Text List

Quaestio 42

Quaestio 42

An reddituum emptio sit licita

Ertio circa materiam negociationis proprie dictae quaeritur. an reddituu emptio sit licita. Respon detur per conclusiones sequentes. quarum Prima lest. licitum est emere agros

⁋ Secunda conclusio. licitum est emere agrorum redditus fructuarios.

⁋ Tertia conclusio. licite possunt emi redditus pecuniarii.

⁋ Prima conclusio non eget probatione. Ita enim fit & practicatur apud omnes: & nemo sapiens vnquam hoc reuocauit in dubium.

⁋ Probatio secundae conclusionis. licet emere fructus ex agris colligendos: ergo licet emere redditus fructuarios tenet consequentia., quia redditus fructuarii non sunt nisi fructus colligendi. Secundo probatur idem. redditus fructuarius potest esse obiectum debitum emptionis: quia est res temporalis in se prophana & praecio aestimabilis. super pono quod non sit spiritualibus annexus. ergo sequitur quod est emibilis. Si consequentiam negaueris, das mihi occasionem negandi quod vestis vel equus sit emibilis.

⁋ Tertia conclusio probatur. aliquis vendit licite aliquos agros sibi seruando pensione annuam: puta de recipiendis centum francis quotannis: & aliquis potest illam pensionem emere: ergo redditus pecuniarius est vemn dibilis: ergo quis licite potest ipsum emere. Secundo probatur idem. si non lice at emere redditum pecuniarium: hoc erit propter rationes aduersariorum & potissimum Herici Gandensis. Sed illae rationes nullius sunt momenti vt postea dicetur lstud patebit amplius ex dicendis in materia reddituum. Tertio probo sic. si tibi donaui redditum pecuniarium: illum vendere potes: & aliquis potest illum abs te emere, vt Henricus concedit: ergo eadem ratione ante quam eum tibi donaueram potuissem tibi vel alteri vende re. Consequentia patet: quia non videtur ratio diuersitatis inter me habere illum redditum antequam eum tibi donaui: & te habere quam lo tibi donaui: nisi quod post do nationem tu habes eum formaliter & expresse: & ego eum habebam virtualiter & causaliter, more legistarum loquendo. Ille autem modus habendi non potest hanc differentiam facere vt tibi liceat illum vendere & mihi non liceat. Sed quia determinatio summorum pontificum de redditus pecuniarii emptione est expressa, non opor ret pluralitati rationum inniti contra Henricum. quiqui sapientes theologi & canonistae ante pontificum de terminationem agminatim & rationabiliter tenu erunt contra Henricum.

⁋ Contra tertiam conclusionem argumentor sic. bene sequitur. quis potest licite emere redditus pecuniarios per tertiam conclusionem: sed redditus pecuniarii sunt pecunia: ergo quis licite potest eme re pecuniam, consequens est contra dicta in prima qua stione de vsura. Probatur minor. si non sit pecunia quaero abs te quae res sit redditus pecuniarius: vel qua res erit vel fuit. more nominalium loquendo pro quo super ponit terminus ipse. Hic communiter respondetur quod non emitur pecunia, sed ius recipiendi pecuniam sed a nominali quaeritur quae res sit illud ius, non potest dicere quod est respectus rationis fundatus in estptore: & terminatus pecunia vel contra. Etiam reales infectando talis respectus nihil est / nec substantia nec accidens. sed pronuc non conducit tales positiones impugnare. Nomnalis autem sic loquens se ipsum non intelligit. subrisi fateor, dum Henricum de Hoyta in suo tractatu de contractibus ad hoc argumentum commune ita respondentem legi. Concedo ergo quod emitur ius recipiendi: & conceditur etiam quod emitur pecunia: licet nulla esset in rerum natura. Emo enim importat actum animi interiorem: & ampliat ad multas differentias temporum: vt ex logica nosti: cui in hac materia immorari indecorum est.

