Text List

Quaestio 47

Quaestio 47

An contractus societatis sit licitus

QVaeritur vlterius: an contractus societatis sit lio tus. Societas est coniunctioe plurium gratia lucri contra: cta. & potest esse quod vnus solum pecuniam ponat: & alte Qoperam tatenm: vel vterque pecuniam & operam: vel vnus pecuniam & alter operam cum pecunia. & vnus potest plus de pecunia ponere & alter minus.

⁋ Respodetur quod est l citus si habeat circumstantias omnes ad bonitatem actus requisitas, & obiectum debitum: quas cuilibet materiae in particulari longum & inutile foret applicare: cum enim alicui materiae semel applicatae sunt: aliis facile proportionabiliter applicari possunt. Actus ex parte obiecti in proposito vt notum est, nullam contrahit maculam. suppono etiam quod ars vel negociatio sit licita. & sic potest per singulas circumstantias in genere ostendi. Affirmatiue ergo ad titulum quaesuonis respondetur. probatur responsio. societas tam iure pontificio quam Caesareo est approbata. in iure Caesareocilitet. pro socio.- per totum titulum. & Institu. in eodem. In iure autem pontificio in cap. Per vestras. de donationibus inter virum & vxorem. cuius casus alibi: vt dicit Panor. in iure pontificio mentio non habetur. Ratione arguitur sic. licitum est viro capere fructum pecuniae suae: sed in societate homo non ab dicat a se dominium pecuniae suae. igitur. fructus autem pecuniae patet agros emendo vel aliter ne gociando. licet enim nuda pecunia fructum non habeat: tamen ipsa contractui alicui applicata fructum parit: vel est instrumentum quo mercator fructum acquirit: & est eadem sententia.

