Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 30
An iste casus sit usurarius. do tibi nunc in Augusto centum scuta mutuo ad natalem domini useque interea temporis venit creditor meus, et petit a me. c. scuta quae cogor illi dare: et propterea vendo res meas minoris quam valeant xv scutis vel non possum habere pecuniam nisi cepero ad usuram; sic ut cogar dare xv ultra sortemEcundo circa hanc ma teriam quaeritur: an iste casus sit vsurarius. do tibi nunc in Augusto centum scuta mu tuo ad natalem domini vsquo. interea temporis venit credi tor meus & petit a me centum scuta quae cogor illi dare. & propterea vendo res meas minoris quam valeant. xv. scutis. vel non possum habere pecuniam nisi cepero ad vsuram: sic vt cogar dare. xv. vltra sortem. Et arguitur sic. causa tui hanc iacturam facio: quia tu das mihi hanc occa sionem, & es causa quare hoc rerum mearum incommodum incurram: ergo teneris me seruare indemnem de iure naturae: ergo possum abs te capere. xv. vltra sortem, & hoc solum vi mutui: quia nullo alio iusto titulo illorum. xv. scutorum dominium acquito.
⁋ Respon detur. de interesse in quaestione praecedente ex industria ne quaestio in immensum turgeret, sicco pede praeteriui. Dico igitur quod cansus est licitus: & nego quod con mittam vsuram: quia non capio illa. xv. scuta vltra sortem vi mutui sed vi interesse. hoc est ratione iacturae quam facio: cuius iacturae tu es causa: & per consequens teneris mihi satisfacere. Interesse autem in hac materia est terminus vulgatissimus: & tantum valet ac si diceretur. capio ratione illius quod mea interest. Est enim oratio truncata vt crebro fit propter breuitatem. vt dici de omni & dici de nullo. Ad me autem pertinet ne mearum rerum iacturam faciam: vel quod lucrum meum rationabile cesset: & propterea quicquid ego possum capore ratione incommodi quod incurro ex mearum rerum mutuo, vel ratione lucri rationabilis mei ces santis: dicor capere ratione mei interesse.
⁋ Et pro coplemento instius aliqua sunt declaranda. Primo aliquae circumstantiae sunt considerandae antequam licite possim capere ratione interesse. Secundo an possim capere ratione lucri cessantis sicut damni quod incurro, videndum est.
⁋ Quam tum ad primum: he circumstantiae sunt praemittendae: quod sit verum interesse: hoc est, non capiat quis plus qua damnum quod incurrit: vel lucrum cessans secundum iudicium prudentum ratione illius mutuationis: quia si sua negligentia aliquid amittat: vel si cepit sub vsu ra quando poterat recepisse mutuo sine vsura: vel ex malitia sua hoc fecit vt cogeret mutuatarium soluere illam vsuram: iam non est verum interesse. Ex quo patet quod si perdidit ratione mutuationis praecise v. scuta: & non cessauit aliquod lucrum capiendo sex scuta vltra sortem, facit vsuram in vno scuto. proba tur: quia vi mutui accipit sextum scutum. nullo enim alio titulo accipit ipsum: quinque autem scuta recipit ratione veri interesse ex hypothesi. Noli afferre ta les vepres lacerantes tuum sanguinem: in quinque scutis non est vsura: & eadem est ratio in quibus cumque illorum sex: ergo in nullo illorum est vsura.
