Quaestio 40
Quaestio 40
Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
PRaecedente quaestione de speciebus contractuum mentionem fecimus: nunc parum per loqui propono de aliquibus & communioribus speciebus in particulari: casus raro & occurrentes surda aure ex industria praetereundo: quia ad theologum hoc non spectat: sed ad legistam qui strepitum forensem prolixius insequitur. Quare circa hanc materiam primo proponetur haec quaestio, quae erit huius quintaedecimae distinctionis quadragesima. Vtrum negociatio proprie dicta lucratiua sit licita. Signanter hic de negocia tione proprie dicta inquiritur: licet interdum laxato vocabulo capiatur pro quocumque actu lucratiuo temporalium: siue sit artificii: siue alterius saecularis artificii occupatio. & sic Romanus pontifex vocabulo vtitur in rubrica. Ne clerici vel monachi se negociis immisceant. Secundo modo capitur minus extense proquocum quod contractu, siue sit emptio / siue locatio / siue mutuum vsurarium. & sic capit Ioannes Chrysostomus super illo verbo Matth. xxi. Eiecit ementes & vendentes. vbi dicit. Super omnes mercatores maledictus est plus vsurarius. Mercator autem & negociator conuertuntur: eodem modo vocabulis acceptis. Tertio modo proprie, vt in titulo quaestionis potissimum capimus ( licet latius in secunda conclusione vocabulo vtamur) pro solo eim ptionis & venditionis contractu. Dicitur in quaestio ne (lucratiua) vbi scilicet aliqua emuntur vt iterato gratia lucri vendantur. nam si quis emat pro se & suis: licet ex inopinato postea vendat: talis negocia tio non dicitur lucratiua Quamuis etiam agricola frumen tis abundans illa vendat vt vinum & necessaria reliqua sibi emat: non dicitur tamen vsitato sermone mercator siue negociator. Significationes autem vocabulorum ex vsu praesupponere oportet. sicut cnim Aristoteles primo posteriorum descriptionem Sci re probat per hoc quod tam scientes quam non scientes sic vocabulo vtuntur: sic nos facere debemus.
⁋ Explicata vocabuli significantia: superest ad quaestionis titulum respondere. Prima propositio siue conclusio est, negociatio redditui illicita tam ex parte obiecti quam circumstantiarum ad negociationem requisitarum. Primo ex parte ob lecti: vt si spirituale vel spirituali annexum vendatur. Hinc dicit Christus Matth. x. Gratis accepistis: gratis date. vel corporale non vendibile. exemplum de veneno de quo in ludorum materia mentionem fecimus: de armis Sarracenis non vendendis. vt dicitur de ludaeis: Sarrace. & eorum seruis: in variis capitibus. vbi Alexander tertius in concilio La teranensi. ca. Ita quorundam. sic ait. Ita quorundam animos occupauit saeua cupiditas: vt qui gloriantur nomine christiano, Sarracenis arma, ferrum, & lignamina deferant galearum: & pares aut etiam superiores in malitia fiant illis: dum ad impugnam dos Christianos arma eis, & necessaria subministrant. Et postea in. S. Tales igitur ab ecclesiastica communione praecisos & excommunicationi subliectos rerum suarum per principes catholicos & consules ciuitatum priuatione mulctari & capientium fieri seruos censemus. Hoc idem patet per In nocentium Tertium in ca. Ad liberandam terram sanctam. Et illud est valde rationabile: quod scilicet in tali culpa contra rempubl cam christianam homo res suas perdat & efficiatur seruus capientis. Secundo ex parte circumstantiarum quas in. xvii. distinctione recitabimus. Ex circumstantia quis: vt si ille vendat cui negociatio est verita: quemadmodum est clericus vel monachus. Secundo negocia tio est illicita ex defectu circumstantiae quo. quia venditur in loco in quo vendi prohibetur. vt in capi Decet domum. de immunitate ecclesiae. libro sexto. vbi dicitur. Cessent in ecclesiis coemiteriisque earum negociationes & praecipue nundinarum aut fori cuiuscunque tumultus. Ex defectu circumstantiae quando: est venditio quae fit in tempore interdicto ab ecclesia: & quando vacandum est diuinis. De his duabus vide in. xxxvii. distin. iii. Ex parte circumstantiae finalis: vt si homo velit mercari vt habeat opes ad male agendum in rei publicae vel priuatae perniciem. Negociatio etiam est illicita per circumstantiam cui, ne scilicet vendatur cui est prohibitum vendere: vt Sarracenis arma: vel aliquid excommunicato cui communicare non licent. Quibus auxiliis, ne habeat socios vel famulos quos deceptores existimat vel existimare deberet. Vltima circumstantia in proposito quomodo. vt si negociando monopolium committat velut si quis propria auctoritate vel etiam auctoritate rescripti imperialis impetrati vel impetrandi, aut pragmaticae sanctionis contendat vt sibi soli liceat exercere negociationem in ciuitate. Pro septentrionalibus exemplum. Teberga ceruisiae faciendae dedita procurat facultatem principis vt sibi soli liceat vendere quartam tribus denariis: vbi alii duobus passim vendunt. Vel si plures artifices inter se conueniant de vno determinato prae cio sub quod non vendant. Simile est si aliqui artifices inter se conuenirent vt determinatum precium & non minus pro sua opera caperent in die. vel nullos suam artem raram docebunt nisi proprios filios vel charos. quae. C. de monopoliis re- probantur. Primo modo exercens monopolium debet propriis bonis expoliari & exilio perpetuo damnari. exercens aliis modis. xl. libris auri mulctari sed hae leges positiuae non obligant non subiectos vel non suscipientes.