⁋ Sed pro contractus intelligentia proponemus aliquas regulas rationi consentaneas: quas prae oculis habebis quando casus anceps societatis in medium affertur. postea nonnullos casus in proximo afferemus: vt ex eorum solutionibus similes eluere possis. & quia per variarum circunstantiarum appositionem vel diminutionem in infinitum variari possunt: licet circumstantiae in genere finitae fuerint: non est possibile casus omnes tangere: nec expediens plurimos propter prolixitatem artis nouercam aggregare. In primis considerabis: an in contrahenda societate sint in latitudine iustitiae contrahentes: hoc modo. Si aequali ter posuerunt in societatem de capitali: scilicet Sortes & Plato: vterque centum aureos: tunc si capiant aequale lucrum: oportet videre an Plato ex his ducentis aureis negociabatur: & in primis tollere eius expensas moderatas maiores quam domi faceret. & oportet videre quantum plus expendat rationabiliter gratia istorum ducentorum scutorum vltra pecuniam quam domi exponit: & illam omni no tollere antequam de lucro aliquid inter se diuidant: & etiam pro laboribus Platonis nisi eos remittat: alioquin casus Sortis esset melior quam Platonis. & loquor de meliore extra totam latitudinem iustitie. si enim oporteret subtrahere omnes impensas Platonis in negociando factas: casus Platonis esset me lior quam casus Sortis qui domi expendit. & Plato nem expendere oportuisset domi: nisi praesentia sua domi, vel aliquid simile tantum sibi valuisset quantum impensae istae extra domum factae: vel si ex pensas ab amicorum aliquo gratis domi haberet. Et de rationabilibus & moderatis expensis loquutus sum. nam si Plato prodige exponat: quid ad sortem: His subtractis oportet partiri lucrum re manens inter eos aequaliter: & etiam capitale aequa liter. & si vnus posuit plus de capitali: ea proportione plus habebit lucri caeteris paribus: & tunc opoi tet duplum in expensis facere: quod & duplici capitali & lucro perdendo sit subiectus. Si sortes plus ponens in capitale quam plato permittit platonem tam tum secum participare de lucro: sed tamen ratione illius lucri maioris vult platonem esse subiectum maiori periculo: vtpote quando esset obligatus vi contractus de dolo & de aliqua culpa, & eum obligaret ad leuissimam culpam subeundam / vel ad aliquid ad quod non tenetur vi contractus societatis: tunc si prudentum negociatorum iudicio lucrum verosimile quod ei offert sortes / sit ita expetibile vt damnum offerendum est fugibiles ita vt dubium sit apud illos prudentes, vtra pars sit eligenda a plarone: vel probabiliter partes non iudicant iniquas: adhuc contractus societatis est licitus. Et do hoc documentum: contractum ancipitem societatis ineuntibus summe obseruandum: tum ne fallantur: tum ne videatur esse species mali. Congregentur tres vel quattuor prudentes negociatores in initio contractus: viri bonae famae inter suos cum erudito viro vno vel duc bus secundum exigentiam arduitatis contractus si fieri potest: apud quos singulae circumstantiae contractus recitent. Notanter de erudito viro loquutus sum. quia sicut ad lucrum socius socium iuuat: sic in hoc contractu licite contrahendo negociatores eruditi. nam sicut pro recta sententia ferenda in quaestionibus facti lucri vel damni verosimilis, negocia toribus eruditi credent: ita ediuerso an contractus sit vsurarius vel alicui legi diuinae vel humanae contra: ueniens: iudicabunt eruditi. Vlterius si aliqui societatem ineant & non specificent circumstantias contra: ctus inter se: tunc standum est consuetudini regionis si non sit iniqua / vel legi communi aduersa Secundo, quia vnus crebro duntaxat operam ponit & alter pecuniam: considerandum est an illa ope ra minus valeat quam pecunia posita: magis / an aequa liter: quia vt dicitur in. l. i. C. pro socio. Saepe opera ali cuius pro pecunia valet, contingit enim quod sortes in arte n gociandi sit ita gnarus & circunspectus: vt si operas suas ad negociationem exercendam applicare voluerit: possit annue pro mercede vltra omnes expensas & pericula consequi centum au reos: quia est bona indole / qui diu negociatori in seruiuit: vel senex negociando sine sua culpa magnam partem suorum bonorum amisit: aut si sit opulentus: cognoscitur a vicinis negociatoribus. quod si nihil haberet, & inseruire vellet pro mercede: prome reretur centum aureos quotannis. Hanc industriam cognoscentes prouidi negociatores saepe suas filias libentius eiusmodi etiam nihil habentibus tradunt quam bis mille aureos habenti a maioribus relictos. Potest etiam esse aliquis qui vix annue comquireret centum francos: alius quinquaginta: & sic consequenter ducentos aureos. tunc Plato in fine anni centum aureos quos posuit in capitale subtrahet: & sortes tantundem subtrahet: quia opera eius tantum valet ex hypothesi: & per consequens vterque eorum habebit quinquaginta. si enim plato plus pecuniarum applicuisset: plus sortes lucri consequutus fuisset. Sed si sortes posset inuenire aliquos alios qui darent sibi quinquaginta etiam ad eos adiuuandos: quia com tum aurei quos ei dedit Plato non sufficienter eum occupant: tunc solum debent computari Platoni in capitale quinquaginta: quia non applicuit extre mun conatum laborum suorum: hoc est tantum quantum rationabiliter poterat facere: quia de virtute sermonis non est dabilis extremus labor quem facere potest. sed si Plato poneret bis mille ducatos: & sortes posset negociari sufficienter ex illis: Plato bis millle ducatos subtraheret, & sortes centum du catos. & ratio est: quia ponimus operam sortis praecise valere centum ducatos.

⁋ His dictis aliquos casus subiungam. Primus est. a. posuit centum aureos in societate, & b. operas. lucrum & capitale simul aggregata trecentos aureos valent. dubium est quomodo haec pecunia sit partienda in societate.

⁋ Respondetur. si valor operarum b. simpliciter pecuniae a. aequiualeat: vterque in fine anni primo debet aequalem partem pecuniae tanquam capitale subtrahere. ratio est quia b. pro labore habet primo centum aureos & quinquaginta pro lucro, & tantum habebit b. vltra capitale. deinde interusorium: hoc est lucrum de societate habitum aequa lance inter eos partiendum est. si vero opera b. solum dimidio interusorii aequiualeat: lucrum solum est inter eos partiendum vbi asuum capitale prius a toto abstraxit. sed si opera b. interusorii dimidietatem exuperet, sed non equiua leat pecuniae primo in sortem missae: tanto maior pars lucri debet cedere b, quato opera b. praeualet interusorio pecuniae: prius tamen subtracta capitali pecunia pro solo a proportionabiliter si opera b. sit vilior.

⁋ Secundus casus. a. tradit b. aliquot oues eo pacto vt omne periculum earum sit vtriusque qualitercumque pereant. a. vnam dimidietatem periculi subibit, & b. aliam. si autem non pereant: a. debet prius suum capitale retrahere: & postea oues erunt communes vtrique aequaliter.

