Quaestio 43
Quaestio 43
An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Varto circa materiam emptionis & venditionis quaeritur: an redditus deprauetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus. Pro soliutione quaestionis pono conclusiones.
⁋ Prima conclusio. Redditus per hoc non inficitur quod est perpetuus & irredimibilis. Probatur. aliquis emit agros in perpetuum: ex omnium hominum cocessione. sed talis virtualiter & implicite emit redditum perpetuum & irredimibilem: quia est virtualis vsusfructus seu causalis: vt dicut domini legistae. & hoc superius patuit in hac distinctione. Secundo illud est quid temporale aestimabile praecio: ergo potest esse terminus emptionis vel obiectum eius. Tertio. licite possum agros. quos a Sorte emi dare tibi & tuis haeredibus, n perpetuum: cum illo onere: vt mihi sis obligatus & meis haeredibus in aliqua parte fructuum annuatim soluem dorum. ergo etiam licita est emptio qua do tibi tantam pecuniam quantam valent praedicti agri pro aequali onere dandi aliquantam partem fructuum modo praefato. consequentia tenet: quia non est ratio diuersitatis nisi quod prima commutatio est contractus permutationis: & secunda emptionis: quod non impedit, quemadmodum cum licite possim dare vnam tunicarum mearum pro biblia tua: licite possum dare pecuniam tunicae aequi ualentem pro eadem biblia. sublatis enim redditibus perpetuis & irredimibilibus, magnas pensiones & fructus quibus sustentantur ecclesiastici, de medio tolles.
⁋ Secunda conclusio. Redditus perpetuus non deprauatur per hoc quod venditor obligat emptorem ad reuendedum redditum illum sibi venditori vel suis successoribus: cum datur aequale praecium empto ri vel eius successoribus quale emptor ipsi venditori ab initio dedit. Probatur haec conclusio. emptor agri vel redditus vel cuiuscunque alterius mercis potest reuendere ipsi venditori illam mercem ipso dante aequale praecium quale dedit venditori ab initio ergo poterat cum ipso pacisci ab initio vt teneretur sibi reuendere redditu suum quotiem scumque daretur ei aequale praecium. Secundo probatur idem, non est necesse quod Sortes dominus tradat omne ius quod habet vendendo vel donando alteri: sed potest partem iuris sibi reseruare: reliquam in alium transferendo, vt dominus feudi in vasallum dominium vtile transmittit: retenta proprietate: ergo Sortes qui habet redditus perpetuos potest eos vendere: reseruato sibi illo iure: qui cum voluerit ipse vel sui haeredes, possint ius illud extinguere. lstud patebit per determinationem Marti ni Quinti & Callisti Tertii: quam post quaestionem subiiciemus. conclusio tamen passim ante pontificum de terminationem a sapientibus tenebatur: & ipsa est ferme cuilibet ingenioso nota: licet Hericus Gandensis solus inter doctores tenuerit oppositum. motiua tamen eius non sunt ponderanda. contra quem a diebus eius non cessarunt, & merito / sapientes scribere.
⁋ Contra secundam conclusionem arguitur sic. vel emens dans facultatem venditori redimendi debet tantum dare pro tali redditu sic qualificato / quam tum si non poneretur illa conditio: vel non. neutru est dicendum. quod non debeat dare minus, ostenditur sic. vel vendens num quam repetet: & sic tantum valebit emptori ac si non esset redimibilis. vel si repetet: hoc non erit praeiudiciale emptori: quia recipiet tantum praecii quantum exposuit. Ideo si tantu precii pro eo dedisset quantum pro irredimibili: illud etiam iam te- haberet. Sed quod non tencatur tantum dare: probatur sic. illa conditio adiecta facit mercem minus valere ipsi emptori: ergo non tenetur tantum dare pro merce, consequentia est nota. & assumptum probo: quia non sic terran impinguat: nec arbores plantat, nec domos extruit, cum quibus ager vel redditus plus valeret ipsi eim ptori si esset ager emptus, vt si permirtas librum tuum penes me tota vita mea: non est mihi adeo vtilis ac si meus esset: quia tunc notatiunculas margineas secundum conceptiones animi inter legendum occurrentes scripto mandarem. De redditu in vsufructu constituto eodem modo argumentabor. sit gratia exempli equus: venditor habet proprietatem in illo equo: ergo pot cogere me reuendere ad nutum suum: nec ego possum donare / locare / commutare equum in vtilitatem meam: quia si sic: non possem seruare illud ad quod me obligaui emendo. nam stat quod me parato ad equitandum: vel in medio itinere existente: cogeret me equum reuendere: quod esset in meam ementis iacturam. Insuper quanto quis habet dominium imperfectius in re & cum maiore onere: tanto ei minus valet: sed sic est ob conditionem adiectam: igitur. Rursus. interea cogitat & sollicitus manet quid faciet de pecunia sua quando venditor agros venditos redimet: quae animi sollicitudo est sic emptori onerosa vt eius ablatio sit praecio aestimabilis.