⁋ Secunda conclusio, negociatio late accepta est reipublicae vtilis & necessaria & licita. probatur: quia non potest vnus solus omnibus artibus intendere: multi namque in singulis fioruerunt: pauci vero in omnibus: nec omnia possumus omnes. pistoris enim opera indiget faber: & econverso. & ita inter alios artifices. haec autem negociatio optime fit vendendo & emendo necessaria & non permutando: vt respublica duret: ita vt pistores pro tota ciuitate panem pinsant: calcifices pistoribus & reliquis de calceis prouideant. & sic de aliis artibus. sicut in corpore vero oculus pro se & aliis membris videt: stomachus pro se & aliis membris cibum assumptum decoquit.
⁋ Tertia conclusio, negociatio proprie dicta est reipublicae vtilis & admodum necessaria, quod patet. Nam vnius regionis homines rebus alterius egent & econverso. Britanniae enim: Norpegiae: & septentrionialium reges & principes in suis terris vinum non habent: nec vites vllas: quare opus est aliquibus prudentibus qui ista pro vtilitate reipublicae in has regiones afferant. Dicis. pos sunt bibere potum regionis suae quem natura eis mini strauit: & ita diu viuent vt vina habentes: & tam forti corpore & pulchro erunt quam nati in oris calidis: in quibus est vini copia. sic enim Mahumetani non bibunt vina: nec prouident sibi de potu / septentrionalium more. Illud non sufficit: vt demus verum esse: quod in argumento assumitur: quia non potest corpus Christi in alio liquore quam in vino consecrari. Expedit etiam principibus & opulentis viris habere vina & alias multas merces quas in sua patria non habent. Sic enim mundum deus diuisit vt nullus sit in se diues: nisi solus deus: in cuius manu omnia sunt: nec si esset vnquam creatura: efficeretur deterior. secus autem est in hominibus. nam si a subditis non colligeret pecuniam Francus: ex se nihil haberet. sic est de regibus omnibus aliis. & sicut clientes dominorum pecunia egent: sic famulorum seruitio domini. Vix autem regionem vllam dederis sic a sole remotam vel propinqua: quin aliquo abundet vel aliquam praerogatiuam habeat qua alia vacat. nullus Issandia repertus est locus vlterior seu septentrionalior: nec in terrae nascentibus sterilior: & tamen regio nulla tanta piscium vbertate huic putatur aequalis. hinc quotannis Anglorum nu merosa nauium classis in aestate illam pro habendis piscibus reuisit: triticum & caetera insulae necessaria afferens. Dicis. sub polis plus est frigoris & per consequens plus profunditatis in mari: & in aquarum copia non est talis desiccatio qualis prope solem. vbi autem aqua est profundior: maior est piscium vbertas: & naturaliter euenit quod septentrie nales piscibus abundant. Quis precor haec ordinauit nisi gloriosus deus: vt qui his bonis scilicet tritico & vino carerent: piscibus eminentissime abundarentu & si prope solem nati: vini copiam fortissimi & plus prudentiae & subtilitatis in re militari habeant aliis tamen plus animi & fortiora corpora dedit deus: ita vt nullus sibi soli sufficiat. Quod scite ingeniosissimus poeta in lumine naturali incedens primo Georgicorum notauit, inquiens. Hinc segetes: illinc veniunt felicius vuae. Arborei foetus alibi atque iniussa virescunt Gramina, nonne vides croceos vt Tmolus odores, India mittit ebur? molles sua thura sabaei? Et chalybes nudi ferrum: virosa quod Pontus Castorea: heliadum palmas Epiros equarun? Secundo probatur idem. si negociatio non esset licita: hoc esset ideo quia in ea multae fraudes / periuria / & similia peccata contingerent. sed haec non probant negociationem illicitam: quia in multis aliis artibus illa cotingunt: quae tamen sunt licitae & reipublicae necessariae: nec sunt vitia artis sed hominum. Haec est ratio Augustini super illo versu psal. lxx. Quoniam non cognoui negociationem. ex transsatione. lxx. interpretum: inquiens. Ego mentior non negocium. sicut si in via plana homo cadit: viae non est imputandum sed hominis imprudentiae. Vel etiam ne gociatio est licita quia negocians intendit lucrum: & hoc modo lucrum rationabile pro sui & suorum sustentatione desiderare potest: sicut alii artifices. Sed di cis. xiiii. q. iiii. c. Quicumque. dicitur contrarium. Illud ca. loquitur quando lucrum ex cupiditate fit.
