Text List

Quaestio 45

Quaestio 45

Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti

Eliquum est aliquos lalios contractus quibus homines vtuntur, compendiose absoluere. Quaero itaque Vtrum contractus locationis & conductionis sint liciti a quae est quinta supra qua dragesimam huius distinctionis quaestio. Pro solutio ne quaistionis notabis: quod Locatio est contractus quo iuis vsum alicuius rei sibi proprietate seruata in alium transfert pro mercede. Conductio vero est contractus quo quis pro mercede ab alio recipit vsum & non proprietatem. & hic capio vsum, vt vsumfructum includat. Declaro exemplo. Sortes dominus habens pagum vel agros, vtpote Glegornum: concedit Platoni vsumfructum huius agri pro mercede & dicitur locator: & Plato illius agri coductor dicitur colonus. sicut domum conducens dicitur Inquilinus in vtroque regno Britanniae. istud enim inter eos est frequentissimum, & merces apud eos vocatur fir mavnde Innocentius Tertius cuidam abbati dioecesis Londoniensis. de locato & conducto ca. secundo dicit. Vestra nobis relatio declarat quod cum ad firmam fructus vestrarum dare consueuaeritis decimarum. & nfra. vbi Panor. ait. Illud est vulgare AnglorumProprietas manet apud dominum. per mercedem distinguitur a commodatione: cuius vsus conceditur gratis. Dicitur enim commodatum quasi vtentis commodo datum. Ex quo patet quod messor vel quicumque operam suam pro mercedem alteri exhibet, dicit se locare. quia sibiipsi retinet proprietatem sui: & fructus suos id est oneram conductori locat. Ex isto patet, quod si Plato de quo loquuti sumus conducit Glegornum a domino: & ab eodem domino pro aliquo labore pecuniam capiat: est etiam respectu illius laboris locator, & dominus conductor.

⁋ His duorum vocabulorum significantiis paucis explanatis, respondetur affirmati. ue ad titulum quaestionis. Probatur conclusio affirmatiua. venditio est licita: ergo & locatio. tenet consequentia: quia locatio nihil aliud est quam venditio huius rei: ita vt locans virtualiter vendat & transferat vsum rei suae in alterum pro determinata pecunia. vt loco tibi equum meum vt eas & redeas ad sanctum Fiacrium, & capio abs te quatuor duodenos pro quolibet die. Secundo probatur idem. locatio quo ad actum suum cadit super obiectum debitum: scilicet vsum equi: qui est tibi vtilis, & pecunia mihi vtilis, & facue accidere possunt omnes circumstantiae ad bonitatem actus requisitae: quas in omnibus suppono: igitur. Tertio probatur. si locatio & conductio essent illicitae in politia humana: esset in ea magna iactura: quia sine his non possunt manuteneri templorum / pontium / & vrbium constructores: & eis inseruientes qui suas operas locant & quas alii conducunt. eodem modo in bello iusto milites suas operas be lligerantibus locant: quas bellum gerentes conducunt.

⁋ Contra hanc conclusionem & eius fundamenta arguitur. ego locans tibi equum meum nouem paruis albis, vel quatuor duodenis quo tidie, non vendo tibi vsum equi mei retento dominio: ergo fundamentum probationum nullum. Antecedens probo. vendo tibi equum meum quia vendo tibi eius vsum. sed vsus illius equi est equus ipse. vel vendo tibi motum localem ipsius equi: modo motus localis est ipsum mobile quod mouetur: vt pronunc supponitur. & tunc sic. hunc motum localem huius equi tibi vendo: hic motus localis huius equi est ipse equus. ergo istum equum tibi vendo. vel da singularem istius, vsum huius equi tibi vendo: singularem inquam ex parte termini (vsum) quia illa propositio est singulari ex parte modi enunciandi. tunc sic. humt vsum huius equi tibi vendo: hic vsus huius equi est hic equus. ergo hunc equum tibi vendo. consequentia est syllogismus expositorius: & maior ab omnibus concessa. ambiguitas minoris excluditur quaerendo abs te quae res sit vsus illius equi, non res respectiua: quia nullu respi ctum a fundamento & termino distinctum clara & i geniosa nominalium schola admittit, non potes ergo signare quod accidens sit ille vsus equi. Si dicas, qua litas, quaeritur de qua specie qualitatis. & currendo per omnes argues facile te in capistrum deducet.