⁋ Sed contra hoc quadrupliciter instat Conradus. primo. ille redditus est ius percipiendi pecuniam: modo illud ius non est pecunia: cu illud ius sit quiddam incororale & inhaerens ipsi ementi completa emptio ne. Pecunia autem est res corporalis: & non inhaeret ementi completa emptione. Totum argumentum in hoc consistit quod illud ius est quiddam in corporale: quia domini legistae ita loquuntur. sed hoc non potest iuuare arguentem. nam respectus rationis nihil est: & tamen secundum legistas illud ius est aliquid. nos iam metaphysice loquimur: & ni si faceret ad solutionem argumenti: repente decederem. Dico quod illud ius concludit in suo connotato aliquid spirituale quod tamen est emibile: quia spirituale prophanu, & non spirituale sicut capitur in definitione simoniae. Postquam enim ex actibus voluntatis est conventio sufficienter facta de transsatione dominii per emptionem / donationem / vel alium titulum: hoc fit mediante actu voluntatis qui est quiddam spirituale. & siue soluatur redditus siue non: habeo ius percipiendorum reddituum.

⁋ Secundo arguit: quia stat quod conpleta emptione non sit pecunia aliqua apud venditorem in rerum natura: & tamen tunc ius percipiendi eam est in rerum natura: quia completa emptione ipse emptor habet ius illam exigendi: ergo separantur in existentia. igitur non sunt idem realiter. Dico quod me habre ius percipiendi pecuniam nihil aliud est quam me iuridice posse pecuniam petere. & sicut emo pecuniam quae non est in terum natura: sic iuste peto pecuniam quae non e in rerum natura. & sic apud vulgares dicor haire ius recipiendi pecuniam: eodem modo quo rea les aduersarii dicerent de fundamento vel termino. lstud oportet nominalem dicere: vel quod sit ipse emens / actus voluntatis / vel pecunia estpta: quod est rationi bilius.

⁋ Tertio sic. redditus computatur inter bona immobilia. vt patet in cle. Exiui de paradiso. de verborum signi. Pecunia autem inter mobilia computatur. lam respondimus ad primum: quae responsio sufficit.

⁋ Quarto arguitur. si emo seruitutem vehendi vel portandi res meas vel transeundi per agrum tuum: non emo ipi sam vecturam vel transitum: quia illum actum habeo virtualiter in me antequam ema: nec emo agrum tuum: sed ius vehendi & transeundi: cui respondet obligatio in ipso agro tuo & etiam in persona tua uia tu es mihi obligatus vt patiaris me transire per agrum tuum. Respondetur. reducere modum loquendi. vulgarem ad metaphysicam in re, non est vique quaque facile. vt patet in simili. Quis enim hanc proponnem & similes sine disputatione puia concederet vnqui sortem currere est sortem esse britannum vel album: sed in proposito dico quod ius transeundi per agrum tuum supponit pro agro tuo, connotando quod tu tene ris me pati ire per agrum tuum: nec sequitur, emo ius transeudi per agrum tuum: & ius transeundi per agrum tuum est ager tuus: ergo emo agrum tuum, non stes in hoc quod ager est quale quid: quia etsi esset hoc aliquid, in idem rediret, quemadmodum non sequitur. sortes emit hanc locationem passiuam huius domus: & haec locatio passiua est haec domus: ergo sortes emit hanc domum vel hanc domum sortes emit. vel emo hunc vsum equi tui: vel hanc locationem equi tui vel hanc ec tationem equi tui: & haec equitatio e equus tuus: ergo equum tuum emo. loquor de equitatione passiua, nec sequitur: facio sortem esse hunc doctum scholasticum: & hic doctus scholasticus est sortes: ergo facio sortem. & sicut dicimus non sequi: cognosco hominem: ergo cognosco risibile: sic esset de emptione cum terminis convertibilibus saltem a parte posteriore.