⁋ Quarta conclusio, actus negociandi cadens super obiectum debitum: circunstantiis requisitis circumamictus est licitus. probatur: quia talis actus habet omnia requisita ad actum moraliter bonum: ergo est bonus: dummodo maneat latitudo iusti precii: de quo in solutione. viii. argumenti dicetur. & non sit deceptio in substantia, quantitate, vel quaelitate. Exempla. vendendo orichalcum pro auro: pinta Parisiensem pro pinta sancti Dio nysii: vel vlnam Britannicam pro vlna gallica: vel mensurando pannum per oram vbi est mos per medium metiendi: vel quando est humectatus extrahendo ipsum. quando enim est desiccatus, non est tantae longitudinis. in his autem in praedicamento quantitatis peccatur. In qualitate vero immiscendo vino aquam. Sic ergo peccatur in praedicamento substantiae / quantitatis & qualitatis / & in praedicamento quando, vendendo in die festo. In praedicamento vbi / in loco prohibito. In praedicamento situs / grana bona in orificio sacci ponendo: vel meliorem lanam in primo aspectu vt de foresta: deteriorem inferius. In praedicamento habitus / malam vestem pro bona dando. In praedicamento relationis: vt in praedicamento quantitatis exemplificauimus, vlnam paruam pro magna vendendo. In praedicamento actionis vt si sit prohibitus negociari: quemadmodum est clericus: & religiosus. de quibus quaestione sequenti in vna dubitatione dicetur. In praedicamento passionis cum iudex iniquos contractus patitur: & a negocia toribus inique corrumpitur.
⁋ Contra hanc conclusionem arouitur. sortes mercator de eodem panno vendit vni vlnam duobus francis cum turono: alteri duobus cum vno duodeno: tertio duobus cum duobus duodenis. & quod quilibet istorum actuum sit licitus, probatur sic. quilibet eorum cadit super obiectum debitum: & nulla circumstantia requisita deest prout supponitur: & a prudentibus mercatoribus quodlibet istorum preciorum reputatur iustum pro hac merce. sed quod iniuste vendat patet. pannus aequiualet soli vni ulorum preciorum: ponamus / precio medio: ergo vendendo in alio precio est deceptio / vel ex parte ementis vel ex parte vendentis.
⁋ Respondetur. beatus Tho. prima secundae quaestio. lxii. &. lxiiii. ar. ii. tenet quod medium in iustitia est medium rei. quod non placet plus quam in temperantia vel in aliis virtutibus. Propterea aliter respondendum censeo: negando qui vnum illorum preciorum merci adaequate aequiualeat. nam latitudo precii vt in solutione cuiusdam argu menti primae quaestionis de vsura dictum est: nullo modo est impartibilis. sed varii prudentes mercatores collecti: omnibus hincinde consideratis dicunt vlnam istius panni vt minimum valere duos francos cum turono. et sic vendendo potest mercator viuere: se seruando indemnem: & aliquid lucrari: & si minoris vendat perdit. hoc est sic vendendo non potest viuere. si vendat idraginta duodenis & vno etiam bene vendit: & iliud est precium mediocre. fauorabile autem precium ex parte emptoris est inter. xl. &. xli. duodenos. hoc est cum fractione turonorum inter duos francos & vnum duodenum vltra. Vel dicere potes. quod a duobus francis ad. viii. turonos inclusiue / est precium fauorabile: & tota latitudo supra ad. xli. duodenos cum quatuor turonis inclusiue, est latitudo precii mediocris. & tota latitudo superior ad duos duodenos inclusiue super duos francos, est latitudo precii extremi & rigorosi.
⁋ Sed contra hoc arguitur. ex isto sequitur quod vltima circumstantia recitata in fine conclusionis primae de monopolio sit nullius momenti: scilicet quod ipsum committitur si mercatores inter se conueniant vt vnus liber( gratia exempli biblia de nouo impressa, non vendatur minoris duobus francis. & ponatur quod duo franci sint extremum inclusiue precii rigorosi. Tunc sic. isti mercatores licite vendunt vni / precio. xl. & eadem ratione secundo / tertio / quarto / & omnibus superuenientibus: quia semper sunt in latitudine iusti precii: ergo contra nullum peccant: nec contra rempublicam: quia dato opposito: sequitur quod aliquis iuste agendo male agat: ergo possunt inter se pacisci quod non minoris vendent.
⁋ Re spondetur concedendo quod iuste vendunt: licet ri- gorose. sed nego quod possunt inter se pacisci, quenadmodum mutuator potest dono aliquid a mutuatario capere: sed non pacisci de illo capiendo. ltem distinctione. xxxviii. dicetur quod quamuis licitum sit non profiteri religionem: homo tamen nopotest fixe super hoc pacisci. Nam ex ista conuentione sequitur quod inlibera ciuitate vel regno homines ad quadam seruitutem precii redigentur: & quod non licebit facere homini quod libebit. licet. n. homo non cogatur liberaliter aliquid dare: turpe tamen est super hoc pactionem facere ne aliquid liberaliter detur. secundum illud quod Prouerbiorum tertio scribitur. Noli prohibere benefacere eum qui potest: sed si vales ipse benefac. & Aristo. ii. Politicorum politiam Socratis communem in hoc reprobat vna ratione inter caeteras quia tollitur liberalitas. In proposito igitur mercatores lucrando possunt minoris vendere manendo in latitudine iusti precii: quia stat quod occurrat aliquis cui gratia facienda est. Ex isto sequitur quod si bibliopola faciens imprimi libros, eos vendendo omnes maneat in eodem precio mathematico etiam iuste: non potest cum sociis de hoc pacisoi.