⁋ Respondetur. res minus valet cum illo onere adiecto de reuenditione vel de redemptione, quod idem est dicere. nam cum eim ptor tenetur reuendere, reuenditio vocatur: & redemptio ex parte illius qui cogit iterato vendere. & hoc siue ematur proprietas rei siue redditus in proprietate fundatus, hoc est constitutus: non enim est hic sermo de relatione & eius fundamento. tunc enim secundum iudicium prudentum oportet tantundem praecii tollere a merce quam emo quanto minus valeret si non adderetur illa coditio de reuendendo. Declaro exemplariter. emo duas merces aequalis valoris ex parte earum. a. merx est irredimibiliter mea: b. merx habet conditionem reuenditionis adiectam. Priorem mercem mille scutis emo: secunda minus valet centum scutis. hoc in rei veritate suppono. tunc dando nongenta pro b. merce: iuste eam emo propter conditionem adiectam. & dato quod num quam redimatur: tamen quia mercem emi cum illo onere: iudicio prudentum negociatorum a principio minus valet. nec euentus sequens illum contractum in bonitate ve malitia contingit: hoc est, ex illo euentu sequenti non redditur bonus vel malus, quemadmodum si nunc eme rem equum. xx. scutis: & post. viii. dies. valeret. xl. propter multos alios ductos ad bellum: vel aliter mortuos. Possum est vsum illum de quo est sermo in argumento, alienare: sed cum suo onere res alienata manebit: & ille secundus emptor qui a me emit: primo venditori reuendere tenebitur. nemo enim dat quod non habet. quare non possum maius dominium in emptorem transferre quam habeam. Sed si ego primo emendo obligarem me reuendere rem sic emptam in quantolibet tempore quantuncumque breui venditor voluerit: non essem circumspectus negociator nisi valde notabiliter demeretur de praecio ratione illius conditionis adiectae. Et pro istius vlteriore intelligentia notato quod possum multifariam me habere in illa conditione adiecta. Vno modo possum addere conditionem in principio contractus talem: quod si mercem tuam non redimas infra certum tempus, vtpote duorum vel trium annorum: manebit merx ipsa in perpetuum irredimibi lis. sicut Leuitici. xxv. scribitur. Si quis vendebat domum existentem intra muros: poterat eam primo annon redimere: sed primo anno extincto domus redimi non poterat: nec etiam in iubileo ad venditorem redibat. quia si redditus potest emi irredimibilis ab solute: potest etiam irredimibilis post determinatum tempus: & quanto minus temporis do venditori ad redi mendum caeteris paribus: tanto plus res valet, quemadmodum ex opposito si dem ei facultatem redimendi quando velit in quantumlibet minuto tpore: tunc minime valet. sed conditionem addere possum quod quousque praefixum aliquod tempus expiret: nullo pacto liceat veditori redimere suam mercem: vt me indemnem seruem. alioquin venditor posset me grauare: vt si in autumno redditum emi de percipiendis certis fructibus agri tui do tibi facultatem redimendi. Appropinquante autem messe si tu velles redimere redditu & colligere fructus omnes: inique mecum ageres si non ratione interesse mei aliquid de fructibus tuis colligam. Possum ergo tecum pacisci quod praedices mihi ad determinatum tempus, puta ad annu vel ad dimidium annum vt meae indemnitati consulam. vt patet inter arguendum de equo.
⁋ Secundo arguitur. In ista venditione no seruatur iustitia commutatiua: cum non seruetui aequalitas in contractum: plus enim emptor obligatur quam venditor, & per consequens oneratur & grauatur. precium n, non tenetur venditor restituere nisi velit: & tamen mercem reuendere vi contractus cogetur emptor.