⁋ Raspon detur vt omne verum omni vero consonet, dicam & ad intentionem vulgo loquentium: & metaphysi ce simul. Dico primo probabile esse etiam apud nominalem: quod motus localis distinguitur a mobili: & tunc dico quod emo motum localem istius equi nouem paruis albis. Oppositum etiam est ita probabile: & nego quod tu emis equum meum. emptio. enim non cadit in equum: sed in taliter se habere equi: quod tamen taliter se habere est ipse equus: & emis equum meum secundum quid: hoc est tali addito. Ad syllogismum expositorium dico ipsum esse bonum: & sicut conclusionem nego: ita ipsam maiorem: scilicet hunc vsum emis: sed bene emis hunc vsum. per primam enim denotatur quod hanc rem quae est vsus emis: quae est emptio ab solute ipsius equi. per secundam autem denotatur emptio secundum quid. Sic locatio actiua est ipse tei locator: passiua es res locata: abstra ctiua vero locatio est consensus locantis & conductoris. hoc est: iste terminus locatio abstractiua e talibus consensibus supponit, connotando reliqua quae ad talem contractum sufficiunt & requiruntur. sicut nominalis dicere solet quod calefactio passiua aquae est aqua calefacta: calefactio actiua est ignis calefaci ens: & calor est calefactio abstractiua, quamuis etiam dicatur actiua: nihil est impedimenti. Ecce quo ad metaphysicam moraliter loquendo. possum vti equam tatione equi vno die vel pluribus diebus absque hoc quod cortumpatur proprietas eius. sicut homo potest: vti auto ad pompam: & etiam locare vinum & triticum ad pompam. & talis vsus non est eius distractio: sed dominium rei absolutum manet penes locantem: & dominium rei secundum quid siue di minutum apud conductorem. & sic conductor ha bet vtile dominium diminutum: diurnum, vel hebdomadale: quod est ei vtile: & dominium absolutum manet penes locantem propterea vsus dicitur posse se parari a dominio: & sic semper intelligo extra hanc materiam: semper tamen vt plures loquuturus. Qui velit sibi singularem modum loquandi fabricare: non oportet colloquatur aliis: sed ad antra deserti aufugiat.

⁋ Secundo arguitur. si locem tibi equum meum: vt veharis ad sanctum Fiacrium & tu accedas ad bellum vel ad locum periculosissimum: & a praedonibus rapiatur abs te: equus peribit in manu tua & non mea: vt habetur in. l. Contractus. lit. de reg. iu. modo res perit in manu illius qui proprietatem in re ipsa habet: alioquin mutuatarius non tenebitur subire periculum mutui nisi quia mutuum est suum: & idem est si dolo malo machinatus sim mortem equi tui: agitando eum celeriter: per diem naturalem non ministrando ei potum neque cibum quatenus moriatur. Et possum eodem modo argumentari de commodato sic. vt in fronte huius quaestionis diximus: commodatio conue nit cum locatione in hoc quod in vtroque seruatur proprietas vsu in alium transsato: & vnum fit gratis. modo maximus pontifex de commoda. ca. vni co dicit quod in commodatione commodans de leuissima culpa tenetur.