⁋ Secundo requi ritur quod non sit mutuum dandum de praecepto: quia in extrema necessitate homo tenetur dare sua: licet patiatur damnum temporale: ergo a fortiori tenetur esse contentus de sorte saluanda vel parte eius. Quid ant extre mam necessitatem vocauerim: in materia eleemosynae prius in hac distinctione vidisti. & tanta potest esse abundantia bonorum fortunae in mutuatore, & tam ra indigentia in mutuatatio vt interdum partem sortis sicut diximus cum interesse toto teneatur remittere, nonnunquam non tenetur remittere sortem: sed interesse non num quam partem interesse solum. aliquando nihil de interesse: vt quando mutuator non est multum opulen tus secundum statum suum, & alter non multum indigus. Interdum non tenetur remittere tempore mutuationis: sed posterius: quando scilicet ex culpa vel sine cul pa in inopiam grandem incidit mutuatarius: vbi antea mediocribus bonis fortunae stipatus erat: & tunc idem est de illo ac si fuisset inops in casu in quo est a principio omni promissione iter me & ipsum facta. semper intelligitur mutuatario stante in eodem statu in quo prius erat quando cepit mutuo.
⁋ Tertio requiritur vt mutuator malit habere suam pecuniam vel saltem ita libenter vellet. sed securius est quod mallet quam dare mutuatario: sed solum intuitu pietatis relicto lucro tempotali aliquo modo hoc facit. Ex quo patet quod conscientia mutuatoris po tissimum vbi est prudens mercando, est in hac parte ponderanda.
⁋ Quarta conditio: quod in interesse lucri cessantis capiat tantum praecise quantum iudicio prudentum potest lucrari vltra expensas, industriam, & labores. Hoc sic declaro. habeo mille scuta quae pro ponebam mecum deferre Lugdunum iam tempore num dinarum. iudicio prudentum mercatorum illuc euntium lucratus fuissem centum scuta: sed in itinere eum do & redeundo exposuissem cum equo meo. xx. scuta: & solummodo quinque domi vltra impensas quas facit familia: forte mea praesentia tantum prodest quantum expono domi, fortasse non. etiam noluissem hatre tot labores pro decem scutis nisi sim talis qui malo equitare in campis quam domi manere. Praeterea dedissem ratione periculi tollendi decem scuta: quia res extra periculum est maioris praecii quam in periculo ex natura rei. vt si duae naues essent onustae cum aequalibus mercibus, quarum vna venit per loca per-: iculosissima tam maris quam hostium: altera per loca non discrimiuosa: si prudens mercator deberet emere merces vtriusque nauis cum periculo: plus daret pro naui quae minori vel nulli subiecta est periculo. ergo mercator de quo loquimur in ista quarta circumstantia debet demere de lucro centum scutorum xxxv. scuta. xv. ratione expensarum. x. ratione laborum. &. x. ratione periculi. ergo ipse potest capere lxv. scuta & non amplius a mutuatario ratione lu cri cessantis.
⁋ Quinto requiritur vt consulat suae fa mae. stat enim quod no committit vsuram: tamen in rei veritate propter periculum perditionis suae famae tenetur sub poena peccati mortalis nihil capere ratione inter esse. hoc est non mutuare, vel nihil capiendo. Pro batur: quia propter scandalum actiuum pusillorum, opus quod non est praecepti, est omittendum. In super si sit mala rama de sorte qui moniales aliquas non inclusas visitat: esto sit castus: tenetur abstinere. & quanto maioris famae est, tanto magis abstinere tenetur. ve si habeat iuuenem mulierem secum in domo consan guineam vel non consangumeam: tenetur eam eijcere pro eruanda sua fama. vt praecipitur. de consec. dist. i subemus. & illud ex materia de scandalo. distinxxxviii. huius notius euadet.
⁋ Vltima circumstam tia est, quod non capiatur interesse in ipsa mutuatione, cum mutuator adhuc non patiatur interesse: quamuis postea passurus sit: quia mutuatarius non tenetur soluere mutuatori interesse antequam sit positum in re rum natura vel in effectu. Dixi in quistione praecedente quod has circumstantias in qualibet quaestione & casu prae supponam secundum exigentiam materiae. & ex industria vt hoc non negligas repeto, quod semper mutuator suae famae sit memor: nec proximum scandalizet, & declinet ad misericordiam mutui relicto interesse, quando vicinus est in probabili necessitate extrema.