⁋ Respondeo ergo ad formam argumenti concedendo quod licet emere redditus pecuniarios: & redditus pecuniarius sit pecunia: tamen non sequitur propterea quod emam pecuniam, non enim emo pecuniam absolute: sed pecuniam taliter denominatam: puta quod iuste accipio ius colligendi quotannis. xx. aureos dando quadringentos & sic emo. xx. aureos taliter denominatos vel qualificatos. Secundo pro argumenti solutione dico quod pecunia communiter non est terminus contractus sed medium, vt videre est vbilibet in foro. Potest tamen in emptione reddituum pecuniariorum (qui sunt ra ri comparatiue) esse terminus: ergo licet pecuniam emere. vbi vero alter arguendo dicit rei veritatem esse quod res artificialis a naturali distinguatur: bene video quod vicum straminis non visitauit: nec supputauit cum hospite nominali. sed in extrinsccis temporibus praeterito & futuro istae sunt concedendae. pecuniam sortes emit. paset. hoc aurum sortes emit: hoc aurum est vel fuit pecunia (redigatur in massam vel in non pecuniam hoc quid ante fuit pecunia) ergo sortes pecuniam emit. Similter, hic aureus fuit in Ta- go vel creuit in monte. & cum pecunia & non pecunia sint eiusdem speciei specialissimae entitatiue, & num licite emo: nullo iure vetitum est quin aliquod lici te emere possim: iure enim naturae & diuino non est vetitum, sed permissum tanquam licitum: etiam iure huma no vt inferius dicetur. Casus autem Arist. primi Politi corum sexto adductus non est contra hoc propositum: quia habet pro inconueniente quod pecunia in mutuo pecuniam pariat, non dubium est quin in Graecia viderit multos redditus pecuniarios: & censuerit eorum col ectores iuste colligere: sed quia illic pecunia non dabatur subito in toto soluenda, sed pro iure pecunia tolligendae successu temporis, & non vidit subito solutionem, non vocauit hanc acquisitionem pecuniariam & obolisticam. Sed quia probauimus redditus pecuniarii emptionem pecuniam: oportet dicere quod pecunia alicuius emptionis vel alterius contractus ( non rei fert) sit terminus immediatus. Sed dicis. tunc duplex habet officium pecunia: quia est adinuenta vt sit precium in commutationibus: ergo non est nata esse merx vel res commutanda immediate. consequentia est nulla. multiplex enim officium habent pecunia te vnum habeat principale & praecipuumscilie. vt sit medium i commutationibus. nam valet ad popam aurum est moneta percussum: & ad curandum a lepra: sicut contra frigora & calores valet de per se longa vestis: & de per accidens ad occultandas graciles & deformes tibias.

⁋ Vlterius dico quod quis potest emere pecuniam est de virtute sermodois vt connotatio termini emere in connotatum ter mini pecunia cadat. & dato quod res artificia les a re na turali distinguatur: quod potest ab addicto sectae desendi pro ut domini reales tenent, adhuc illa fota artificialis pot emi: quia est quid aestimabile praecio & prophanum. hoc est, fian est vetitum emi sicut obiectum simoiae spirituale vel spiritu ali amnexum. nam fabti aurarii & campsores emunt aurum & pecuniam aliarum regionum incognitam: quia non videtur quo alio contractu pecuniae incognitae dominium acquirant. & in commutatione albae pecuiae pro auro est estptio pecuniae.

⁋ Sed dicis. est cambium: & illic nem merx: quia merx proprie est res vtilis: vt res vtilis distinguitur a pecunia: quia nisi sic: non videretur ratio quaere in tali cotractu magis vnus diceretur emere quam alius vendere. qui enim tradit fiore num pro minuta moneta, non plus videt vendere florenum pro moneta quam emere monetam profloreno. Secundo hoc probant a simili sic. commutatio duarum rerum vtilium dissin ctarum a pecunia non potest esse emptio: sed est permutatio qua ponitur inter contractus innomniatos: & tamen quae ratione vbi vtrum quod commutabile est pecunia / posset dici esse emptio eadem ratione posset dici ibi esse estptio vbi vtrumque extremum est res vtilis. tenet consequentia. quia aequae necessario requiritur ad contractum estptionis merx ac praecium consistens in numismate & contra. ideo sicut coincidente merce cum praecio vel pecunia puta quia vtrumque est pecuma, quis contem deret saluare quod ibi adhuc esset estptio: sic ent si conincideret praecium cum merce sic vt vtrimque res vtilis sit merx maxine eiusdem speciei / vt asinus pro asino: sustineretur ibi esse emptio, quae omnia sunt etiam contra vsum loquendi iuris ciuilis / vt patet in. l. si it. de contrahem. empt. & vend. Sed istae rationes non concludunt: immo nominali est necessarium eas soluere.

⁋ Sed pro eis adhuc addam apparentiorem auctoritatem iuris Caesarei. lustinianus enim instit. de empt. & vendi. s. Item praecium. &. S. Diuersae scholae. dicit quod Sabinus & Cassius moti aliquibus rationibus & ver sibus Homericis dixerunt rerum permutationem esse enim ptionem & venditionem. Sed & Proculus stipatus aliquibus versibus eiusdem Homeri. sententiam aut Proculi imperator confirmauit.