⁋ Ad secundum respondetur quod rem perire in manu alicuius non arguit illum illius rei habere proprietatem: sed quo ad mutua tarium dicitur quod mutuum est eius qualitercunque pereat: leuissima: leui, & lata culpa & dolo: vel si re mittat ad me per quencumque sollicitissimum nuncium: semper in manu sua peribit quousque effectualiter mihi mutuum restituerit. Sed quia tacite aliquibus contractibus de iure gentium aliquae conditiones insunt, vel a iure humano legi naturali maxine conformi pro reipublicae vtilitate: in illis contractibus oportet illas conditiones communiter seruare. Si enim in omnem euentum res in manu domini periret: fur & raptor non tenerentur restituere ablatu: nec conductor equi ducens equum super pontem vnum duntaxat lignum habentem in quo equus frangit tibiam: vel si quando venit ad hospitium descendens ex equo in mediam aream: statim sit ablatus Et sic in commodatione & apud depositarium. Si enim isti reparare damnum non cogerentur: nullus vnquam rem suam penes alium deponeret: vel ab teri rem suam locaret vel commodaret: quod esset in reipublicae maximam iacturam. propterea aliqua sunt rationi maxime consentanea quae talibus contractibus a iure humano applicantur: vt in commodatione homo de leuissima teneatur culpa. Et ratio pontificis est bona: quia cum gratia sui tantenm quis commodatum accepit, de leuissima etiam culpa tenetur. In proposito autem culpa non est pecca- tum homini imputabile: sic scilicet vt si mox decederet vita: illius gratia in infemo vel purgatorio puniretur. Si vero gratia dantis tamenm commodatum detur: tunc venit dolus & lata culpa. fiti. de commo l. Si vt certo. S. Interdum. &. l. Si mei causa.litct. de act. & ob. l.i. S. His quoque apud quem. Si vero gratia vtriusque: tunc praestat dolum & iatam culpam. nam dolus vti superius diximus inter arguendum, conmittitur quando quis ex industria facit vel omittit aliquid gratia cuius res alterius perit. Culpa autem est actus vel omissio in quam quis incidit, quae per hominum diligentiam praeuideri poterat. Per vi timam particulam distinguitur a casu fortuito: a quo diligentissimus cauere non poterat: vt si mihi familiarissimus & ab omnibus reputatus probis simus rem meam subtrahit. Culpa lata est quam quis incurrit ex negligentia sua omittendo diligentiam quam plurimum homines illius professionis ex hibere solent: praeter etiam suam intentionem. vt si toto die naturali non dedisti equo potum: cuius defectu si moriatur: tu es in lata culpa. nam equites norunt quod equo sit dandus potus. mors tamen equi est praeter tuam intentionem. & per hoc distinguitur a dolo. Fodem modo leuis culpa definiatur: praeter hoc quod loco huius (plurimum homines): ponatur ( homines diligentes) & in quid nominis leuissimae culpae: homines diligentissimi. Et sicut diximus in commodatione: proportionabiliter in locatione dicatur. Res itaque locata est in periculo loca toris: ita vt si res ipsa pereat sine dolo: lata vel leui culpa conductoris: vtpote per culpam leuissimam: casum fortuitum, a natura, vel per diuinum iudicium: res ipsa locatori peribit: neque conductor tenebitur locatori vllam refusionem facere pro eadem re: quia regula est, sicut nunc in commodatio ne allegauimus: quod in contractibus qui fiunt gratia vtriusque contrahentis: recipiens tenetur dololata culpa: & leui: non autem leuissima. Et ex illo sequitur: quod si conductor remisit locatori rem loca tam per nuncium diligentem: & res in via pereai casu fortuito: non tenebitur conductor ad restitutionem: sed ille casus imputabitur domino rei. Et idem est de commodatione i& depositione: vt si depositarius & commodatarius rem depositam vel conmodatam per nuncium qui vsus est diligentia, remi sit: res in manu domini perit. secus est si nuncius negligens fuerit. Et ratio est in istis: quia conductor adhibuit illam diligentiam quam viri circumspecti tali rei custodiendae adhibent: quare non debet ei imputari.

⁋ Sed contra ista arguitur. si non habuisses equum meum conductum, & equus fuisset in stabulo: fuisset mihi saluus: ergo quacumque culpa incidente etiam leuissima, conductor est in causa perditionis equi mei: & per consequens ipsum tenebitur resti tuere.

