Quaestio 33
Quaestio 33
An iste casus sit usuarius. Sortes dat Platoni bis mille libras sterlingorum mutuo, capiens a pagum annue valentem c. sterlingorum libras in pignore. Sortes tenet a. pagum: et fructus eius colligi xx. annos: et demum suas bis mille libras recipit
⁋ Distinctionis Decimaequintae Quaestio Trigesimatertia. aS ecime quintaeve Vaeritur quito. an inste casus sit vsurarius. sortes dat Platoni bis mille libras sterlingorum mutuo, capiens a. pa gum annue valentem centum sterlin gorum libras in pignore. sortes tenet a. pagum & fructus eius colA Aligit. xx. annos. & demum suas bis mille libras recipit. lsto casu supposito vtrinque argumentor. Ad partem negatiuam per definitione vsurae: quia capit lucrum vltra sortem vi mutui: quotannis enim percipit centum: & hoc. xx. annis: ergo colligit bis mille libras sterlingorum in illo tempore qui octodecies mille francos valent & amplius: & in fi ne capit sortem. & hoc facit ratione mutui: quia ab omnibus mutuum appellatur. Ad partem affirmatiuam argumentor. hic casus passim inter viros honestos admittitur: nec a sapientibus reprobatur: erp? est licitus.
⁋ Pro solutione quaestionis ponam pro positiones. quarum Prima est. mutuans, nont capere pignus ad securitatem: vt sit securus de i habenda forte: vel tenere aequalens vel chirographum: & etiam a fideiussore mutuatarii potest accipi pignus. probatur conclusio. si non liceret recipere pignus vel hypothecam: hoc esset ideo: quia capiendo committeret vsuram: sed hoc est falsum: quia non capit dominium recepti vi mutuationis: cum dominium penes mu tuatarium, vel fideiussorem maneat: & non recipit vi mutui: sed vi securitatis: & vt seruetur indennis. modo multi magnam iacturam mutuando fecerunt. ipse autem vult se ab illo praeseruare solum, proximo faciens gratiam de mutuo. Sic Thobias cepit a Gabelo pignus. Thobiae primo. & ouerb. xx. dicitur. Tolle vestimentum eius qui fideiustor extitit alieni: & pro extraneis aufer pignus ab eo. hoc est: licite tolle re potes. & hoc nisi mutuatarius sit in illo casu in quo mutuans tenetur ei mutuare. de quo casu est illud Exodi. xxii. Si pignus a proxio tuo acceperis vestimentum: ante solis occasum reddes ei. Ipsum enim est solum quo operitur indumentum carnis eius: nec habet aliud in quo dormiat. Litera satis explicat quod necessarium est mutuatario habre pignus pare noctumo. Idem habetur Leuitici. xxv. & Deute. xxiiii. & de vsuris cap. i. Ex quo colligitur quod l accipere pignus: & extra necessitatem mutuatarii ipsum detinere. Si vero sit in necessitate, est ei pro tempore illo reddendum: & postea ab ipso accipiendum quando est extra necessitate. Si autem vasa argentea, torquem aurtanaut annulos in pignore habeas: quia haec non sunt proxio necessaria: non teneris ei illa restituere, quo ad solutionem mutui tui habeas.
⁋ Secunda conclusio. si sit vera ratio impignorationis in titulo uaestionis sortes committit vsura. Dico ( vera ratio im pignorationnis) quia si pignus ad mutuantem de iure spectet: vel quia habet proprietatem in pignore: & mutuatarius dominium vtile: iam non est vera ratio impignorationis: & hoc cum interesse & poena sufficienter in quaestione praecedente exclusum est: quia ponimus quod fructus in sortem non supputet: nam si illos supputet potest fructus colligere: vt dicitur Leuitici xxv. & de vsu. cap. i. quia sic per fructuum collectionem annuam sors attenuabitur: sic scilicet vt in fine vigesimi an ni teneatur restituere pignus. & hoc si vltra labores & impensas & sortem colligat: quia hoc est commune qui expensae quae fiunt gratia fructuum colligendorum & conseruandorum a malae fidei possessore: deducant vt patet de resti. spolia. c. Grauis. Probatur. conclusio lam capit lucrum extra sortem vi mutui: quia nulla alia ratione accipit vt suppono.