⁋ Respondetur. in primis pro indubitato tenemus contractum licitum: & si eet mutuum: esset vsura ab omnibus contractum approbantibus & vocatur emptio iuris recipiendi quotannis pecuniam. Sed quia illud ius pecuniam dicimus: Ad primum argumentum vbi ditur. illic non est merx. hoc nego. dico quod pecunia quam ego emo per quotas annuas & menstruas colligendam, est merx, nec semper oportet mercem a pecunia distingui. & hoc capiendo mercem pro omni illo quod emitur. Interdum enim apud dominos le gistas solum res mobilis vendibilis dicitur merx. ftu. de verbo. signi. l. Mercis appellatio. & quicquid sit de cambio non refert sufficit nobis in proposito ntro quod secundum aduersarios ius recipiendi pecuniam sit merx: & pecunia in proptu data sit praecium. & nos dicimus d ius esse pecuniam existentem vel futuram. hoc est more legistarum pecuniam in spe. Et in cambio potes dicere quod vtrumque extremum est merx & praecium: & quod dans albam pecuniam emit aurum: & sic est emptor auri alter auri venditor: & albae pecuniae emptor.

⁋ Ad secundum dicitur quod commutatio duarum rerum vtilium potest vocari emptio: & vterque est emptor & venditor respectu diuersorum. vt agricola dans triticum pro vino emit vinum: & vendit triticum. merx eius empta est vinum: & praecium datum est triticum. econverso respectu alterius. Et quod istud sit dicendum conformiter ad propositum nostrum: declaro. do sorti in proptu quam dringentos asinos ea stipulatione vt mihi quotannis det. xx. asinos redimibiliter vel irredimibilitur: non refert, iam quaero ab aduersario: an iste contractus sit mutuum. & mox dicet quod non: sed dicet quod est emptio iuris recipiendi quotannis. xx. asinos: quod ius ego dico asinos recipiendos. & sic alicuius rei non vsu consumptibilis pro similibus rebus tradita est emptio & venditio: & quadringenti asini in proptu dati precium sunt: reliqui vero asini partialiter recipiendi sunt vel erunt merx.

⁋ Ad tertium argumentum dico quod ipsum est pro dictis. Cum enim imperator dicat: quod diuersae scholae doctores contra sentiebant: & ita disceptabant an permutatio esset enim ptio: ergo inter prudentissimos legistas contrariae erant opiniones. & licet imperator alteram opinionem approbauerit: nobis nae est necessarium illam recipe. Secundo dico & melius: quia facile non sunt contemnendae leges quod imperator loquitur coniter extra materiam reddituum lstud dicere oportet: vel quod est contractus innomnia tus contra omnes. Sed difficultas est de termino & dico quod stat dare duos contractus quorum vnus sit emptio & venditio: & alter cambium vel permutatio / qui sunt eiusdem speciei specialissimae entitatiue. Hoc sic declaro. capio duo frusta auri eiusdem generis more legistarum loquendo: hoc est eiusdem speciei specialissimae more philosophi: & duo frusta argenti etiam eiusdem generis. iii vno frusto au ri & in vno frusto argenti fabticetur moneta: det sortes multas partes illius albae monetae pro vno scuto auri dicendo: do tibi haec pro illo. illic est permutatio & cambium. dicat Petrus Paulo. do tibi haec pro illo. per pronomen haec demonstrando partes frusti argentei non percussi moneta: & per pronomen illo demonstrando frustum auri non percuisum moneta: illi actus interiores habent similia extrema & obiecta: & caetera ad identitatem specificam requisita: ergo sunt eiusdem speciei specialissimae entitatiue. & vnus contractus est emptio & venditio formalis & abstractiue: & alter permutatio. emptio actiua est eim ptor: emptio passiua merx empta. vnus actus voluntatis emptio: alter venditio. Non enim ponimus relationem distingui a fundamento & termino. Vlterius dico: quando communiter datur res vtilis pro vtili est permutatio. & quando datur pecunia pro pecunia: est canbium. secus est in hoc speciali contractu de emptione redditus: vt superius ad Arist. respondimus. Speciale enim interdum habet aliquid annexum ab his quae com muniter contingut. sicut in aliquo contractu enim ptionis requiritur scriptum: & contractus non est completus quousque omnia reducantur in mundum: tamen hoc non requiritur in contractu empitonis & venditionis communi