⁋ Secundo arguitur, negociator negociando intendit lucrum: sed hoc est illicitum. ergo. Fortassis dices, non est inconueniens: quia illud lucrum in aliquem finem vlteriorem est referibile: & hoc est licitum. Contra. vel est status in lucro: id est potest velle, negociando habere centum & non vltra: vel mille & non vltra. vel myriada seu milionem vt dicunt, & non vltra: si ponat statum: ergo volen do amplius lucrari mercando peccat: cum per te non possit habere vltra. si sic: potest semper velle aliquid vltra negociando lucrari. Contra. hoc surgit a cupiditate: & ex radice infecta oritur: scilicet ex oculorum concupiscentia.
⁋ Respondetur sicut inter arguendum dictum est: homo potest lucrum intendere pro sustentatione sui & familiae suae. nam parentes debent thesauritare filiis. ii. ad Corith. xii. & primae ad Timoth v. Si quis suorum & maxine domesticorum curam non habet fidem negauit: & est infideli deterior. vel est vt succurrat aliis in piis causis. ad Ephe. iiii. Laboret homo manibus suis quod bonum est vt habeat vnde tribuat necessitatem patienti. & stat quod aliam artem non nouit quam negociationem. Et ad obiectionem in qua est modus argumenti, dico quod non est status in acquisitione bonorum fortunae: quia dato quocunque nu mero quem sortes licite potest habere negoctando puta mille gratia exempli: lucrando vltra illud nullo pacto video quod peccet: quemadmodum dono potest vltra illum numerum significatum capere: vel potest ei accedere aliquid per haereditatem: per cognatorum vel agnatorum mortem: quod etiam potest accipere. sed imprudentis est nimis ardenter circa haec caduca bona insudare.
⁋ Tertio arguitur. sortes habens vnum equum monoculum etiam vitio occulto laborantem quem est venditurus, non tenetur illud vitium emptori detegere: alioquin non bene venderet: quemadmodum Marcus Tullius. iii. Officiorum allega ex Diogenis Babylonii persona, inquiens. Quid vero stultius quam venditorem eius rei quam vendit vitia natrare? Quid autem tam absurdum qua si domini iussu ita praeco praedicet: domum pestin lentem vendo? Licitum erit ergo venditori se tenere indemnem. forte etiam emit equum ita care / & in eo emendo fallebatur. Quia si concedas: occurrit Ambrosius in libro de officiis dicens. In contractibus vitia eorum qui veneunt prodi iubentur. at nisi intimauerit venditor quamuis in ius emptoris transierit doli actione euacuantur. Item sic circumuenitur proximus. contra apostolum dicentem primae ad Thessa. iiii. Neque quis supergrediatur neque circumueniat in negocio fratrem suum: quoniam vindex est dominus de his omnibus.
⁋ Respondetur. si dolus est patens & ve rosimile est venditori quod hoc non fugit emptorem: non tenetur illud vitium emptori detegere. cu enim putet alium hoc scire: inaniter illud ei aperiret. Si vero eum existimat nescire: est eadem difficultas ac si defectus esset occultus: quia emptori est occultus: vel talis putatus. Et tunc distinguo. vel putat emptorem mercem non empturum si cognosceret vitium: & sic tenetur illud vitium alteri detegere: alioquin fratrem circunuveniret: & fratri faceret quod sibi non vellet fieri. Nihil est quod assumitur in argumento: tenet se indemnem & fallebatur ab alio. quia si aliquis in iuste te laesit vel dedit tibi malum scutum: peccas iniuste me laedendo & dando mihi illud loco boni scuti. Verbi gratia. Video sortem de Treuidalia equum impigrum emere volentem vt hostem ocyssime inuadat vel impigre aufugiat quando oportet. isi equus meus non sit talis: teneor ei vitium illuc aperire. nam alioquin non erat empturus. sic enim dolus dedit causam contractui. Vel video quod iste est mercem meam empturus & vitium aliquod seu aliquem defectum occultum mea merx habet: si crederem quod iste nimis diminueret de precio vitium occultum cognoscens: non teneor ei illud vitium aperite dum tamen diminuo secundum exigentiam defectus. fortassis enim paulominus valet equus ille. dolui hic incidit in contractu: vel magis proprie occultatio rei quam non teneor ei dicere: quia aliud est tacere verum aliud ostendere falsum verbo vel facto. Declaro exemplo. si tollam pilos albos ab equo meo nigro vt occultem annos quos habet: & videam quod equus non est ei minus vtilis: vel aeque antiquus ac apparet cum illis pilis: non pecco sed meae indemnitati cosulo. secus est si facerem eum deglutire anguillam: vel tollerem illud ab equorum dentibus quo co- gnoscitur eorum aetas eo fine vt appareat iuuenis. Sicut in simili mulier adhibet paniculum cicatrici frontis vt eam occultet sine peccato, peccat tamen simulando & mentiendo signo si faciat hoc vt pulchrior videatur: hoc enim est mentiri per signum. Ex isto patet quod iniquum est dicere. iste equus tali vitio laborat patenti si indagaueris: & oculus tuus est tibi mercator: & ego vendo tibi illum equum ac si illud vitium non haberet, quod supponimus multum nocere bonitati equi. Et huius sententiae fuit Antipater discipulus Diogenis Babylonii. In qua re Hecatonem Panaetii discipulum carpit M. Tullius. Ex his patet quod non sufficit venditori dicere. do tibi rem sicuti est: explora diligenter qualis sit. Secundo sequitur. quod debeo ei nude veritatem detegere quando dolus dat causam contractui: & non amphibologice. immo hoc est caute occultare. Patet exemplariter de equo omnes indifferenter mordente: quem dico nimis comedere. tu dicis illud esse bonum: & quod sit vorax comestor foeni & auenae. vel addo quatuor vel. v. vitia quorum aliqua emptor viderit falsa. & dico ei vitium etiam occultum: sed per multa falsa eum circumuenio. Aliud exemplum. habeo equum optime plasmatum: paruo capite / longo collo / colore vuae rubrae: habentem stellam albam in fronte / vel habentem pedem remotiorem extremum album: claudicat tamen cum friget / vel in terra dura vt in platea: sed non cum est calefactus. Recito mercatori quod heb caput male plasmatum: est male coloratus & sic de aliis indiciis patentibus malorum equorum: addens, & claudicat. cum dico ei multa falsa patentia: existimat me irrisorie loqui: & sic eum circunuvenio