⁋ Praeterea si pactum interuenerit de leuis- sima culpa vel casu fortuito: res perit in manu conductoris. ergo non est naturale in contractu locationis & conductionis quod in leuissima culpa & casu fortuito in manu locantis res pereat. tenet consequentia: quia nulla circumstantia vel pactio vaet contra naturam alicuius contractus: quia contractum destruit pactio: & est contra eius naturam & substantiam. assumptum habetur de commodato ca. vni co. S. Licet. vbi dicit Gregorius nonus. Licet casus fortuitus ( nisi acciderit culpa sua, vel interuenerit pactum: seu in mora fuisset) sibi non debeat imputari. Vult pontifex dicere quod in tribus casibus conductor leuissima culpa & casu fortuito tenetur. Primo si equum meum locaui tibi ad certum vsum: vtpote ad equitandum Rothomagum: & tu eum ducis ab bellum. si enim equus leuissima culpa vel casu fortuito pereat: teneberis eum restituere vel aequiualens: & furtum committis equo ad alium vsum vtendo quam ad illum ad quem tibi locatus est. Secundo. si pactum interuenit quo conductor in se peri culum suscipit tam culpae leuissimae quam etiam casus fortuiti: tamen hoc intelligitur quando in pacto ponitur expresse aliquis casus fortuitus: tunc enim de illo tenetur: & non de aliis nisi sit adiecta clausula generalis de casibus fortuitis. & si illa sit adiecta: adhuc solum tenebitur de casibus fortuitis consi milibus ei qui fuit specificatus: non autem de illis qui sunt maiores eodem: quia in odiosis clausula generalis non comprehendit maiora expressis. vt in cle. Non potest. de procurato. secus in non odio sis: vt in institutione procuratoris, in qua expressis aliquibus requirentibus speciale mandatum: & subiecta clausula generali: veniunt casus maiores expressis. Et propterea si conductorem habere voluerit locator ad casus fortuitos obligatum etiam maiores illo specificato: opus erit illos expresse adiici re. Tertius est si mora praecessit casum: vtpote loca ui tibi equum: die iouis vel quocunque alio die certo mihi reddendum: & tu vltra diem assignatum equum detinuisti. si quid ei tunc acciderit: teneberis: etiam si culpa leuissima, vel a fortuna illud acciderit

⁋ Respondetur concedendo illud assumptum. si fuisset instabulo non fuisset ablatus. sed cum conductor non est in dolo: & adhibet operam pro custodiendo equo quam diligentes adhibent: non esset rationi consentaneum quod equus peritet in mant eius & non in manu domini: quia argumentum probaret eodem modo de casu fortuito sicut de leuis sima culpa. nam Sortes ducit equum in pulchro itinere cum aliis equitibus: & equus vacillando frangit collum: quare peribit in manu conductoris: qua tuor duodeni etiam tantum valent in die cum peri culo leuissimae culpae & casus fortuiti: quantum vsus valet conductori. Stat etiam quando dolo vel culpa equus in manu conductoris perit, vbi con ductor tenetur ad reparationem equi pereuntis: quod equus in stabulo locantis periisset: & tunc locans n hil habuisset.