⁋ Stantibus his circumstantiis & argumento in capite quaestionis facto, perspicuum est quod mutuatarius te netur dare mutuatori ratione interesse. probo. quia quicumque dat occasionem damni proximo quod proximus pro eo subite non tenetur: & quod proximus non vult ei dimittere, tenetur proximum releuare ab illo damno. sed si quis petit a mutuatore vt sibi mutuet in ca su in quo mutuare non est praecepti: & mutuans cogatur mutuationis occasione perdere bonum aliquod: tunc petens & recipiens mutuum dat mutuanti efficacem occasionem damni. igitur mutuatarius tene tur releuare mutuantem ab illo damno: & dare ei tantundem quantum alius coactus fuit perdere, si damnum fibi non vult remittere. Praeterea le mutuanti exige re a mutuatario id quod obligatur sibi dare: & cum ipo pacisci quod refundet sibi mutuanti pro suo damno quod incurrit ratione mutuationis: hoc est vt eum in hoc releuet, quod intelligitur siue mutuans patiatur in teresse ante moram mutuatarii, hoc est patiatur illam iacturam ante terminum praefixum soluendi a debitore: dato quod ipse debitor soluat mutuanti in termi no quem assignauit, hoc est, antequam mutuatarius sit negligens soluendo, quia suus terminus nondum venit: siue post moram debitoris, hoc est ex dila tione solutionis mutui in termino de quo conue nerunt. Hoc sic declaro in terminis. mutuatus sum a sorte nunc in augusto centum: quae promisi soluere in calendis lanuarii proximi: superuenit vnus casus vel creditor Sortis / vel vectigal a rege opi atum vel non opinatum, non refert, ante calendas Ianuarii praefatas: sic vt ipse qui non habet sua centum scuta quae ab eo mutuatus sum, incurrat iacturan decem scutorum: si non accepissem ab eo centum scuta mutuo, non fecisset illam iacturam: decem scuta sunt interesse quae patitur ante moram. Si vero post calendas sanuarii passus fuisset iacturam gratia mutuationis mihi factae: vocatur interesse ex mora vel post mo ram, quia illam iacturam patitur mei causa: & forte mea culpa: siue. sit conventio tempore mutuationis quod tenebo ipsius interesse saluum: siue post mutua tionem: in idem redit. quia iam actualiter iacturam rerum suarum incurrit. & si poterat mecum pacisci antequam pateretur incommodum in rebus suis vt tenerem eum indemnem & ei refunderem tempore quo iacturam face ret, a fortiore potest a me petere recompensationem dispendii iam praesentis quia gratia meae mutuatio nis incurrit, in foro conscientiae: licet non possit me cogere in foro contradictorio. Sed quia de interesse damni omnes conveniunt: probatur etiam quod interesse consistit in lu cro cessante. hoc est: licite potest capere ratione lu cri cessantis. Probatur sic. si ego tollam a fabrto instrumenta suae artis, incudem, malleum, & caetera id genus aliquot diebus: ego teneor in foro con scientiae non solum restituere instrumenta suae artis: sed aliquid ei refundere ratione lucri cessantis: licet non tantum quantum lucratus fuisset, quia non oportet ipsum tantum habere sine labore. quantum cum labore. & si interea quia non habuit instrumenta suae artis adiuit cauponam: suam pecuniam exponendo: non te neor refundere illam: quia hoc est ex sua culpa vel negligentia. Nec iuuat dicere quod violentia eius instrumenta aufero: non autem est sic inter mutuatorem & mutuatarium. quia redit in idem. Si namque cum fabro convenirem quod daret mihi omnia instrumenta sua quibus operat pro tempore quo non tenetur: iam si ipse vellet posset capere aliquid ratione sui lucri cessantis: & etiam ego possem cum ipso pacisci. sed omnino sic est in proposito: quia pecunia est instrumentum negociatoris, & industria eius artificium. ergo si mutuatarius debitor venit ad mutuantem creditorem petendo instrumenta artis scilicet pecuniam, potest cum eo pacisci, vt aliquid habeat ratione lucri cessantis, sicut de fabro diximus. Nec valet dicere quod adhuc habet aliquam pecuniam, & per consequens ad huc aliqua instrumenta ad operandum. quia stat quod non habeat maiorem pecuniam negociationi applicam dam. vel si habeat, non potest