⁋ Tertia conclusio. pEr fatus casus in titulo quaestionis propositus cum circumstantiis qua in praedicto casu addi solent: non est vsu rarius: sed est vera emptio annui redditus probatur. nullo modo est mutuum: ergo est alius contractus & non nisi emptionis: ergo est vera emptio. quod non sit mutuum, probatur: vel hoc esset quia apud vulgo loquentes vocatur mutuum: vel ob aliquid aliudsed nec hoc nec illud, igitur. Non secundum vt in prosequutione probabit, nec primum. nam. iiii. Regum. vi. quidam comodato acceperat securim a proximo: & tamen dicebat Heliseo. Heu heu domine mi, & noc ipsum mutuo acceperam. modo securis non erat res vsu consumptibilis: ergo non erat mutuum. & iiii. Regum. iiii. Heliseus dixit viduae. Vade & pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca. & de, hoc crebro est sermo in scriptura sctam: vt Lucae sexto. Commoda mihi tres panes. & tamen in panibus est mutuum. & modus loquendi contingere poterat, quia forte in hebraeo idem terminus, licet aequoce. comodationem & mutuum importat. isi cut crebro in lingua gallica & britannica euenit. ergo si ex parte obiecti concluditur aliquis contractus esse alius quam noinetur: idem erit ex parte circumstantiarum: cum circa idem obiectum non modo specie sed numero dentur virtutes specie distinctae, & vitia simite. secundum Hilarium. & habetur de verbo. sig. ca. Intelligentia. vbi scribitur. Intelligentia dictorum ex causis est assumenda dicendi: quia non sermoni res sed rei est sermo subiectus. Semper enim debemus attendere inte tionem loquentis & non verba. itur. de ver. sig. l. Nepos Proculo. &. it. de reg. iu. Seper in stipulationibus ad causam dicti recurredum est. que accum. Cum dilecti. & Augustinus in libro de duabus animabus ait. Non est facienda controuersia in verbis cum res constet. Stat ergo quod vocetur mutuum a loquentibus & non sit mutuum. Haec enim consequentia non valet: vocatur a vulgo hic contractus mutuum: ergo est mutuum. Stat ergo oppositum consequentis cum antecedente quod non est mutuum: & tamen vocetur mutuum. sicut non sequitur iste vocatur leo: ergo est leo. vel ego vocor maior vel magnus: ergo sum talis.
⁋ Insuper ratione argumentor. hic contractus habet aliquid repugnans cotractui mutui vel contra eius substantiam: ergo nullo modo est mutuum. Tenet consequentia: quia licet vnus contractus possit habere aliquid praeter suam naturam: non tamen potest habere aliquid contra suam substantiam: & sibi repugnans. Assumptum patet: quia in mutuo mutuatarius est obligatus restituere sortem: in isto autem contractu qans agros & recipiens pecuniam nullo modo est obligatus restituere sortem a communi hominum consuetudine, sed potest redimere quando restituit sortem: hoc est: datur ei facultas vt iterato ematquando vult quod mutuatarius sit obligatus restituere sortem, quod patet, quia est plus ciuiliter mutuanti obligatus quam donatarius donatori qui naturaliter ad vicissitudinem obligatur. Si ergo mutuatarius plus ciuiliter mutuanti obligatur: mutuator habet contra eum actionem: quia obligatio ciuilis est mater actionis. modo non videtur alia actio ni si ius repetendi sortem: & ad hoc in foro contradictorio cogetur. Et quia de donatione incidit sermo: patet ratio per simile. si darem mutuo tibi. xx. aureos nummos ea lege vt eos abs te nunquam repetam nec eris mihi obligatus eos restituere nec aequalens: nec aliquid loco eorum. Quamuis enim ille vocet contractus mutui: in re tamen est pura donatio. Cum enim liberaliter scu gratuite tibi. xx. aurei tradantur & ciuiliter: non es obligatus restituere aliquid loco eorum. Sed quia in proposito additur illa circumstantia pignoris, & perceptio fructuum receptorum: non potest esse donatio, nec est impignoratio proprie dicta: quia licite colliguntur fructus quos colligens non computat in sortem: & pignus in manu domini perit. sed hic si vocatum pignus pereat consuetudine hominum: mutuans nihil aliud vnquam habebit a mutuatario: ergo dominium rei est in ipso eme te vel vocato mutuante. Nec videtur aliquis alius contractus dabilis quam emptionis: ergo est contractus emptionis.