⁋ Secundo arguitur contra conclusionem supposito quod tradidi centum aureos platoni pro quinque au reis quotannis colligendis: Ioannes a Platone emit quinqueaureos: & isti aurei sunt omnes aurei: ergo loan nes emit istos. v. aureos vel illos quinque aureos: & sic de singulis. consequens est falsum. na quibuscumque quin quod aureis demonstratis: Plato non est deuinctus illos dare. Ad hoc argumentum in appellationibus in simili respondimus de hac, debeo tibi equum: & logicam in hac graui materia inserere pudet, nec vllo pacto ista qua artes sapiunt cum legibus & theologia inseruissemus: nisi pro materiae discussione fuisset necessarium

⁋ Tertio arguitur. iste contractus est vsu rarius: quod probatur: quia tradidi Platoni centum au reos quos dabit mihi vel meis haeredibus integros in fine. xx. annorum vt suppono. tunc ergo capio lucrum vltra sortem: quia centum aureos instis. xx. annis recipio: & in fine totam sortem.

⁋ Respondetur negan- do quod sit vsura: quia non est mutuum: nec possum eum co gere vnquam ad restituendam sortem: quod est contra rationem mutui: vt dictum est in materia de vsuta. Sed contra. erit solum palliatio vsurae, & occasio opprimendi inopes: vt si quis inopia praessus petat a me mu tuo centum: dicam non dabo tibi mutuo: sed emam annuum redditum. v. aureorum pro centum aureis quos tibi tradam nunc in promptu. Ad replicationem respondetur negando quod sit vsurae palliatio vel occasio inopis opprimendi: vt facile est vi dere per emptionem rerum istius tam mobilium quam immobilium. Dicam enim, non dabo tibi mutuo tentum aureos: sed emam abs te talem fundum valentem. v. quotannis: vel emam abs te boues & oues valentes centum in promptu: alioquin non daturus pecuniam. Et hoc supposito quod non sis hac inopia pressus vt sim obnoxius tibi dare mutuo de praecepto, nonne vides emptionem tam mobilium quam immobilium quam tu cum omnibus concedis licitam: qui eodem modo erit vsurae velamen, & occa sio opprimendi miseros: quod non concedis: ergo nec istud te mouere debet.

⁋ Quarto arguitur, non ingrediori latitudinem iusti precii dando centum pro iure quotannis percipiendi quinque. nam colligo. xx. annorum curricuo centum, & vltra capitale meum.

⁋ Quinto. teneo me in tuto: quia fortassis centum aureos quos ei tradidi: negociationi exponit: in qua partem vel totum amittit. quo non obstante oportet det mihi quotannis quinque de suo.

⁋ Ad quartum nego assumptum: quia centum tantum valent in proptu rudentum virorum iudicio: quantum habere ius co ligendi quotannis. v. Et quod ita sit ostendo. In quaml bet regione pro. xx. plerumque recipitur vnum: immo in emendis agris / vel redditibus perpetuis Parisiis pro duodecin habebis vnum. & cum non praessi inopia hoc modo contrahendi vtantur: latitudinem iusti praecii ingredior & sic in hoc non pecco.