⁋ Quarto arguitur. vlnam panni scutum valentem Parisiis aestimant tibi duobus scutis: & non est dicendum quod omnes sic peccent rem in duplo precio aestimantes. Si dicas. est consuetudo sic aestimandi. si enim verum precium primo verbo proponeretur non reperirent emptore. dicunt autem dabis si placeat duo scuta cum dimidio vel simile: & non dicunt quod valet duo scuta.
⁋ Respondeo. male agunt sio facientes: nec sic se elongant a vero precio nisi quate nus incautum mercatorem circunueniant. etiam ad locum tenebrosum antequam pannum tibi vendant te adducent: certe non modo vt occultent verum quod tenentur dicere: sed vt fallant. In aliquibus tamen locis Franciae prima fronte precio appropinquabunt: immo intrabunt latitudinem iusti precii & stati. quales. duos bibliopolas in vendendis libris parisiis nouimus. Non sufficit dicere. si tales prima fron e vltra pontes rem estimarent in latitudine iusti precii: non venderent. Immo si dicerent primo verbo suam consuetudinem esse talem: & dicerent emptori: accede alios: & si non melius feceris redeas, ante duos menses essent cogniti ab omnibus: & plus ab eis emeretur quam abialiis.
⁋ Quinto arguitur. diues dat pauperi institori pro re circumforanea duos duodenos valente: quinque duodenos: ergo sic vendens peccat cum sit extra latitudinem iusti precii.
⁋ Respondetur. diues dono dat vltra precium vt alter animetur ad laborandum: & non torpeat ocio vel mendicet. & si hoc co stet venditori probabiliter: non peccat: dummodo venditor consentiat in donationem: & partem vnam pecuniae tamquam do nationem accipiat: aliam vero loco precii. sed si no consentiat in donationem, sed vult totu accipere tamquam praecium rei venditae: cum illic sit excessus: ipsum restituere tenetur.
⁋ Sexto arguitur. paruus excessus a latitudine medii non est peccatum. tum ob ignorantiam: tum quod Arist. ii. Ethicorum. vt Martinus. qui. vi. de temperantia eum introducit, dicat quod non quilibet excessus a medio vitium facit. Sed dico quod Arist. hoc non habet secundi Ethicorum. vltimo. sed sic dicit. Nos eos qui deficiunt interdum laudamus & mites dicimus esse infensos appellamus viriles. Immediate sequitur. verum qui parum a peccato exorbitat non carpitur: siue ad exumperationem siue ad defectionem se fiectat: qui vero multum, vituperatur. & sequitur causa, non enim latet. faci le autem non est excipere ratione quosque: & ad quantum a recto quisquam egressus / carpendus est. volens dicere. non esse facile reperire medium, quod dico expresse habet Arist. iiii. Ethicorum. v. in fine. Ecce verba Argy ropyli. Exuperationes autem defectionesque vitupi randas: atque si parum distent a medio leuiter: si plus, magis: si nimium, vehementer esse carpendas. Si conside, rasset Martinus Aristi. in his locis: non ita censuisset. Propter laudari enim non sequitur quin actus sit vitio sus, quemadmodum est modus loquendi apud aliquos Parisiis in fine prandii: dicere patremfamilias vel facientem conuiuium prodigum fuisse: ex quo sequitur quod vitiose agit: tamen quantum ad reputationem homi nu no carpitur. Sed ad formam argumenti dico quod medium morale ex rudibus est mensurandum: & ignorantia inuincibilis actum voluntatis metitu ad hoc vt actus voluntatis sit bonus. vt quando inuincibiliter putatur quod sortes non comedet vltra illud quod sibi sufficit: quis in rei veritate plus comedat, vo litio taliter comedendi est actus bonus quia ab ignorantia inuincibili regulatus. & hoc sufficit ad medium morale licet non ad medium physicum. hoc est si physicus adesset qui coplexionem & cibum assumptum cognosceret: iudicaret comedentem esse extra medium. & potest esse quod infirmitas sequens ex lla comestione eum arguat medium physicum transcendisse: sed illius medii excessus sequens non arguitur actum praeteritum fuisse malum. Sed punctum argumenti est de medio cognito. de quo d co / quencunque excessum quam tuncunque paruum esse peccatum in temperantia & etiam in contractu. Sed pro regula seruetur: quando excessus non est nota- bilis, est peccatum veniale: si notabilis fuerit, est mortalis noxa: nisi ementes & vendentes a consuetudine habeant aliquid sibi inuicem velle de paruc excessu remittere & donare vltra totam illam latitudinem signatam
⁋ Septimo arguitur. licet mercatori capere aliquid ratione interesse. vt secunda, qui. de vsura diximus. mercator ergo vendat vni pannum pro tunica in prompta pecunia decem scutis precio extremo seu rigidissimo. alteri det dimidii anni dilationem vendendo ei de eodem panno tunicam tantae quantitatis: et ponatur pati inter esse ratione lucri cessantis / vnius scuti iacturam. tunc sic. sortes mercator Platoni vendens tunicam vndecim scutis / transcendit totam latitudinem iusti precii: & tamen non peccat sic vendendo.
