Quaestio 39
Quaestio 39
Quot sint species contractus
QVaeritur vlterius in hac distinctione quot sint species contractus. Pro quaestionis solu uu tione nota quod cotractus proprie capiendo sic definitur. Contractus est actus inter aliquos factus, gratia cuius oritur obligatio. exemplum: vbi tu emisti a me equum: tu es mihi obligatus dare praecium: & ego ad tradendum tibi equum. vel si non tracam: ad interesse. sic in locatione & societate exemplificare potes. hoc autem modo donatio & mutuatio non sunt contractus. nam si dono tibi equum: non es mihi obligatus obligatione ciuili ex qua oritur actio. & licet mihi obligatione naturali simplici obligeris: scilicet ad gratitudinem: illa tamen no sufficit actionem producere. sed ego sum obligatus ad tradendum tibi equum quem donaui. Sic etiam de euictione rei donatae sum obligatus: vt si fecisti impensas in equo, & euincitur abs te: forte est alienus equus & hoc sciebam. Idem patet in mutuo. nam mutuatori mutuatarius obligatur: & non contra. Sed extendere potes acceptionem vocabuli com tractus ad hos modos sic definiendo. Contractus est actus gratia cuius tametnum vna pars contrahentium obligatur. Multas autem species contractus habet. in ali quibus enim transfertur proprietas: in aliis vsus & non proprietas. Exemplum primi, vt in emptione & venditione. Secundi, vt in locatione domus vel agri: precium est id quod pro domus vsu capitur. Et terum ex illo potest dari alia definitio. Contractus est actus per quem de vno in alium est alicuius do minii transsatio, siue ad vsum, siue ad proprietatem: vel si debens transferre non transferat ad interesse tenetur. Praeterea si res transfertur quo ad dominium vel proprietatem: hoc est dupliciter. vel mediante precio: & sic est emptio: cui respondet venditio tanquam correlatiuum. Si autem transferatur dominium rei non mediante praecio: iterum distinguendum est. vel dominium capiens tenetur tantundem refundere: & sic est mutuum. vel non tenetur: & sic est donatio: quia secundum Aristolem quarto Topi. donum est datio irredibilis. Si vero transferatur vsus: hoc est dupliciter. vel gratis: & sic est commodatio: quae ob accipientis commodum accipitur. sed haec interpretatio non conuertitur cum interprstato: quia mutuo & dono competit. si vero acci piatur pecunia: est locatio & conductio. De societate & eius speciebus postea futurus est sermo.
⁋ Sunt autem multi alii contractus qui frequenter & inter se & cum istis materialiter coincidunt: licet differentibus rationibus. Contractus censualis est contractus quo quis transfert ome ius quod habet in aliqua re in alium pro praecio sic vt sibi praestetur annua pensio. si enim habeat dominium vel proprietatem: illam trans fert. si dominium solum vtile: etiam illud transfert. & per hoc contractus censualis differt a contractu emphiteotico. Dominus enim transfert in emphi teosi vsum rei retenta sibi ipsi proprietate. Differunt tamen aliter. nam censualis non soluendo pesionem annuam in quocumque magno tempore non cadit a iure suo. emphiteota vero non soluendo in triennio cadit a iure suo. Contractus autem emphiteoticus est quando aliquis dat dominium vtile alteri seruando sibiipsi proprietatem pro modico precio ad terram sterilem meliorem faciendam: quod modicum praecium datur in recognitionem dominii directi. de quo vide. x. q. ii. ca. Ea enim. S. Perpetua quoque emphi teosis in his rebus permittitur. Alius est contractus feudalis: de quo no nihil diximus supra in de vsura.
⁋ Contractus superficiarius exemplo notus eua det. concedo tibi superficiem talis fundi: vt extruas domum vel molendinum, mihi seruata proprietate: & in illius recognitionem dabis quotannis scutum. & si domus sit totaliter igne vel aqua destructa: finitur ille contractus superficiarius: ita vt tibi non licuerit amplius sine noua facultate mea domum extruere. Secus est in contractu emphiteotico in quo potes domum extruere & fundo vti quousqu tempus tui contractus expiret.
⁋ Contractibus etiam innominatis in materiis sequentibus vtimur. vt do si des. faciam si facias. dabo si facias. faciam si des Est etiam permutatio: qui est contractus quo datur aliquid pro aliquo: siue vtrumque extremum sit numismasiue vtrumque non numisma fuerit. Exemplum primi: si detur vinum pro frumento. Secundi: vt aurum pro argento. si vero detur numisma pro re vt res contra pecuniam distinguitur: non est permutatio: sed emptio vel venditio. si detur numisma pro numismate vt in secundo exemplo, dicitur cambium spi ciali vocabulo.