⁋ Tertio emptor est dominus rei emptae: ergo pot de ea dispone re ad nutum: & per consequens non erit obligatus reuen dere, petente debitore.
⁋ Ad secundum nego quod non seruetur iustitia commutatiua in hoc contractu. si enim emptor aliqua obligatione sit obligatus, qua non venditor: non tamen iniuste: quia pro illo onere aliquid de praecio remisit venditor: vt ipe emptor illud onus sub iret. etiam recipit fructus quotanis ab ipso vendito re: & suum praecium in fine vltra fructus. & signum est quod non fallatur emptor: cum opulenti viri satis libenter & nullo pacto coacte huiuscemodi redditus emant. modo scienti & volenti non fit dolus neque fraus. quinto Ethicorum. & hoc volitione pure spontanea.
⁋ Ad tertium, concedo anteedens & nego consequentiam. nam ego sum bibliae meae dominus: & tamen possum pacisci tecum: quod quotienscumque daederis mihi septem aureos: omnes libri bibliae cum commentariis tui erunt. tunc autem quousque pecuniam tradideris: ego sum do minus librorum: & tamen vi pacti teneor tibi vendere sic in casu nostro emptor manet dominus quousque re uenditio completa fuerit.
⁋ Quarto arguitur. si potest: emi redditus. v. aureorum. c. aureis cum conditione adiecta de redimibilitate: eadem ratione potest quis emere e diuerso ius emendi. xx. aureos in proptu cum vno aureo annuatim soluendo: quia vtrobique est par ratio, scilicet ad illa tria, praecium, merx, & simile pactu. sicut enim ius emendi quotannis vnum aureum est merx emi bilis: sic ius emendi. xx. aureos in proptu.
⁋ Re spondeo consequenter ad notata in prima quaestione prae cedente: concedendo quod ille contractus sit licitus & vera emptio. Precium enim est illud ius aurei quotannis dandi: quod nihil aliud est iuxta illic notata quam aurei partialiter dandi. Et nego hoc quid dicunt, quod illd ius non est illi aurei nec numisma. simiter nego quod sit quid immobile & incorporale, non stes in hoc quod non sunt quia hoc esset materiam per logicas argutias confundere. Quo modo autem sit incorporale, superius diximus. & quia ius communiter est permansiuum: vocatur immobile, non enim capimus immobile vt distinguitur contra mobile physice: quia sic nihil nisi solus deus esset in mobile. Et quando dicis Precium debet consistere in certa quantitate pecuniae: Ad hoc dupliciter dico. Vno modo concedendo ita esse, licet nos fugiat: sicut & finis mundi: vel perditio proprietatis in qua hic redditu constituitur: sicut possum capere abs te vnum librum pro omnibus pecuniis in bursa mea: esto me fugiat quantum pecuniarum in ea habeatur. Secundo si haberen infinitos denarios: possem eos omnes dare pro aliqua merce.
⁋ Epilogando patet quod licitus est reddit irredimibilis, no quin consentiente emptore redimi possit: sed quia non potest per legem communem ad vendendum cogi. an etiam pro sua culpa, vel pro reipublicae vtilitate ad hoc possit cogi: pronunc non interest: quia no potest secundum legem commune. Quid contractus redimibi lis: & quod est licitus, & gratiosus si emptor det tar tum venditori vel paulo minus ac si esset irredimibi lis: sed non tantum valet ager vel redditus data conditione apud emptorem vt ipse vel sui possint repetere quando velint: sicut inter arguendum & in solutione ad primum dictum est. Sicut aut emptor de quo est sermo in secunda conclusione colligit fructus non alie nos sed suos: licet ex agro alterius: quando est emptio redditus in agro fundati: sic venditor vtitur praecio in suam vtilitatem: nec fructus illius pecuniae quae est praecium in parte vel in toto dat emptori. & sicut venditori emptor concedit facultatem redimendi: siue agrum, siue redditus in agro fundatos: ita venditor remit. tit aliquid de praecio, vel remittere debet pro illo onere quod emptor incurrit, nec tantum capit ab eo illa conditione adiecta quantum si redditus esset irredimibilis. Videmus ergo quod aliqua est venditio irredimibilis vt patet ex prima conclusione. aliqua etiam est redimibilis, in qua datur facultas venditori: oblato praecio quod dedit emptor ab initio, redimendi contractu. Pari forma dari potest aliqua venditio in qua daretur facultas emptori cogendi venditorem si sibi libeat iterato emere mercem venditam: sed tunc oportet vt plus det venditori ratione