⁋ Re spondetur concedendo quod nullo pacto peccat supa positis illic dictis: quia non capit illud vndecimum scutum ratione venditionis: sed ratione lucri cessantis. vel sic: & non est discrimen in sententia. decem scuta sunt precium extremum inclusiue totius latitudinis precii si pecunia detur in proptu. Et quia istud reputo tanquam corollarium sequens ex dictis illic: qui oppositum istius cum illic concessis admittit: acies in se opi positas molitur, nec opus est aliorum obiectionibus respondere. Sed contra istud arguitur. si procedas secundum dicta illic: sequitur quod si iudicem me habiturum lites in foro contentioso contra emptorem quia est malus solutor: possim vltra interesse augere precium secundum aestimationem expendendorum in lite. Respondetur concedendo dummodo venditor sit illius pro positi: quod si alter soluat in termino prefixo restituel ei totum quod capiebatur super interesse. & si non soluat: te nebitur illud incrementum super interesse si ita sit in rei veritate quod tantum expenda: vel si dimidium incrementi expedam: reliquum restituere cogetur. Contra hoc arguitur. diximus in materia de vsuris quaestione prima quod homo ratione poenae potest capere lucrum vltra interesse: quia afficitur multum suae pecuniae. & quia torquetur in carentia eius: ratione illius poenae potest aliquid accipere. ergo si mercator iste in rei veritate mallet carere isto timore quem habet de solutione, & poena quam iudicat se habiturum. pro consequenda solutione ab isto: quam habere summam quam ponit super interesse, posset licite illud capere Re spondetur, nescirem indubie talem damnare: sem per suppono circumstantias quas in quaestione secunda de vsuris posui: & maneant istae duae theoricae tamquam principia: scilicet de vero interesse: & quod mallet vel ita libenter vellet tenere suam pecuniam quam sic negociari & caueat a laceratione suae famae.
⁋ Ex quibus patet quod mercator in principio anni omnem lanam a domino ouium emens dans ei pecuniam per annum ante tempus potest minoris emere lanam qui si eam in promptu haberet ratione interesse quod patitur Fodem modo de frumento emendo. Et sit anale gia. si emerem decem arpenta terrae a sorte quae concedam ei pro suam vita, vel pro duobus annis: minus dabo quam si haberem illa arpenta in promptu: quorum fructus statim colligerem.
⁋ Praeterea patet: quod si paulus teneatur dare petro in fine vnius anni centum florenos: petrus indigens prompta pecunia lapso vno mense petat a paulo. xcv. & re mittat ei. v. si paulus velit sibi quinque remitti ratio ne veri interesse: & in rei veritate si no esset partin ad succurrendum: non vellet nunc dare pecuniam in proptu: nullo modo est peccatum nec vsuta. & omnes qui tenent fundamenta quae puto vera: in hoc conveniunt: licet quidam verba solum vltra alios multiplicans super hoc tres modos recitet: et sanctum Thomam impugnet contra eius mentem. omnes enim hoc volunt. Fodem modo Petrus licite potest vendere ius emendi illos centum florenos Ioanni: vel dare loanni ius habendi & capiendi illos centum aureos: & Ioannes licite cum ipso conveni re: etiam supposito quod se habeat sicut paulus. Et licet ille quatuor opiniones super hoc prolixe recitet: nulla est alia difficultas. omnes enim opiniones volunt idem dicere si recte intelligantur.