⁋ Ad secundum argumentum concedo intecedens: & nego consequentiam. & ad probationem de illis tribus casibus assumptis qui sunt contra naturam locationis: dico quod non sunt contram eius sul stantiam. Vnde aliqua sunt contra substantiam alicuius contractus: hoc est contra entitatem contractus: ita quod si illa conditio alicui contractui addatur: ponit co tractum ipsum: vel totum aggregatum in aliam speciem contractus mutat. Declaro exemplariter. si dicam. do no tibi equum ea conditione vt des mihi. xx. aureos nummos & non aliter: illa conditio facit quod ille contractus nullo pacto sit donationis: sed emptionis & venditionis: quia in donatione donatarius nihil te netur dare donatori. Similiter si dicam do tibiequum meum commodato quatuor diebus pro. xiiii. duodenis: per hoc quod ego addo. xiiii. duodenos pro merce de: non est commodatio: sed locatio & conductio & alia species contractus. Alia sunt contra naturam contractus: hoc est sunt contra illa quae alicu contractui ex iure gentium, vel iure humano multum in ratio ne fundato convenire dicuntur: sed si contractui addam tur non variant specien contractus: quae interdum contractum faciunt licitum: interdum vero illicitum. Exempli causa: de natura mutui est quod fiat gratis: si addatur ei haec conditio quod capiatur lucrum vi mutui: iam illa conditio adiecta non mutat specien mu tui: sed mutuum licitum in illicitum mutat. Prima autem quaestione de vsura probare nisi sumus quod mutuum debet esse contractus gratuitus de iure naturae. & licet in illis rationibus possit esse aliqua tergiuersatio: tamen pro sua materia morali probationes sunt sufficientes: nec possumus facile probare multas alias proprietates multorum aliorum contractuum esse ita naturales. Sed si ponatur: mutuo tibi centum rreuocabiliter: ita vt nullum ius maneat penes me ad reuocanda illa centum: iam illa conditio adiecta est contra substantiam mutui. Aliqua etiam contingenter alicui contractui adduntur: quae nec sunt de eius natura: nec contra eius naturam, quemadmodum in philosophia dicimus quod calor repugnat naturae aquae: hoc est: contra naturalem dispositionem aquae est: & si suae naturae aqua reliquatur: calorem expellit: & tamen non repugnat calor substantiae aquae. sic in proposito si non adderentur istae conditiones adiectae: capiamus vnam quod conductor in se suscipiat omne peri culum in culpa leuissima & in casu for tuito: vi contractus periculum esset penes locatorem. licet possit non insulse dici quod illud pactum continet alium contractum in substantia a locatione & conductione innomniatum nomine speciali. Conductor autem in se suscipit omne periculum ratione diminutionis precii: puta dicendo: suscipio omne periculum in me etiam ex culpa leuissima & casu fortuito pro hoc die, si mihi. viii. turonos vel Carolum dederis: quia peccaret locator contra conductorem si vellet eum in se omne periculum suscipere, ad quod non tenetur, eum oneram do: nisi refunderet in aequiualenti illi periculo ad quod non obligatur: vtpote minus de praecio capiendo: vel dando ei aliquid aequiualens tali oneri: forte caro lum. si. n. equus moriatur: ducentos carolos & vltra amitteret. sed in ducentis vel trecentis diebus non perit vnus equus casu fortuito vel in casu aliquo in quo non tenetur conductor. Etiam ipse erit diligentis simus in equo custodiendo: & sic cauebit ne in culpam leuissimam incidat.

⁋ Tertio arguitur. si aliquis aromatarius tibi vel alteri vasa sua argentea in doctora tu vel in alio prandio locauerit: qualitercunque aliquod vas perit: ad restitutionem teneberis: aliquos enim in nostra facultate magistros hoc expertos fuisse nouimus.

⁋ Respondetur. aliquae sunt res quae diligentissimam curam exigunt. vt vasa argentea vel au rea: in quibus contractui ex circumstantia rei inest illud quod conductor tenetur leuissima culpa. & hoc patet in. l. Si merces. S. qui colunnam .lit. de locato. vbi dicitur. Culpa autem abest si omnia facta sunt quae diligentissimus quisque obseruaturus fuisset. Simile potest esse circa lapidum praeciosorum laborem: aut circa vitra praeciosa aut consimilia. Sed si res locanda talis non fuerit: puta nec facile corruptibilis nec magni momenti: quae potest facile clanculum tolli: homo non tenetur ad leuissimam culpam. Et ad illud quod dicitur de facultate nostra: aliqui prudentius faciunt dando aromatario ipsi omne per culum suorum vasorum pro certa pecuniae quantitate vt praesens sit vel aliquis famulorum eius. His nouissimis annis tamen multo melius actum est vitris: quae sunt tam munda & honesta quam vasa argentea: nec cibariorum appositionem impediunt: & horum vsum maximi honoris insignibus decorandus quatuor vel quinque solidis habebit.

