Quaestio 44
Quaestio 44
An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Vinto & vltimo circa emptionem & venditionem ac tertio & vltimo circa materiam reddituum quaeritur: an liceat emere vitalitium / hoc est sustentationem pro vita vel pro victum. sed de primo intendimus loqui.
⁋ Respondetur affirmatiue ad titulum quaestionis Probatur. licet emere redditus perpetuos & temporaneos redimibiles & irredimibiles ex quaestionibus praece- dentibus: ergo emere redditus de se: hoc est in cmmuni: si habeat circumstantias requisitas & sufficientes: est actus bonus. hoc est / actus voluntatis quo quis vuli talem redditum emere: nec habet circumstantiam malam: saltem non oportet, quod probatur: quia aliqui sunt quibus respublica debet debito congruitatis, & aliqui sunt quibus debet debito necessitatis prouidere de victu & vestitu, hoc est de omnibus necessariis ad viuendum & si eis non prouideatur ex reipublicae segnitie: homo potest sibi in his prouidere. assumptum pats de intentis alicui bono spirituali pro reipublicae vtilitate: quibus & reipublicae nocet quod saecularibus negociis vacent: quod patebit in solutione primi argumenti. Secundo probatur. licitum est alicui contractum praecariarum facere: igitur etiam emere vitalitium. tenet consequentia, quia contractus praecariarum est contractus non gratuitus quo aliquis pro aliquo quod praecio aequiualet, acquirit vitalitium. modo idem est acquirere per pecuniam: quia hoc discrimen non potest facere vnum cotractum illicitum & alium licitum. Osten do exemplo. Sortes habens praedium mox dat illud ecclesiae in proprietatem: sic scilicet vt ecclesia Sorti ad vitam tria perdia assignet ad vsufructuandum: quorum quodlibet suo praedio aequiualet. & si suum praedium tenere voluerit: duo praedia aequiualentia ecclesia assignare tenetur. lstud expresse habetur. x. q. ii. ca. Precariae. Illud autem quod Sortes per praedictum contractum acquirit, solum est pro vitalitio vt sustentetur pro vita sua: vel pro aliquo maiore quod vitalitium includit. sit ergo Sortes dans praedium. xl. aureos valens ecclesiae: ecclesia assignabit ei tria similia praedia quae valent quadragesies mille libras sterlingorum quotannis pro sui sustentatione honesta, nec requiritur quod semper contractus praecariarum sit gratuitus ex parte vtriusque partis contrahetis, vtpote Sortes titulo donationis dat suum praedium ecclessae: & econverso ecclesia titulo donationis dat vsumfru ctum Sorti. Illum enim contractum approbat ius pontificium. vt patet in loco assignato &. x. q. ii. in ca. Casellas S. Si oeconomus. idem patet in iure Caesareo in auth. de non alte. S. Si quis autem. Ergo eodem modo Plato potest dare ecclesiae suum praedium simile vel tantum in pecunia quantum valet praedium Sortis vt detur sibi similiter triplex praedium cum praedio Sortis vt inde viuat. Tertio probatur idem. Sortes potest licite agrum suum locare ad vitam Platonis: & licite potest Plato eum conducere. vt in vtroque regno Britannorum satis vsitate fit. locatio enim & conductio fit pro pensione annua quam locanti conductor dare debet. tunc Plato pro pensione annua acquirit ius percipiendi fructus illius agri: immo plerumque conductores agrorum procurant sibi in senectute a dominis locantibus ius tale vt sic maneant per vitam: ergo eodem modo potest aliquis emere sibi vitalitium dando simul alicui illud quod iudicatur aequiualere pensioni annuae.
⁋ Contra hanc conclusionem arguitur. vel cuilibet licet emere vitalitium, vel alicui & ali cui non. Secundum non videtur dicendum: quia nulla apparet ratio discriminis, nec primum: quia tunc nomines torperent ocio: & nulli laborarent pro fructibus terrae colligendis. Similiter si Titius & vxor sua darent omnia bona sua alicui coenobio pro vitalitiis, suis relictis liberis quibus habent thesaurizare, improbe agerent. igitur.