⁋ Ad quintu dico quod non te neo me plus in tuto qui eum: quia ars eius iudicio prudentum iudicabatur aequalere parti meae. hoc est praecium ei datum iudicabatur tantum valere quantum mea merx de. v. quotannis recipiendis. hoc est suam partem prudentes aeque bonam ac meam iudicarent: licet ars mea sit in maiori securitate collocata: si in fum dis vel in omnibus bonis eius collocetur, nec hoc inficit emptionem redditus. nam in emptione emens agros licet non capiat plus qui vendens secundum vsualem cursum emptionis & venditionis: tamen sors eius quando res immobilis emitur est securior quam vendem tis. sed hoc in emptione nullo modo probat contractum esse illicitum: ergo nec hic. & concedo quod successu temporis vltra meam sortem in reddituum emptione colligo: sed accipio de meo & non de bonis illius a quo habeo ius colligendi quotannis quinque aureos. Non tamen opinaberis quod emens. redditum huius agri: ipsius agri proprietatem emit: sed potius quendam partialem vsumfructum talis agri. & venditor habet adhuc in agro in quo constituitur redditus, proprietatem: in quo emptor partialem vsumfructum habet. sicut decima praedialis est redditus ecclesiae debitus: & tamenproprietas praediorum manet penes laicos, quenadmodum emens agros mille libris sterlingorum. quotannis colligit summam. l. librarum: immo cum ndustria in fructibus quotannis forte colliget centum libras eiusdem monetae: sed has colligit de suo: & de inclusis in ventre mercis suae vt ita loquar, quemadmodum foetus vaccae meae in fructu vaccae meae includitur, nec habendus est vllus respectus ad collectionem successiuam fructuum, quam si simul essent collecti plus valerent in decuplo in me, & in haeredibus meis si non redimantur, quam erat pecunia mea qua ego hos praedictos redditus emi. Nunquid Arist. & multi gentiles philosophi perpetuitatem mundi ponentes similes contractus iudicarunt rationabiles: & stat quod apud eos in agris perpetuis pro xx. emebatur vnum. & tamen emptor in se & in haeredibus suis eorum aestimatione in infinitum syn categorematice colligeret maiorem pecuniam quam erat capitale quo illos agros emit: licet in nullo instanti vel tempore finito erit infinitus fructus ab aliquo & ab omnibus eum praecedentibus collectus Homines enim minus curant de filiis quam de seipsis minus de nepotibus quam de filiis: minus de prone potibus quam de nepotibus. & sic per abnepotes trinepotes & in abyssum in posteritate decrescit amor etiam plus valet mediocris pecunia simul collecta quam similis successiue collecta siue ad emendas possessiones siue merces. & ita in multis aliis. & propterea minori praecio negociator vendit illi qui multa siml in propta pecunia emit quam eis qui plura separatim emunt: non solum habendo respectum ad maioren laborem vendendo pluribus: sed etiam ad vtilitatem pecuniae simul collectae.

⁋ Ecce quomodo redditus tam fructuarii quam pecuniarii emptio est licita si detur praecium aequalens merci secundum aestimationem prudentum loci & temporis. Signanter loci, & temporis. nam vbi ager est sterilis & homines rari: minoris emitur redditus. sicut totus ipse ager multo mi noris emitur: quam vbi terra est vberis glebae / & hominum est frequens multitudo: nam statim a principio orbis conditi quilibet ad arbitrium terras & possessiones sibi vendicauit. postea hominium multitudine crescente agros modico aere vendere inceperunt: & postea paulatim ob emptorum multitudinem, & agrorum penurias carius vendidere. & ita fieret sine statum: nisi repentina mors peste vel bello homines vnius regionis attenuaret. Si enim hoc anno sint philuroes adulti non ducentes vitam caelibem quam erant septemnio praeterito: isti multipli cant: & iterum multiplicatum multiplicant: vt rectae patet de multiplicatione arithmetica. sed ob bella tam intestina qui externa & pestes vno anno plures moriuntur forte quam in decem annis aliis: & illud toti reipublicae vnius regni non est inutile. quae deus pro superbia principum & populi & aliis peccatis immittit. scit enim ex malis bona elicere: quatenus nos nescimus. sicut fecit quod venditio culpabilis fratrum loseph tam patri quam fratribus cederet ad vtilitatem communem. sic omnisciens deus peccatores punit vt reliquis ad vtilitatem cedat. quod si non peccarent & multiplicarentur modo iuste viuerent: eos omnes pasceret. sicut vno anno plura concedit quam tribus aliis. Continuando propositum quia vna regio non sufficit infinitis ministrare victum: nec iuuat di cere quod oportet habere ab aliis: quia nisi homines in aliis regionibus morerentur: eadem esset difficultas: licet vna regio sit alia fertilior: propterea quando est quaestio vtrum aiiquid vendebatur sub medio iusti precii: illius temporis in quo erat venditio, oportet habere respectum. Vlterius redditum pecuniarium pecuniam diximus: sicut redditum fructuarium fructum. & licet ille fructus non sit: tamen ille fructus emitur. quemadmodum aliquis haereditatem Titii emit: antequam aliquis illam haereditate adit. Diximus praeterea quod licet pecunia non debeat esse terminus emptionis communis sed medium: potest tamen esse terminus licitus pecuniarii redditus: qui licet inter diuites sit com munis: non tamen inter omnes. sicut Aristoteles dicit in praedicamentis. Qui sunt multi in theatro, pauci sunt in foro. In super ostensum est nullum argumentum probare redditus illicitos siue ex parte certitudinis siue ex parte palliationis contractus vsurarii: quin idem argumentum probabit emptionem tam bonorum mobilium quae immobilium esse illicitam, quod dicere verebuntur aduersarii. ergo in talibus argumentis tamquam baculis arundineis confidere non audebunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 42