illius oneris quod venditor subit ad hoc, vt sit latitudo iustin praecii, nisi venditor hoc ei rem:ttat. Quarta potest esse emptio in qua vtrique daretur facultas, puta venditori redimere mercem venditam si velit: & emptori vt cogat venditorem iterato emere mercem si voluerit. semper supponi mus quod teneant latitudinem iusti praecii secundum prudentum discretionem: sic scilicet vt minus detur pro merce cum onere quam sine onere: & seruetur aequalitas inter onera: vel si venditor plus habeat de onere quam emptor: emptor tenebitur ei refundere in pecunia vel aequiualente, & econverso. Post epilogationem factam ponem tur determinationes duorum summorum Pontificum: scilicet Martini Quinti, & Callisti Tertii, de huiuscemodi redditibus tam fructuariis quam pecuniariis. u Artinus Episcopus seruus Iseruorum dei Venerabilibus fratribus Treueznensi & Lubicinensi ac Olmicensi episcopis Salutem & apostolicam benedictionem. Hodie siquide literas nostras concessimus: tenorem qui sequitur continentes. Martinus episcopus seruus seruorum dei ad futuram rei memoriam. Regimini vni uersalis ecclesiae (quamquam immeriti) disponente domino praesidentes: curis angimur assiduis, vt iuxta creditae no bis dispensationis officium, subditorum quorumlibet & paci & quieti, quantum nobis ex alto coceditur, intendamus: & dubia quae inter eos oriuntur pro tempore (ne litium anfractus seu scandalorum parturiant fomentum) nostro moderamine declarentur. Sane peritio dilectorum filiorum vniuersorum, cleri, nobilium, incolarum, & habitatorum ciuitatis & dioecesis pratissauien. nobis exhibita continebat, quod licet a centum annis citra & supra: & a tanto tpore, & per tantum tempus cuius com trarii memoria hominium non existit: in eisdem ciuitate & dioecesi ac partibus aliis vicinis quadam consuetudo rationabilis obseruata, praescripta, ac moribus vtentium approbata ad communem hominium vtilitatem introducta fuisset: quod quilibet princeps, baro, miles, ciuis, siue oppidanus partium earundem cum hoc expedire videbatur, melius protuc non valens sibi consulere, personae ecclesia: sticae aut saeculari collegio, aut vniuersitati, oppido vel ciuitati super bonis suis, dominiis, oppidis, terris, agris, praediis, domibus, & haereditatibus vendere consuenit & vendidit annuos census vnius vel plurium marcarum aut grossorum Pragensium nummi Polo nei / & pagamenti consueti ad rationem: & pro qualibet marca annui census decem / vndecim / tredecimi quatuordecim marcae, aut plus vel minus secundum temporis qualitatem (prout ipsi contrahentes tunc inter se convenerint) ipsi venditori tunc integraliter in pecunia numerata solui consueuerunt: bonis in ipso contractu tunc expressis pro ipsius census annui exolui tione in perpetuum obligatis: & semper in ipsis contractibus exprsse ipsis venditoribus data fuit facultas atque gratia: quod ipsum annuum censum in toto vel in parte pro eadem summa denariorum quam ab ipsis emptoribus receperunt: quandocumque vellent libere absque alicuius requisitione contradictione vel assensu pos sent extinguere & redimere, ac se ab ipsius census solutione extunc penitus liberare. sed ad hoc huius modi census venditores inuiti nequaquam per emptores arctari vel astringi valerent: etiam ipsis possessionibus & bonis obligatis penitus interemptis seu destructis. Fuitque & est talis contractus emptionis & venditionis per episcopos pratissauienses pro tempore existentes & eorum officiales: necnon per diuersos dominos temporales locorum & terrarum in quibus census huiusmodi constituti existunt, tamquam licitus & comuni vtili tati deseruiens: saepius confirmatus pariter & approbatus. Quiaquoed etiam super huiusmodi census plura beneficia ecclesiastica, collegia, canonicatus & praebendae, dignitates, personatus, & officia, vicariae, altaria, numero plus qui duo milia de expsso consensu & voluntate dominorum temporalium: sub quorum territoriis dicta bona obligata consistunt: erecta / dotata & fundata. Quiaqued etiam venditores eorundem censuum se non numquam ad ipsorum censuum solutionem poenis & censuris ecclessasticis ordinariorum locorum sponte & libere submiserunt. sicuti etiam aliqui eorum tractu temporis com pulsi fuerunt & compelli consueuerunt. Tamen