⁋ Distinguo: vel operae baequiua lent communicationi ouium a. aut non. si primu, cum anon teneatur suscipere partem periculi ex lata vel leui culpa ipsius b. si suscipere dimidium illius periculi ad quod non tenetur a. aequiualeat excessui quem habet a. super b contractus est licitus: si non aequiualeat: contractus est illicitus, & a. plus habet quam b. nam cum capitale ipsius b. scilicet opera eius tantum valeat quantum oues ipsius a. iustum est quod solum tantundem periculi sustineat: scilicet vt solum dimidium totius capitalis aggregati ex vtrisque capitalibus sustineat. & sic sufficiet b. sustinere perditionem operarum suarum. & per consequens non erit aequum vt etiam soluat dimidium precii ouium a. & iterum quia ex aequo tantundem posuit ad capitale totale quantum a. aequum est vt tantundem vtilitatis percipiat quantum a. & per consequens non licebit a. ante omnia velle trahere suum capitale etiam si solum velit trahere illud in casu quo superuixerint oues in tanto tempore: donec ex fructibus earum illud trahat. reliqua membra sunt clara.

⁋ Tertius casus. sortes posuit centum aureos nummos in societatem, & b. operam tamtnm. capitalis pecunia est perdita sine vllo lucro. iam dubitatur: an Plato debeat refundere. l aureos sorti.

⁋ Respondetur distinguendo. aut opera Platonis aequiualet pecuntae sortis: sic scilicet vt non solum lucrum: sed etiam centum aurei fuissent partiendi in societate: aut preualuerunt operae etiam centum aureis / & lucro in fine diuidendis: aut non aequiualuerunt. Si primum: hoc bifariam contingit: aut pecunia ante vllam operam Platonis vel non notabilem operam est perdita: aut post operas: & hoc potest esse sine culpa Platoni imputabili: vel cum culpa ei imputabili. si primum Plato tenebitur dare sorti. l aureos. aut debet valorem operarum quas debuit in societate ista ponere, applicare: & dare sorti illarum operarum dimidium. & ratio est clara: quia perinde est acsi Plato posuisse t centum aureos in vna naui: & sortes centum in alia naui. modo perditis centum aureis sortis: & non perditis centum platonis: Plato tenetur sorti re fundere. l. vel. lcum lucro inde proueniente. modo opera Platonis in principio societatis non est api plicata: & per consequens non est perdita. Si vero pecunia sit perdita post completas operas Platonis: Plato nihil tenebitur refundere a. quia tantum amisit quantum a, quod patet in exemplo vbi centum aurei vnius fuissent in vna naui: & centum aurei alterius in alia: si enim ambae periissent, Plato tantundem iacturae fecisset quantum sortes. Tertia propositio. si pecunia sortis est perdita post opera Platonis non plene praestitam: gratia exempli postquam Plato suam operam dimidio anno post conuentionem temporis praestitit: tunc Plato tenetur sufferre dimidiatam dimidietatem perditionis pecuniae sortis. hoc est. xxv. aureorum: & sic erit deobligatus a positione reliquae dimidietatis operarum: vel reliquam dimidietatem operarum applicare in vtilitatem communem. & hoc est idem. Fodem modo dicatur proportionabiliter si Plato plusquam dimidietatem operae applicuit: vel mi nus quam dimidietatem operae applicuit. Fodem modo facillimum est iudicare si operae platonis fuissent praestantiores pecunia sortis, vel viliores etiam cum toto lucro. Et eodem modo facile dicendum est si opera platonis non aequiualuisset pecuniae sortis: sed solum interusorio sine pecunia: quia vel pecunia sortis est perdita ante operas vel non, operas plene vel non plene praestitas. Et consequenter dicas proportionabiliter ad dicta: si pecunia est perdita per culpam platonis: vel operae platonis fuerunt plene praestitae, aut non. De culpa leuissima loqui no oportet si non fuerit super hoc pactio: quia cum societas fiat gratia vtriusque: Plato non tenetur de ea sorti plusquaim de casu fortuito. sed in illo ad nullam refusionem tenetur plato. loquendum est ergo de culpa lata vel leui: & si plato fuerit in tali vbi opera platonis aequiualet praecise interusorio: plato tenetur totum restituere: quia sortes dannum intulit in toto, nec refert quod pecunia tempore societatis erat tam in dominio platonis quam sortis: quia licet ita sit: debet tota redire ad sortem finita societate: modo quando est perdita, finita est societas. ergo plato tenetur ad totius pecuniae refusionem. & hoc si opera platonis intum aequiualeat interusorio Si autem opera platonis esset aequalis centum au reis: sic scilicet vt tam capitale qui lucrum aequaliter diuideretur in fine: & plato per culpam latam vel leuem perdidit capitale ante operam praestitam: tunc si plato non velit ponere valorem operarum ponendarum, & illum cum sorte diuidere: tenebitur ad totius pecuniae refusionem: & per consequens tenebitur dare sorti centum aureos. vbi tamen capitale fuisset perditum sine culpa leui vel lata platonis: fuisset solum obligatus refundere. l. & ad ponendum valorem operarum. l. valentium. ratio istorum est. quia in fine societatis sortes debet habere dimidium capitalis, & dimidium valoris operarum platonis. & sic centum aureos debet habere sortes. modo plato per culpam suam priuauit sortem primis. laureis: & quia non ponit operas cum pecunia sit perdita circa quam laborare debebat: tenebitur ipsi sorti dimidium valoris operarum suarum applicare. quod si velit totum valore ope rarum applicare: ille est diuidendus aequaliter: & iterum habebit sortes. l aureos de manu platonis: & per consequens habebit centum. Sed si opera platonis sit aequalis capitali, & pecunia sit perdita post operam platonis completam: tunc plato tenebitur ad refusionem dimidietatis pecuniae: & per consequens tenebitur sorti dare. l aureos. vbi alio quin sine sua culpa fuisset perdita: non fuisset obligatus ad refusionem vllius partis perditionis pecuniae. ratio est: quia sortes de pecuniam debuit tamntnum habere dimidium in fine si culpa platonis non fuisset perdita. igitur cum plato sua culpa dederit occasionem damni in dimidio: debet refundere dimidium damni. loquor quo ad ipsum capitale. nam quo ad ipsum capitale. nam de lucro vel interesse non loquor. alia omnia membra liquent animaduertenti. Sic etiam facile dicere potes si pars capitalis sit amissa.

