forte diminuetur vna sextade cima pars modii: si ergo proposuissem seruare septemn annis: oporteret defalcare septem sextasdecinas modii. & potest esse quod ego velim seruare: quia praescius futurae sterilitatis sicut loseph: vel per cursus syderum more Thaletis ospiedentis philosophium facile pos se ditari. quia licet naemo possit cognoseere effectus futuros dependentes ex libero arbitrio: tamen potest cognoscere fertilitatem vel sterilitatem terrae per aspectus caelestes serenos vel obliquos: immo eiusdem anni fer tilitatem prognosticant Aegyptii a cremento Nili ad certos limites. ergo a fortiori ex caelo.

⁋ Respondetur. licet cuiussibet grani sit non notabile damnum: bene tamen totius multitudinis est notabile damnum. sicut in paruo tempore non cognoscitur motus in horologio, vl vmbrae factae a perpendiculo: in magno tamen tempore illud dignoscitur. Nec oportet in aequalibus temporibus semper granum proportionabiliter arefieri & condesari quia sic in sedecim annis totus modius condensabiur ad indiuisibile: quod est falsum. quia datur maxima densitas tritici possibilis naturaliter.

⁋ Ex quo patet quod si frumentum non possit seruari: non potes vendere secundum exigentiam magni temporis futuri / vt solet esse de frumento allato ex Sicilia per mare ad Maioricas. sed potes capere praecium secundum quantitatem temporis per quod potest durare: & quamdiu intendebas illud ser uare. Sed dicis. ponamus quod sortes vendens modium in hyeme quem seruasset ad augustum. xl. vbi tamen secundum iudicium prudentum praecium non excedet toto isto anno xxx. tunc committit vsuram: quia capit vltra praecium verisimile toto isto futuro tempore. Sed contra. ponatur quod inopinato destruatur frumentum in agris ab abundantia aquarum vt fit in locis decliuibus: vel a siccitate in terra arenosa vel montosa, sic vt facile futurus sit excessus modii ad quinquaginta: tunc Petrus nihil per det: ponatur quod tenet penes se totum frumentum, sed superlucratur. Respondetur. Sortes non excusatur ab vsura transcendens precium verisimile secundum iudicium prudentum. Sed rogas an teneatur restituere lucrum: puta illa decem quae capit vltra sortem. Si dicas non tenetur, quia Petrus nihil perdit, sed suplucratur: Respondeo quod hoc non sufficit: sicut frequenter in vsu est quod mutuatarius lucratur, quo non obstante mutuator lucrum capiens tenetur ipsum restituere mutuatario.

⁋ Ex omnibus dictis liquet quod quis potest emere frumentum in agris vel iam recenter seminatum sine labe vsurae, dummodo det moderatum precium non tantum quanti aestimatur in horreo collectum: quia est subiectum multis discriminibus, pluuiae uiccitati, zizaniae, loliis, & carduis, & huiusmodi iuxta illud Maronis. i. Georg. vbi post multa segetibus inimica & nociua enumerata dicit. Quia ni ui & assiduis terram infectabere rastris: Et sonitu terrebis aues: & ruris opaci Falce premes vmbras: votisque vocaueris imbrem: Heu magnum alterius frustra spectabis aceruum. Oportet enim detrahere seu defalcare precium ad quantitatem laborum passorum antequam colligatur ad horreum: & periculum caeli vel hostium. Et rursus in horreo subiacebit discrimini teste Marone dicente. Tum variae illudunt pestes: sepe exiguus mus Sub terris posuitque do mos, atque horrea fecit: Aut oculis capti fodere cubilia talpae: Inuentusque cauis buffo: & quae plu rima terrae Monstra ferunt: populatque ingentem far tis aceruum Curculio: atque inopi metuens formica istinctionis senectae. Si dicas hominem se posse facile tueri ab bis secundum consilium poetae dicentis. Area tum primum in genti est aequanda cylindro: Et vertenda manu: et creta solidanda tenaci: Ne subeant haerbae: neu puluere victa fathiscat. hoc non obstat: quia in toto hoc artificio opus est materia & labore. Et licet det signa ir gnostica quibus cognoscamus fertilitatem frumeti per amygdalum, inquiens. Contemplator item: cum se nux plurlima syluis Induet in fiorem: & ramos curuabit olentes: Si supant foetus: pariter frumenta sequentur: Magnaque cum magno veniet tritura calore. num quam tamen vacabis periculo & improbo labore. Quia liceat ista emere, patet. quia venditor est in ea necessitate quam vendere conpellitur: tum propter inopiam: tum propter decessum ad loca remota: tum quod nec ipe nec eius famuli audent laborare propter crudelitate tyranni vicini. Videatur autem quantum trumenti solet colligi ex hac terra in mediocri anno hoc est nec vberrimo nec sterilissimo: & tollatur ali quid ratione laboris & impensarum faciendarum pro frumento colligendo: prudentu colonorum iudicio, & sic non trit error. Ex isto patet quod arpentum frumenti minus valet in agris Suyntoen. & Norem, quam in Coldingam & Bambrucur scilicet propter occursum hostium tempore belli. idem patet de palachiae & Ragusiae agris. Secundo patet quod frumentum proxime colligedum plus valet quam quando prio ferebat fructum in culmo: & tunc magis qui quando seminabatur. Tertio patet quod licet emptorem istius frumenti moderate lucrari & iuste: quia si non esset spes lucri non assumeret hunc laborem. Pro lucro tu pone dien quocumque laboras. Nec propterea sequitur quod vendens per dat: sed itat vtrumque aeque participare lucrum: licet hoc non requiratur ad mediu emptionis & venditionis. sus ficit autem quod nihil iniquae fiat in contractu. Si vero emptor caperet hic excessiuum lucrum: esset vsura sub mutuo interprtatiuo ratione temporis.

⁋ Ex omnibus patet quod mercator licite potest pro sua merce plus capre qui merx nunc valeat in foro: dummodo duo ponantur. Primum est quod non intendat nunc vendere suam mercem: sed expectare tepus quo vero simiter ipsa plus valebit. Secundum est quod no capiat vltra praecium vero simile futurum iudicio prudentum mercatorum. Si enim plus capiat, vsuram committit: & illud restituere tenetur dato quod merx ipsa carior fuerit emptori & multum superlucretur: vt si vendam tibi iuuenem equum vigi ti scutis expectando pecuniam, qui iudicio omnium non valet vltra quindecim: teneor tibi restituere quinque scuta: dato quod ob aliorum equorum mortem iste valeat. xl. Vltimo ex dictis habetur quod triticum condensatur ad certam densitatem: sic vt amplius in illa specie non possit naturaliter condensari.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 32