nonulli ex venditoribus ipsis in arcum prauum conversi: cupientes cum alterius iactura locupletari / huiusmodi census fucusque per eos libere & absque vlla contradictione solutos / eisdem emptoribus tam ecclesiasticis quam saecularibus soluere contradicunt & recusant: confingentes huiusmodi emptionis & venditionis contractus fore & esse vsurarios & illicitos. ipsos emptores es clesiasticos & saeculares: necnon collegia & canoni catus & praebendas, dignitates, personatus, & officia vicarias & altaria ac beneficia huiusmodi: ipsorum annu orum censuum spoliant perceptione: & detinent spoliatos in animatum suarum periculum: eorundemque emptorum praeiudicium: damnum, & grauamen. Et propterea an contractus emptionis & venditionis huiusmodi liciti existant a nonnullis haesitatur. Quare pro parte eorundem cleri / nobi liumrincolarum / & habitatorum ciuitatis & dioecesis pratissauien. nobis fuit humiliter supplicatum: vt an contractus huiusmodi liciti vel illiciti censeri debeant: declarare & alias eisdem in praemissis opportune prouidere de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur huiusmodi supplicationibus inclinati: quia etiam ex relatione dilecti filii nostri Guilielmi tituli sancti Marci praesbyteri Cardinalis cui nego cium huiusmodi cum peritorum consilio commisimus examinandum: comperimus contractus huiusmodi iuridicos: & iuxta determinationem doctorum licitos fore: Ad huiusmodi ergo ambiguitatis tollendum dubium in prae missis: praefatos contractus licitos & iuri communi co formes / ac ipsorum censuum venditores ad illorum solutiones remoto contradictionis obstaculo, obligati auctoritate apostolica / tenore praesentium ex certa scientia declaramus: non obstantibus praemissis, caeteris quod contrariis quibuscumque. Nulli ergo omnino hominum iceat hanc paginam nostrae declarationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit: indignationem omnipotentis dei ac beatorum Petri & Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Romae apud sanctos apostolos. vi. nonas lulii / pontificatus nostri anno octauo. Volentes itaque quod praedictae literae nostrae debitum sortiantur effectum: fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus: quatenus vos vel duo aut vnus vestrum per vos vel alium seu alios praefatis emptoribus in praemissis opportuni fauoris praesidium efficaciter impendentes: dictasque literas / vbi / quando/ & quoties expedire videritis: auctoritate nostra solenniter publicantes / faciatis eadem auctoritate eis dem emptoribus vel ipsorum procuratoribus eorum nominibus: per venditores seu debitores censuum huiusmodi / de praefatis censibus iuxta contractuum & conuentionum inter ipsos habitarum formam & tenorem plenam & debitam satisfactionem impendi: contradicto res per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Non obstante si aliquibus conmuniter vel diuisim a sede apostolica sit indultum quod interdici / suspendi / vel excommunicari non possint per literas apostolicas non facientes plenam & expressam de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem. Datum Romae apud sanctos apostolos. vi. nonas lulii. Pontificatus nostri anno octauo. Allistus Episcopus seruus lseruorum dei dilectis filiis Magdeburligensis, & Numenburgen. & Halbersta ten. ecclesiarum decanis: salutem & apostolicam benedictionem. Hodie literas concessimus: tenorem qui sequitur continentes. Callistus episcopus seruus seruorum dei ad perpetuam rei memoriam. Regimin vniuersalis ecclesiae (quamquam immeriti disponente do mino praesidentes: curis angimur assiduis / vt iuxta nobis crediti dispensationem officii: subditorum quorumlibet paci & quieti quantum nobis ex alto conceditur: intendamus, & dubia quae inter eos oriuntur pro tempore: ne litium anfractus exinde seu scandala proueniant: prout iustitia persuaserit: declarationis nostrae ministerio sopiantur. Sane pro parte venera bilis fratris nostri Ioannis episcopi Merspurgen nobis nuper exhibita petitio continebat: quod licet: tanto tempore: cuius contrarii memoria non existit, in diuersis Alemaniae partibus: pro communi hominum vtilitate inter habitatores & iu colas partium earundem talis inoleuerit, hactenusque obseruata fuerit / legi time praescriptatac