⁋ Vlterius ex istis fundamentis sequitur quod si venditor inducat emptorem ad merces suas emendas qui non vult eas emere: sed venditor offert ei merces in tam competenti & vili precio vt emptor aduertat: & diminutio precii tantum alliciat ad emendum quantum suadet nolitio ad resiliendum a contractu: sic vt mallet non emere quam emere vel ita libenter non emere in conscientia sua: potest dare illud precium di minutum: puta quod multi diminutum reputarent: & hoc si venditorem prudentem mercatorem iudicet: quia si sit prudens & non pressus necessitate / quod super pono) potest emptor licite iudicare venditorem habere motiuum rationabile quare velit ita vendere: vt pote vult eius amicitia inire & dare ei aliquid dono: modo licitum est capere donum. fortasse iniuste habet aliquid ab emptore: vel ab his quibus eim ptor succedit in haereditate
⁋ Octauo arguitur. licet decipere in emendo & vendendo ad dimidium iusti preci vsque. probatur: quia iura non dant remedium nisi sit deceptio vltra dimidium iusti precii. vt patet. C de rescin. ven. l. ii. & de empt. & vendi. Cum dilecti.
⁋ Respondetur. in foro conscientiae peccat ven dens vltra latitudinem iusti precii cognita talem: pariter & sic emens. secludo exceptiones de quibus in argumentis & in praecedentibus loquuti sumus etiam omnia illa reputata licita ad latitudinem iusti preci reducuntur: siue sit deceptio vltra medietate iust precii siue non, quod probatur: quia iustitia commutatiua extrema commutationis requirit aequalia: puta quod vel rum precium non excedat merx nec cotra: & semper intelligo de tota latitudine. sed si mercem excedat precium aut contra: non seruatur haec aequalitas. & istud perspicuum est secundum doctrinam Aristo. v. Ethicorum. Si vnus habet de lucro in fine contractus: & alter de damno: oportet resecare lucrum vnius & addere damno alterius quousque redeant ad aequalitatem. sicut perbelle exemplificat de duabus lineis inaequalibus maiore & minore: oportet enim tollere excessum a maiore & minori addere: & sic facere eas aequales. Verbi gratia. Si ego emendo abs te librum circunuenior in decem vltra latitudinem iusti precii: in lumine naturali diceret Arist. cum tu sis ditior in fine contractus per decem: & ego pauperior per decem: abs te tollere oportebit illa decem tanquam excessum: & mihi addere & sic remanebimus aequales. alioquin tu detines alienum. vnde Autgu. xiii. de trioate. c. iii. Scio hominem cum oblatus fuisset ei codex: preciique eius ignarum: & cum venditorem cerneret exiguum petere: iustum precium quod multo amplius erat inopinati venditori dedit. Imaginor quod de seipso loquebatur. ergo: vult dicere quid venditio & emptio debent consistere in quadam aequa litate ita vt merces tantum valeant quantum precium. Vlterius. emptio & venditio sunt instituta pro communi vtilitate tam ementis quam vendentis. modo quando precium excedens valorem per venditorem exigitur: non seruatur vtri usque partis vtilitas.
⁋ Ex isto patet quod alium decipiens scienter vltra latitudinem iusti precii non acquirit lucri dominium: sed ipsum tenetur restituere vero dmino. qui nec formaliter nec virtualiter in tale lucrum cosensit.
⁋ Secundo sequitur. quod si ignorantia affectata lucrum acquirit, tenetur illud restituere. patet, quia ignorantia vincibilis neminem excusat: & per consequens nec affectata.
⁋ Tertio sequitur. si venditor & emptor ex ignorantia inuincibili totam latitudinem iusti precii transcendant: cum constabit venditori, posteri tenebitur totum lucrum restituere. lucrum voco excessum totalem iusti precii. Non valet quod aliqui dicunt: quod non tenetur restituere nisi alius petierit: vt de restitutione quadrupli in furto manifesto. quia non est simile: illud ei est vnum pure positiuum humanum cui homo tenetur parere solum si alter pro restitutione institerit. Et simile habetur in distin. xxxviii. huius de religioso alicui statuto regulae contraueniente: qui tenetur suscipere poenam si a superioribus inferatur / & non aliter. modo tenere lucrum vltra totam latitudinem iusti preci i est contra aequitatem naturalem.