⁋ Non opineris discrimen reale sem per esse inter hos contractus: sed secundum varias considerationes & intentiones aliter est de contractu iudicandum. potest enim idem contractus e se verum cambium & mutuum. hoc sic suadeo. do tibi iam in principio Augusti scutum solare: in fi ne Septembris restitues mihi idem scutum numerao: hic est mutuum: quia habuisti duobus mensibus istius scuti dominium, & periculo illius subiectus eras nihil autem deficit ab hoc contractu quin sit verum mutuum, non enim est de ratione mutui quod soluatui mutuum in alia pecunia numero quam sit mutuum ipsum Sic iste contractus potest dici cambium, quod sic sua detur. argentum pro auro & aurum pro auro eiusdem valoris cambimus: nec requiritur simultas temporis. quare enim non posset esse in lapsu temporis damdo idem scutum numero, nisi in terminis lucteris?: de quibus non contendo. Nihil probas si dicas. ratione cambii licet aliquid accipere: ergo non est idem contractus. Respondetur, non licet accipere ali quid in hoc contractu ea ratione qua est mutuum. sed bene aliqua alia vi: vt in de vsura crebro diximus. Nec multum refert in sententia: siue dicatur pecunia emi siue non. sed loquamur vt plures. si alia res vi in priore exemplo, retinet nomen commune: ille quem alter adit gratia pecuniae habendae: apud vulgo loquentes vocatur canipsor: & cambire dicitur: licet vterque pecuniam det. difficultas enim est verbalis: nec est magnavis.
⁋ Sed dubitas. quomodo permutatio inter contractus innominatos nomine tur: cum nomen habeat determinatum.
⁋ Respondetur, non dicitur contractus innominatus eo quod nomen speciale non habeat: sed quia contractus ille vocatur nominatus qui statim vt fit producit obligationem efficacem vel actionem: etiam si neute impleuit. patet. l. iicii. de re. permuta. Et contra contractus ille dicitur innominatus, in quo si neuter i pleuit, non oritur actio. modo permutatione facta si neuter impleuit non oretur actio. immo si tanmen alter eorum implesset non oriretur actio: quin alter qui nondum implesset / posset resilire: quamuis is quam implesset posset contra non implentem agere ad repetitionem rei datae, vel ad id quod interest illum alium non implere. illi etiam qui impleuit licitum est resilire quo ad hoc vt possit repetere rem si alter non vult implere. Aliter etiam soluit glossa rubricae de rerum permutatione in. C. dicens. Permutatio est nomen generale ad emptionem / venditionem, & ad omnem contractum: vbi aliquid hincinde accipitur: & alii contractus sumpserunt sua nomina specialia. sed cum datur species certa pro specie alia certa: caret nomine speciali.
⁋ Precarium est contractus quo alicui res aliqua gratuite conceditur quo ad vsum propter preces eius: & hoc tandiu solum quandiu concedens patitur. & in hoc differt a dono. nam donans non habet animum repetendi: sed rem concedens praecario potest rem ipsam repetere quandocunque placuerit. Precarium autem est contractus cum emphiteotico coincidens: nisi quod de quinquem nio in quinquennium renouatur.
⁋ Alius est contractus qui dicitur impignoratio capiendo impignorationem vt hypothecationem includat. Impignoratio proprie est rei mobilis quae datur ad pignus & manum. Hypothecatio vero est in re immo bili. creditori autem conuenit actio quae dicitur hypothecaria contra debitorem qua potest agere contra eum si debitor illam rem alteri venderet. In contractu impignorationis & hypothecationis ex vtra quod parte nascitur obligatio: quia debitor potest rem impignoratam vel hypothecatam repetere quando satisfacit. similiter potest agere vt creditor conputet fructus perceptos vel quos potuit percipe re in solutionem sortis.
⁋ Alius est contractus solutionis indebiti. vt si credam me tibi debere decens cum nihil tibi tenear: ita vt ex errore tibi soluam decem: conuenit mihi actio contra te vt illa decen restituas. Aliae sunt etiam species multae: de quibus quia canonista vel legista considerare habet: & non per se theologus: transeo sufficit namque theologo communiorum contractuum habere nomi na. & intellectis fundamentis in illis: in aliis dum modo ei explicentur: conformiter loquetur: quod sufficit.
On this page