⁋ Praeterea. si sortes dicat platoni: emo abs te ius recipiendorum quotannis quinque scutorum dam do tibi mille scuta tamquam praecium mercis emptae: & damdo tibifacultatem redimendi illud ius, cum mille dederis, & plato consenserit: nemo dubitat quin ille sit contractus emptionis licitus. ergo si Titius dicat Meuio. Meui mutuo tibi mille aureos irreuocabiliter nisi redimere volueris, ea lege vt quotannis. l recipiam dando tibi facultatem ius illud extinguendi cum mihi mille meos scilicet capitale vel mutuum dederis. & Meuius assentiat. Tunc sic. prior contractus est licitus ergo & posterior. tenet consequentia, quia solo nomine a priore distat. nam personae contrahentes sunt eaedemsone. vel pone quod sint eaedem numero, hos duos contractus facientes: pecuiae & ius recipiendi similes & pacta. cum quibus res & pecuniae sunt transsatae, sunt eadem: igitur contractus sunt idem. tenet consequentia: quia sola vocis mutatio sni hil in re mutetur no potest facere rerum mutationem. Quia iste contractus sit licitus patet: quia non est melior conditio vnius quam alterius iudicio prudentum: nec contractus est aliquo iure naturali vel positiuo irritatus. igitur est licit De iure naturali hoc sequitur ex probatione prioris partis: quia si sic, hoc maxime esset quia est vsura sed hoc non: quia nec est mutuum: nec vera impignoratio: sed est estptio: vel habent circumstantias aliquans ab hominium consuetudine: quod cum emptione maxime convenit Quia autem vtriusque conditio sit aequamlis patet. vulgo sic vocatus mutuator dat. xx. pro vno: centum pro quinque mille pro quinquaginta. modo homines emere patent terrasic irredimibiles. nam idem est in valore habe mille promptu secundum hominum prudentiam pecuniam ad honi sta negocia scientium applicare: & habie ius recipiendi annue. l. vt est in proposito. Propterea istum contracti voco licitum: in quo vnus diues alteri mutuat verba liter pecuniam ad aliquod officium applicandam cum condit onibus expressis & tacitis contractui inhaerentibus: vt po te mutuas pro. xx. habebit ius recipiendi quorannis vnum: nec mutuatarius cogi potest ad restituendum. datur tamen ei facultas redimendi: & illud ius extinguendi dam do rantum mutuanti quantum ab eo accepit in vocato mutuo. & si ager vocatus pignus quocumque casuper eat: incendio, hostibus, vel alluuione: mutuator non habebit aliud: quia res perit in manu domi ni: tamen ipse dominus illius agri potest ab illo dominio inuit deponi quando soluitur ei sors principalis. Do tibi analogiam. obligo me tibi vt dem tibi hos meos agros in fine anni valentes annue. xv, quando dabis mihi mille. tu non habes pecuniam in promptu: sed in fine anni colliges mille: sed interea temporis hostis inuadit regnum & meos agros: & sic peeunt in manu mea qui eram verus dominus: & tamen habebas ius illos a me emendi. Ex isto patet quod si mutuem tibi centum scuta ci hac conditione vt ea ad libitum tuum teneas: & tamen sir gulis annis quibus ea tenebis, dabis mihi quinque saluo capitali: ille contractus est licitus & nullo modo vsuratius. nam cum ponatur irreuocabilitas in contractu: renuncio reperitioni: nec teneris dare cap tale nisi volueris, non enim possum te ad hoc cogere.
⁋ Contra hanc solutionem arguitur sic. neuter contrahentium nec scilicet eptor nec vem iitor vel ne mutuans nec mutuator: quocumque nomine voces ni refert: propter nostrum enim appellare non mutatur species contractus: sicut propter nostrum affirmare vel negare nihil mutatur in re. Primo Peri hermenias. & contractus a mutuo ratione circumstantiarum distrahitur: s cut homo mortuus a vera ratione hominis. Neu ter inquam istorum cogitauit de emptione & venditione: ergo non consenserunt in emptionem & venditionem. consequentia tenet, quia voluntas non fertur in incognitum. modo consensus est actus vo- luntatis.
⁋ Respondetur. licet consensus & termini impot tantes actum animae interiorem intellectus vel voluntatis appellent suam propriam rationem logice loquendo: talibus nexibus non est innitendum. Distinguo quod noncogitant vel consentiunt in emptione. vel forma liter, & sic concedo: vel aequalenter: & sic nego: quia volunt ambo contrahere contractu (recitatis cir cunstantiis) quid est licitus & vera emptio: licet vocel mutuum propterea aequalenter consentiunt in emptione & hoc sufficit: siue hoc sciant / siue eos lateat. Exemplum. scis illud a remotis esse animal: sed de qua specit te fugit: sit gratia exempli asinus. bene sequitur. hoc animal vides: ergo hunc asinum vides. & simiter hoc animal emere vis: ergo hunc asinum emere vis. esto te fugiat quod sit asinus. sicut logice loquendo: asinum vis emere & non vis emere asinum. & hunc asinum scis esse animal: sed hoc animal nescis esse asinum. Et licet contrahentes credant, hoc est assentiant quod hic contractus sit mutuum: non tamen oportet quod peccent. nam quaestione tertia vidimus quod crebro homo licite capit vltra sortem aliquid etiam in mutuo: sed hoc non est vi mutui: sed vi alterius lucri. patet autem credere hunc contractum esse de nu mero illorum. Et ex isto potest ingenium hombons soluere pro magna parte quaestionem de mote Florentinorum. sed quia aliqua sunt adhuc huic quaestioni impertinentia: adhuc quaestionem sequentem subnectam.
On this page