⁋ lstis dictis respondeo ad formam argumenti negando quod liceat in foro conscie tiae decipere ad dimidium iusti precii. sed bene verum est quod in foro exteriore non dabitur actio si citra dimidium iusti precii fuerit deceptio. aliam autem deceptionem minorem permittit lex simplicis tolerantiae permissione: & quidem rationabiliter. quia si in qualibet deceptione daretur actio decepto: essent mul- ti processus inutiles reipublicae: & oporteret mercatores multos ciere ad cognoscendam totam latitudinem iusti precii: cum forte deceptio esset parui facienda. & creberrime istud contingeret: ac iudex & contrahentes & multi alii essent his nugis plerumque inutilibus inuoluti: quod reipublicae non expedit: oportet enim talia parua errata punitioni dei atque conscientiis hominium relinquere. Sed in foro conscientiae tales deceptores non debet absoluere confessor: sed debet eis veritatem detegere: quamuis exterior iudex eos toleret, nec hoc est mirandum. sicut plerique prudentes confessores & deum timentes plerosque beneficiorum plurales nolunt absoluere: immo nec in confessione audire: nisi aliqua illorum relinquant quae com tra aequitatem tenent: & tamen in foro exteriore nemo accusat eos. Pari forma officialis compellit sortem in casu matrimoniali adhaerere Bertae per probata in foro contentioso: & eum excommunicat nisi id fecerit: & tamen confessor circumspectus consulit oppositum in foro secreto. Sed dicis: multi ergo mercatores sunt in periculo damnationis. Respondeo: nulli dubium est. Nan Eccle. xxvi. scribitur. Duae species difficiles & periculosae mihi apparuerunt: difficile exuitur negocians a negligentia: & non iustificabitur caupo a peccatis labiorum. & Leo papa, vt citatur de poenitentia dist. v. c. Qualitas. Difficile est ( inquit) inter ementis vendentisque commercium non interuenire peccatum. Et ratio est: quia negociatio plurimum mentem saecularibus rebus apu plicat: & per consequens a spiritualibus retrahit. quando enim mens multum immergitur circa vnum obiectum: ab aliis distrahitur propterea dicit Apostolus: Nemo militans deo implicat se negociis saecularibus. secundae ad Timoth. ii. & tota rubrica Ne clerici vel monachi negociis se immisceant: dissuadet haec officia saecularia. Hoc non obstante homo prudens potest: ab his peccatis cauere quae negociando contingunt: ci non discedere a latitudine iust in praecii: abstinere a mendaciis / ac periuriis / & huiusmodi. Sed dicis. tantum valet res quanti vendi potest. Similiter quilibet est arbiter & moderator rei suae. C. Mandati. l. In re mandata. Respondetur. hoc possumus quod de iure possumus. si capias illud dictum vt iacet: possem capere vltra dimidium iusti precii. Ad aliud dicitur quod lex habet secum glossam annexam. Debet esse moderator. hoc est tenere latitudinem & moderationem iusti precii.
⁋ Sed vt cognoscas quando datur actio in foro exteriore: capiatur tota latitudo iusti praecii, & ponatur a sedecim inclusiue ad. xviii. si quis fallatur in viii. vel nouem duodenis / septem / sex / vel quinque: non decipitur vltra dimidium iusti precii. & sic in foro contradictorio non competit ei actio. sed si in nouem duodenis cum vno turono vel aliqua pecunia maio re deceptus fuerit: competit ei actio: quia tunc est deceptus vltra dimidium iusti precii. Nec capitur hic medium mathematicum sed medium morale. Sed vt videas cui dabitur electio rescindendi contractum quando est deceptio vltra dimidium iusti precii: vide si vendens decipiatur vltra dimidium iusti precii: & tunc agere potest vt res sibi restituatur vel suppleatur precium: & in hoc est electio emptoris. hoc patet de emp. & vendi. c. Cum causa. venditio tamen tenet. c. Cum dilecti. in eadem rubrica. Opposito modo quando res emitur minus de midio iusti precii per locum a contrario sensu. Tamen si Plato dixisset ab initio. scio hanc rem non valere vltra decem: & do tibi libere sex vltra iustum precium: talis contractus non esset rescindi dus: cum sit hic donum iunctum emptioni & venditioni. Oportet etiam considerare tempus quandi res vendebatur. nam arpentum terrae nunc valens xx. in diebus None, & Abrahae vix valuisset vnum. Et istud est rationabile: cum dolus non dedit causam contractui: sed vterque volebat contrahere simpliciter: hic vendere: ille emere. ergo rationabile est quod principalis contractus maneat: & suppleatur iui stum precium. nam vtile per inutile non debet vitiari.
⁋ Ecce quid est negociatio: & quot modis accipitur: & quod ad hoc vt sit licita requiritur obiectum debitum cum circumstantiarum omnium positione. & potissimum est negociando: ne circunueniatur proximus: totam latitudinem iusti precii transcendendo scienter vel ignorantia vincibili. Et diximus quod mercator potest vni vendere carius quam alteri: dummodo maneat in latitudine iusti precii: & expectando pi cuniam soluendam ratione interesse. latitudo enim iusti precii est multo maior quam si haberetur pecunia in promptu. Quid sit deceptio vltra latitudinem iusti precii: quid citra: ostensum est: & quod quaelibet deceptio vltra latitudinem iusti precii scienter est peccatum: si capiatur precium praecise ratio ne mercis & econuerso. secus est si dono vel alia ratione. Vlterius patuit quod mercatio est reipublicae admodum vtilis: sed quo ad salutem animae mirum in modum periculosa. & quanto quis magis negociationi se accommodat: tanto magis a spiritualibus retrahitur. Caueatur ne sit deceptio in pondere / mensura / substantia / & qualitate: quod non faciat quod nolii secundum rectam rationem sibi fieri. Sed vt cognoscatur quomodo mercator se debeat habere in co gnoscenda hac latitudine iusti precii vel valoris vsualis & forensis: & quas circumstantias vel motiua considerare habeat: ad valorem rei naturalem non est habendus oculus: quia ille consistit in perfectione rei: sic vt quodlibet viuens quolibet non vi uente sit melius: vel quod non est vita. & per consequens mus toto tritico Normanniae praestaret. Sed de valore vsuali loqui propono. quare adhuc quaeram quaestione sequenti: penes quid latitudo ti valoris mensuretur.
On this page