⁋ Ad argumentum concedo secundam partem quod alicui licet & alicui non. alicui enim est valde illicitum sicut exemplificauimus in casu. & stat quod aliquibus sit licitum: nullo pacto tamen expediens: muita namque licent quae non expediunt, secundum Apostolum. vnde actus indifferens secundum ponentes ipsum est licitus: vel siue negetur actus indifferens siue non, minus bonum maiori bono comparatum alicui est licitum: & tamen non expa dit. quia ad maius bonum non promouet. Aliqui etiam sunt qui licet possint emere vitalitia: tamen magis conducit quod honesto labore vitam degant. Tertii sunt quibus plurimum conducit emere vitalitia vel ea habere. si vero habeant prouisionem iam sibi a republica collatam, stultum est vitalitium velle emere. hoc autem solum erit vocatum vitalitium, cum vitalitium iam habeant. Exempla de generibus hominum quibus expedit vitalitia emere. habemus ex lege diuina veteri Nu me. xviii. & Deutero. xviii. quod Leuitis & sacerdotibus filii Israel dabant primitias & decimas: quia erant cultui diuino mancipati. & Deutero. xxv. di citur. Non ligabis os bouis terentis in area fruges tuas. Per bouem intelligitur verbi dei declamator: populum in spiritualibus instruens. vt Apostolus primae ad Corinth, nono exponit. & Apostolus in prima epistola ad Timoth. ca. v. Qui bene praesunt (inquit) presbyteri: duplici honore digni habeantur: maxime qui laborant in verbo & doctrina. vbi glossa dicit. Duplici honore. spiritualiter eis obediant, & exteriora ministrent. Propterea beneficia in noua lege addictis cultui diuino a maloribus nostris deputata sunt: vt homines ab eis capiant spiritualia bona: secundum illud Psalmographi. Sumite psalterium & date tympanum. per psalterium spiritualia: & tympanum temporalia intelliguntur. Fodem modo de religiosis qui mundo abrenuncia runt: contemplationi vacantes, pro se & reliquis orantes. saltem hoc ex officio eis incumbit. Tertii sunt in republica vtilissimi: vt qui vacant scientiarum studio, & potissimum vtiles ad illuminandum intellectum: & ad inflammandum affectum: sic vt lluminatio sit ad inflammationem praeparatio & dispositio: sicut qualitatiuae dispositiones requruntur in materia ad introductionem formae substantialis. Hi olim habebant a republica stipendia quibus dabantur alimenta e publicis regum horreis. teste philosophorum principe primo Metaphysicae. Vetus namque est prouerbium. bonus in foro, ma- lus in studio. Ergo ne in caducis bonis fortunae occupentur, si sint ingeniosi / laboriosi / & prudentes pro aliis tam in speculatiuis quam in practicis laborantes: nunc vulgo ad populum qeclamantes: nunc theologiam doctis legentes & praedicatores promouentes: & cum eis a republica non fiat prouisio: quare negabis eos sibi posse emere vitalitia vt consequenter adhuc reipublicae propriis laboribus inseruiant: more doctoris gentium nocte manibus laborantis & interdiu praedicantis: & ab his quibus praedicabat sustentationem non capientis ? Quarti sunt pauperes & impotentes quibus propria non sufficiunt bona, quibus habentes bona possunt dare sicut & ipsi accipere, vitalitia, & Christo in eorum personis dederint. Alii sunt rectores reipublice in temporalibus: quibus e republica prouidendum est.
⁋ Secundo arguitur. emens vitalitium dat venditori occasionem peccandi: ergo vitalitium emere est illicitum. consequentia patet: & assumptum probatur: quia est causa quare saepe venditor optat enim ) ptorem mortuu, & gauderet de morte eius.
⁋ Respondetur. si ita sit, est occasio accepta & no data. sed potest vitalitii emptor emere vitalitium ab illo vel illis qui de sua morte nullo pacto gaudebunt: semper enim debet emere a melioribus: vtpote a conmunitatibus: & praesertim ab illa conitate in qua sunt viri prudentes & deu timentes: vt a bonis religiosis vel aliis prudentibus saecularibus. et si vir valens sii prudentia: inueniet qui pro modico aere dabunt sibi vitalitium: immo gratis, vt gratis distinguitur contra temporale bonum. In rebus namque ambiguis eis consu let: cum in saeculari habitum non minus religiose viuat quam alii in religioso habitum. Nec est dicendum quod emptor vitalitii sit nimis sollicitus vt sibi prouideatur: immo facit ista prudenter ne circa temporalia fiat sollicitus: exemplo pauperis scholastici caponem praesente Carolo magno in fine prandii capientis: qui cum a prudentissimo & magnanimo rege gratia ioci argueretur quod fecisset contra verbum euangelicum vetans virum esse sollicitum de crastino: prudenter respondit scholasticus. Feci (inquit) inuictissime Imperator mihi prouisionem in manica mediocrem: ne de crastino essem nimis sollicitus. Stat tamen vnum auarum a quo vitalitium emitur, si prudentiam vllam habeat dolere de morte emptoris vitalitii, & gaudere de liberatione a vitalitio: licet vnum ad aliud consequatur. sicut secund vulgatiorem theologorum positionem non stat quempiam esse episcopum si non fuerit sacerdos. tamen potest velle esse episcopus: nolendo esse sacerdos
⁋ Tertio arguitur. emptio vitalitii assimilatur ludo fortunae, qui est illicitus ergo etiam vitalitium est illicitum: quia si vitalitium emens, vnum & nonaginta annos viuat more Platonis, multa s dit venditor: & per consequens bene lucratur emptor. fin viuat annos Alexandri Macedonis, erit econuerso. modo eius longa vita vel breuis est aeque anceps ac aleae ludus.