tantum lucrari. ergo ratione illius parui lucri cessantis teneor refundere. Et est simile omnino: si faber habeat duos famulos & tres malleos pro se & eis: & aliquis auferat duos malleos ab eo relinquendo ei tertiu quo potest operari: tenetur ali quid lucri cessantis refun dere: licet non tantum quantum si omnes tres malleos abstulisset. Secundo arguitur ad idem semper suppositis circumstantiis de quibus loquu ti sumus: nisi conclusio quam intendimus esset vera stabit crebro quod mutuator mediocris fortunae ab aliquo notabili lucro verosimili priuabitur, & etiam mutuatarius mediocriter diues. patet. Mutuatarius scit aliquod lucrum in duplo maius si posset pecuniam mutuatoris habere: & illud non fugit mutu atorem: & sperat illud posse prouenire ex mutuo. Si cut igitur pietas inclinat mutuatoreuad mutuandum proximo: vt proximus assequatur illud magnum lucrum: sic econtrario aequitas suadet vt indennis seruetur mutuator, quam renunciabit suo lucro verosimi li, vt proximus etiam lucretur secun. Hoc sic declaro i terminis. Sortes tenens tabernam vinariam Parisiis iturus in Burgundiam iudicio prudentum cum suis mille scutis emendo vina lucrabitur vltra laborem / pericu lum / & impensas / ducentos francos. accedit ad eum Plato vicinus eius ostendens ei se posse lucrari du centos francos exponendo mille aureos: & hoc sciat Sortes: numquid melius est quod Plato lucretur ducentos / & Sortes ducentos / quam solus Sortes lucre tur ducentos: quia si des oppositum conclusionis quod non liceat mutuatori illam pactionem facere: tunc ex quo sine peccato potest dimittere mutuationem: & suum lucru ducentorum francorum consequetur: & Plato toto lucro sperato priuabitur. sed istud non est tam pietati consonum vt vnus solus lucretur quam ambo: igitur haec pars est vera: quod interesse consistit non modo in damno quod quis incurrit, sed in lucro quod iudicio prudentum consequi posset vltra labores / pericula / & impensas. Propterea hanc conclusionem tamquam communiorem & rationabiliorem teneo.
⁋ Sed contra hanc conclusionem arguitur sic. per istum modum dicendi dabitur palliatio vsurariis: quia semper dicent se capere ratione lucri cessantis: & sic non poterunt convinci esse vsurarii hoc fuit motiuum Innocentii quarti. c. finali de vsu ris, vt teneret oppositum istius conclusionis. & loan. Andreae Innocentium sequentis in parte: scilicet de in teresse lucri cessantis ante moram. dicit tamen quod potest sumi aliquid vltra sortem pro interesse lucri cessantis post moram.
⁋ Respondetur refellendo argumentum: quia secundum omnes licet capere ratione damni quod quis incurrit. & secundum loan. Andream ratione interesse post moram. & sic de iactura quam incurrunt vel de in eresse post moram possunt palliare tergiuersando. De vsura autem iudex habet inquirere, & extirpare foeneratores a republica: & inquirere qui sint illi: cum probationibus ad conuincendu aliquem vsurarium. Si vero aliquis de per accidens capiat occa sionem mali ex vero: non est mirandum, nec propter ea a vero & licito est desistendum: quemadmodum scan dalum Phariseorum non est ponderandum: secundum respon sionem Christi. Matth. xv. Sinite eos, caeci sunt & duces caecorum. Et dato quod esset scandalum: non tamen sequitur quod sit falsum, vel quod sit vsura. Si tamen putatur quod ex eius praedicatione multi occasionem mali suscipiet, non est coram talibus praedicandum. nam non omne verum est vbicumque dicendum. Sed dicimus: vbi aliquis venerit ad te, in confessione recitando tibi talem ca sum cum circumstantiis praemissis: si eius superior fueris: debes ipsas obseruare
⁋ Secundo arguitur. In materia morum securior pars est tenenda. iam diximus Innocentium & Io. Andream, quem loan. Calderinus insequitur, te nere partem oppositam, & mulii putant sanctum Thomam in. ii. ii. qui. lxii. articu. iiii. & conterraneum in hac distinctione illam partem amplecti: ergo cum valentes Theologi & Canonistae partem oppositam teneant: est exponere se periculo cofundenti & obtuenti tenere conclusionem quam insequimur.