⁋ Quarto arouitur ad indem. proba do quod homo teneatur ad leuissimam culpam: & hoc sic. quando locator aestimat rem locatam: & sic eam aestimatam conductori tradit: vt pote aestimat equum locatitium decem vel duodecim francis: si ex leuissima culpa perit equus, conductor tenetur eum refundere.

⁋ Respondetur tenendo opinionem loan. Andreae, quae in hac parte placet, negando quod teneatur conductor post aestimationem ad leuissimam culpam: quia sicut dicit loan. & erudite: recipiens non plus tenetur quam exposcat natura contractus: sed aestimatio solum hoc operatur vt sciatur verum precium rei in casu quo res perderetur aut deterior efficeretur: vt sic dominus rei releuetur ab onere probandi verum precium rei. Et hunc modum Panor. insequitur in ca. vnico superius abl legato.

⁋ Ecce quid est locatio & conductio: in quibus vsus rei pro mercede venditur & emitur, proprietate penes locatorem manente. & quod locatio & coductio est politiae humanae admodum vtilis. Quamuis autem vsus rei metaphysice loquendo fit proprietas realiter & identice: tamen moraliter loquendo (nisi haec difficultas vel consimilis tangatur, non expedit illo modo loquendi vti. Praeterea patet quod licet mutuum in manu mutuatarii semper pereat qui est dominus mutui: tamen res locatitia, cuius locator est proprietarius non semper perit in manu locantis sed locatarii: vt quando locatarius est in dolo, lata culpa: vel leui. Et ex dictis facile deprehendere potes quomodo culpa accipiatur, & per quid dolus ab omnibus speciebus culpae segregetur. Vlterius habes: quo modo aliquid est de substantia contractus: & aliquid est contractui naturale: non semper de lege naturae: sed crebro de lege humana. Aliquid etiam est contractui accidentale. & sic aliquid est contra substantiam contractus: & aliquid cotra naturam eius. sed contractus communiter est indifferens ad haec accidentia & sua opposita: sicut metaphysice loquendo contingit de subiecto & accidentibus eius. Rursus diximus quod inaliquibus rebus locatis leuissima culpa conductori imputabitur ob preciositatem rei locatae: vel facilem eius corruptibilitatem. si enim ita non fieret: harum rerum possessores & proprietarii eas non locarent.

⁋ Ex his patet quod stat dare aliquem. contractum in sua naturali puritate: hoc est sine pactis existentibus contra naturalia illius contractus. aliquando fit impure: hoc est cum circumstantiis contra naturalia ipsius contractus. Secundo sequitur, inane esse locatori pacisci cum conductore de conditionibus naturalibus contractus. probatur: quia naturalia contractus tacite ex eius natura insunt: ergo inaniter fit de eis conuentio. & eodem modo in conductione, & in reliquis contractibus. Tertio sequitur non propterea aliquem contractum esse illicitum quod ei apponitur conditio vel conditiones praeter vel cotra naturam ipsius: vt si conductor teneatur poena leuissima ex pacto: dummodo locator conductorem releuet in aliquo illi oneri aequali. immo dato quod esset contra substantiam contractus: & esset mutatio in alium contractum ob pactum oppositum: non propterea sequitur quod contractus erit illicitus. stat etiam quod ille secundus contractus sit licitus: vt si dicam, dono tibi hunc equum. xx. aureis & non aliter: iam mutuatio mutatur in emptio nem licitam. Quarto sequitur quod si quis teneatur siue vi contractus: siue ex pacto de culpa leuissima: etiam superioribus erit obnoxius scilicet culpa leui & ascendendo: inferius enim includit superius. Ex his quae de mutuo, emptione, locatione, & conductione dicta sunt: multi animalium contractus dilui pos sunt. Sed adhuc pro maiori intelligentia deciditur super hoc quaestio sequens.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 45