moribus vtentium & etiam ordinariorum permissione / & plerumque expressa rantificatione approbata consuetudo: quod ipsi habitatores & incolae: siue illi ex eis quibus id pro suis statu & indemnitatibus expedire visum fuerit, super eorum bonis, domibus, agris, possessionibus, & hereditatibus: annuos marcarum, florenorum, seu grossorum monetae in partibus illis currentis redditus seu census vedenm tes: pro singulis ex marcis, fiorenis, siue grossis huiusmodi ab eis qui illas vel illos siue redditus siue census ipsos emerint: certum competens precium in numerata pecunia secundum temporis qualitatem( prout ipsi vendentes & ementes in conrractibus super his inter se firmauerint) recipere soliti fuere: illa ex domibus, agris, praediis, posfessionibus, & haereditatibus praedictis qua in huiusmodi contractibus expressa fuerunt dictorum solutione reddituum & censuum efficaciter obligantes: in illorum vendentium fauorem hoc adiecto: quod ipsi pro rata qua huiusmodi per eos recepta dictis ementibus restituerunt in toto vel in perte pecuniam: a solutione reddituum seu censuum: huiusmodi restitutam pecuniam contingentium: liberi forent penitus & immunes: sed iide ementes etiam si bona / domus / terrae / agri / possessiones / & haereditates huiusmodi processu temporis ad omnimodae destructionis siue desolationis reducerentur opi probrium: pecuniam ipsam agendo repetere non vale rent. Apud aliquos tamen haesitationis versatur scrupulus: an huiusmodi contractus liciti sint censendi. Vnde nonnulli illos vsurarios fore praetendentes: occasionem quaerunt redditus / & census huiusmodi ab eis debitos non soluendi. Quare pro parte episcopi & cleri praedictorum asserentium quod in talibus sic emptis censibus & redditibus, fructus, redditus, & prouentus plurium ecclesiarum, monasteriorum hospitalium, & ecclesiasticorum beneficiorum ciuitatiu & dioecesis ac partium praedictarum: nec non fere omnes quotidianae distributiones: quae in plerisque ecclesiis ipsis diuinis interessentibus ministrari solent: consistere noscuntur: nobis fuit humiliter supplicatum, vt super his apostolicae declarationis oraculum impartiti & adducere paterna dilectione curaremus. Nos igitur huiusmodi in hac parte supplicationibus inclinati: & factas ex commissione felicis re cordationis Martini papae quinti praedecessoris nostri desuper examinationes / & eiusdem praedecessoris nostri declarationem attentius perstririgentes suisque vestigiis inhaerentes: ad omne super his ambiguitatis tollendum dubium: praefatos contractus licitos: iurique conformes, & vendentes eosdem ad ipsorum solutiouem censuum & reddituum: iuxta dictorum contractuum tenores : remoto contradictionis obstaculo: efficaciter teneri auctoritate apostolica praesentium serie declaramus. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostrae declarationis infringere / vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpsetit: indignationem omnipotentis dei & beatorum Petri & Pauli apostolorum eius, se nouerit incursurum. Datum Romae apud sanctum Petrum. pridie nonas Maii Pontificatus nostri anno primo. Volentes itaque quod praedictae literae debitum sortiantur effectum, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus vos vel duo aut vnus vestrum per vos vel alium seu alios: quibusuis episcopo & clero praedictis opportuno defensionis praesidio as sistentes: dictas literas vbi / quando / & quoties expedire videritis: auctoritate nostra solenniter publicari faciatis, & eadem auctoritate. per vendito res / seu debitores reddituum & censuum huiusmodi dictis emptoribus seu illis quibus ipsorum reddituum seu censuum solutio praestanda fuerit: de eis dem censibus iuxta contractuum & conuentionum super his habitorum formam & tenorem: plenam & debitam satisfactionem impendi: contradictores vero per censuram ecclesiasticam appellatio ne postposita compescendo: non obstante si aliquibus communiter vel diuisim a sede apostolica indultum existat: quod interdici / suspendi / vel excommunicari non possint per literas apostolicas: non facientes plenam & expressam, ac de verbo ad vel bum de indulto huiusmodi mentionem. Datum Romae apud sanctum Petrum pridie nonas Maii Pontificatus nostri anno primo.
On this page