⁋ Ad secundum respon detur, quando opiniones sunt in aequali dubio: semper securior pars est tenendam: alias non oportet. vtraque autem pars est satis securam: & conclusio quam insequimur vt puto est verior, & eam sequens secundum eius intelligentiam cum circunstantiis positis est in conscientia securus. & licet multo plures sequaerentur partem oppositam: hoc non sufficeret: cum ad conclusionem quam insequimut sint rationes multo apparentiores quam ad oppositum. modo paucae apparentissimae rationes mul torum testimonio sunt perferendae. Secundo dico: quod multo plures & canonistae & theologi hanc parte amplectuntur. Hostiensis in ca. Salubriter. de vsu ris. & Petrus Anconen. super ele. Ex graui. de vsu ris. hoc idem tenetr & Panor. in. c. Conquestus, & fe re omnes theologi neoterici hanc partem tamquam magis rationi consentaneam imitantur. Vbi duos graues theo logos adduxisti in argumento: dico vtrumque istorum tenuisse conclusionem quam insequimur. hoc sic de claro. Dicit beatus Tho. in loco praeallegato, quod du pliciter aliquis damnificatur. Vno modo quia aufertur ei id quod actu habebat: & tale damnum semper restituendum est secundum recompensationem aequalem: vt diruens domum alicuius tenetur ad tantum quantum valet domus. Alio modo quis damnificat aliquem impediendo ne adipiscatur quod proxime erat habiturus. & tale damnum non oportet recompensare ex aequo: quia minus est habere aliquid in virtute qui habere actu. qui autem est in via adipiscendi aliquid: habet illud solum secundum virtutem & potentiam. & ideo si redderetur ei vt haberet hoc in actu, restitueretur ei quod est ablatum non simplum sed multiplicatum: quod non est de necessitate restitutionis. teneln tamen aliquam recompensationem facere secundum conditionem personarum & negociorum. Ex quibus vult quod damnificans aliquem tenetur ad recompensationem damni, quod verum est tam de damno emergenti quae de lucro cessante: sed non aequaliter in lucro cessante & in actuali damno. Nec oportet restituere omne llud quod erat in potentia: quia multa possunt pro uenire impedimenta ne ad actum completum illa potem tia reducatur. declaro in terminis. Sortes destruat in agro fertili tuum triticum seminatum in quo inter dum collegisti in autumno ex vno grano septem: totum semen destruens non tenetur ad restitutionem septem granorum, quia in anno granis propitio tantam copiam alias collegisti: sed oportet habere respe ctum ad aspectum caeli felicem vel infelicem: difformi- tatem ad aliquod temperamentum reducendo: periculalabores / & impensas: & secundum hoc restitutionem face re. & hoc idem in hac quaestione volumus. De docto re subtili palam est quod hanc partem expresse teneat: dicit enim. Si habeam triticum in festo natiuitatis venale: & ipsum eram conseruaturus ad festum natiuitatis Ioannis Baptistae in quo frumentum solet esse carius: possum in hyeme tanti ipsum vendere quanti in festo Ioannis Baptistae: & hoc non nisi ratione lucri cessantis. Item de poena dicit: si aliquis mutuatus est abs te certam per cuniae molem ad a. festum vsque, potes poenam convetio nalem capere si terminum signatu negligenter praetereas, hac conditione adiecta quod malis solutionem habere pecuniae tuae quam poenam: & hoc non est nisi ratione lucri cessantis. Hoc idem Gregorium Ariminensem tenuisse asserunt in quodam tractatu quem nusquam vidimus de mote Florentiae. Conferendo cum bene exercitatis pau cos ingeniosos viros viuentes habebis (quibus non minor fides habenda est quam mortuis) qui hanc conclusionem tamquam rationabiliorem non admittant.