⁋ Respondetur. aliquem ludum fortunae inniti, hoc est casui fortuito: potest intelligi duobus modis. Vno modo quod homo faciat actum cadentem super obiectum debitum sufficienter circum stantionatum: in quo quidem actu est aequilibris apparentia damni & lucri. & hoc non est inconveniens. hoc liquet in bello iusto, negociando per mare intetr Scyllam & Charybdim: ventum & procellam / & medios hostes. saepe periculum (vt aiunt) non vircitur nisi periculo. Etiam patet in contractu eiptionis conmuniter. vbi tam emptor quam venditor sunt circumspecti viri in arte negociandi: & tam ipsi quam assistentes ne gociatores dubirant quis lucraturus sit & quis perditurus. quando enim est magna merx possunt iudicare vtrumque lucraturum. Alio modo aliquid innititur foitunae quando innititur alicui obiecto contrahientibus inutili, quemadmodum est in taxillorum ludo: vt in sua materia latius deduximus: sic in est in proposito.
⁋ Quarto arguitur. ponamus duos sortem sexagenarium ementem vitalitium in capitulo nostrae dominae Parisiensi: quia illud reputo ita securum vt emere ab vno conventu religiosorum quoruncum quod: det Sortes ducentas libras parisienses pro iure recipiendi quotannis quadraginta francos, quam non putatur posse viuere vltra decem annos: sed propter periculum stat quod non tantum viuat. Tunc Plato vigenarius a Car thusia vitalitium emens, de quo est vero simile quod viuet tot annos proportionabiliter quot Sortes, debet da re quater amplius quam Sortes. patet: quia qualis est proportio annorum Sortis & Platonis inter se: talis debet esse praecii ad praecium. consequens est falsum & contra eorum praxim qui viralitia emunt.
⁋ Respondetur, non se quitur vt patet ex solutione ad quartum primae quaestionis de emptione reddituum, nec est apparentia quod Plato proportionabiliter tandiu viuet quam Sortes. Oppositum enim est multo verosimilius: quia prius in magno annorum numero etiam iuuenis moritur quam in puo senex Deuerbio namque communi dicimus. pellis agnina fertur ad forum sicut antiquam ouis pellis. Etiam magna pecunia simulul collecta est melior habenti quam maior pecunia successiue acquisita. Propterea in solutione ad illd argumentum diximus: quod mercator minoris vendit quamlibet vlnam panni venditi negociatori qui multa emit quam illi qui pauca. Et cum ambiguum sit de vita iuuenis quamdiu viuet: non oportet tantum in quantitate cape pro vita litio a vigenario quantum a sexagenatio. sicut etiam mercator vendit minoris ementi multa, quam multis tam rundem ementibus sepatim. dico separatim: quia si vnus conveniret pro omnibus, & postea inter se merces partirentur: aeque vili praecio haberent vt vnus emens.
⁋ Ex his patet quod vitalitii emptio & venditio ali- quibus est illicita: aliquibus honesta & expediens: aliquibus etiam non neganda. & habendus est oculus ad complexionem / temperantiam / vel intemperantiam / & ad passiones animae ipsius ementis. nam sanguineus & ab his qui diu viuunt procreatus, temperatus, & iucundus diutius viuit qui alius diuersus. Seruetur autem latitudo iust i praecii: sic scilicet considerando quot annos homo possit viuere. & quia multa possunt occurrere ne tandiu viuat: capiatur quoddam temperamentum: vt homo potest pro. ccecc. aureis habere redditus perpetuos. xx. aureorum. & iste redditus non est empto ri sic onerosus ac si venditor vitalitii esset venditor similis redditus: quia semper habebit probabilitatem quod multis modis iste potest mori. Vlterius suademus ne ab vno viro ematur vitalitium, vel portio a communiugato & vxorem habente: quia bonam portio nem in mala commutabit. a communitatibus autem potest audacter emere scripto authentico super hoc fabticato ne sit postea sollicitus.
⁋ Ex omnibus patet quid sit redditus: tam fructuarius quam pecuniarius: & quod vterque potest esse redimibilis & irredimibilis: ad nu tum veditoris tamtenm: emptoris solum / & ad vtriusque arbitrium. Nec est inconveniens quod redditus sit securior & tutior ex parte ipsius quam fructus a praecio vel praecium ipsum: sed sufficit quod a principio contractus iudicio prudentum erat latitudo iusti pcii: quod semper supponimus, & reliquas circumstatias oes: nullus enim contractus est vitae humanae ita propitius quin aliqua mala circumstantia possit ipsum vitiare: vt est emptio panis propter malum finem, non enim sufficit obiecti & omnium circumstantiarum ad bonitatem actus requisitarum positios si ponatur aliqua circumstantia mala actum vitians. Ex his patet quod haec consequentia est nulla. iste redditus est fundatus in omnibus bonis istius domini: & dominus emit equos ad bellum praecio: ergo iniuste est fundatus. quemadmodum ager aliquis iuste emitur in centro vnius regni: licet pluris quam in circunferentia prope hostes. De redditu qui potest fundari in persona, quia est rarus & inutilis, parum loquor: licet redditus pecuniarius in persona constitui possit, quemadmodum capitur decima personalis de lucro hominis vbi est consuetudo: & aliqui serus legales dant suis dominis quolibet die vnam certam quotam: quam quis a domino emere potest. Et haec de redditibus succincte dixisse sufficiat.
On this page