⁋ Tertio arguitur. ex insta conclusione sequitur quod Scotus mercator Rothomagi possit cape. xx. libras parisienses dando studenti Parisiis mutuo. xx. francos dummodo iudicio prudentum possit tantum lucrari in. xx. francorum expositione: quia capit ratione interesse per te quinque pro franco: quod si concedas: pono quod nauis inter Calesiam & Douerum sit submet sa: iam non lucratur quatuor solidos pro franco: igitur nihil capere potest.
⁋ Respondetur. si iudicent mercatores periti quod res emptae centum francis Rothomagi non valebunt centum libras vltra periculum & impensas Edinburgi: inique tantum capit a scholastico: quia non debet capere vltra latitudinem totalem quam prudentes mercatores iudicant eum verisimiliter lucraturum vltra impensas & periculum: sed tantum capere potest, nec refert si nauis pereat in vndis: aut capiatur a piratis: quia sufficit quod prudens mercator tantum dedisset ei Rothomagi respiciendo ad periculum, etiam faciendo expensas illarum rerum centum francis emptarum. Nunquam oculum convertas ad reale lucrum sed ad vero simile futurum iudicio prudentum. & si plus illo capias: vsuran committis: vt si vendas mihi dolium vini vno scuto expectando solutionem: quod iudicio prudentum non erit ita carum: sed solum valebit ad summum triginta duodenos: licet ob destructionem vitium doliu valeat duo scuta: teneris totum acceptum vltra triginta duodenos refundere propter vsuram quam commisisti.
⁋ Et ex hac solutione infero propositiones. quarum Prima est. Mercator plus potest capere vltra capitale in regione in qua plus lucratur quam in alia in qua minus lucratur. Secundo sequitur quod tepore hostili vel in hyeme minus potest capere vltra sortem quam temnpore sereno & pacifico. patet: quia res minus valet cum periculo quam sine periculo: & cu maiori peri culo minus valet quam cum paruo. Tertio sequitur. si Sortes det Platoni mille scuta vno mense vel. xiiii. solum diebus: capit iuste in fine illorum. lxx. vel. lxxx. vltra capitale. patet: quia Sortes Lugduni dat Pla toni mille qui vadit Landetum ad emendas merces in quibus lucratur supra centum etiam deductis expen sis: quam pecuniam Sortes lucratus fuisset & lucrari proposuit Lugduni & alibi interim. Quarto sequitur, quod industrius mercator & gnarus in contractibus plus iuste recipit quam parum tritus in ea arte. pro batur: quia secundum iudiciu prudentum plus lucraturus erat. Quinto sequitur: si Sortes mittat mille scuta cum suo famulo ad Callicutum ad mercandum, & det Platoni mutuo totidem: tantum capit iuste a Platone cum pacto vel sine pacto vltra sortem quantum lucralis de aliis mille expositis ad mercatura. secmper intelligo deducto labore, impensis, & periculo. & proprie no oportet excipe expensas quia lucrum hoc praesuppo nit. Sexto sequitur: si homo lucretur. xx pro centum: & tantum exponat in itinere: proprie non habet iucrum. patet. si non dedisset Platoni mutuo exposuisset ad mercaturam illa scuta: immo forte nihil lucratur de propriis mille scutis, & nauis perit.
On this page