⁋ Quarto dubitatur de isto casu socie tatis: an sit licitus. a. communicat b. fideliter & socialiter triginta fiorenos, & b. recommunicat operas suas negociando ex illis triginta fiorenis: ita vt a. velit habere tertiam partem lucri prouenientis ex negociatione, & etiam sustinere solum tertiam partem damni prouenientis ex ea: & per consequens vult viginti fiorenos qualitercunque pereant / sibi esse saluos. Conradus dicit quod a. mutuauit b. viginti fiorenos: quia transtulit eos in dominium b. cum omni periculo eorundem: & obligauit b. ad restituendum eos vel aequiualentes. Sed respondeo sicut superius respondi in simili casu in societate: dato quod a. velit viginti fiorenos esse saluos, non sequitur quod sit mutuum. potest enim esse duplex contractus: vnus de soluendis. xx. qualitercunque pereant: & si a. tanto minus capit de lucro quod iuste consequi potest: vt in hoc releuet b. totus contractus est licitus. hoc amplius etiam patebit ex duabus quaestionibus sequentibus.

⁋ Dubitatur quinto. vtrum sequens contractus societatis sit licitus. a. tradidit centum fiorenos b. vt eos expendi ret in negociationibus: & b. tamtenu ponit operas: & totum periculum centum florenorum manet in peri culo a. ita vt qualitercumque perdantur sine culpa ipsius b. nihil tenetur b. a. restituere pro illis: a. autem vult quod b. respondeat de lucro fixo pro illis centum fiore nis. Conradus hic recitat duas opiniones: quarum vna tenet illum contractum licitum, prolixissime suo more: & aliorum rationes non sane ad eorum mentem euacuare elaborat. In fine addit suam: in qua dicit tutius esse ab isto contractu abstinere. Dico eius opinionem nullius esse momenti: quia pari ratione, immo multo apparentiori dixisset tutius esse abstinere a lucro cessante. Non me fugit quin ineruditi & aelum conscientiae, & non icientiae habentes similia dicta libenter amplectantur: & de lucro cessante & similibus omnibus. Sed via regia procedendum est: quia periculosa est plus iusto stricta conscientia: nec debemus arctare viam dei vbi multum rationabiliter ostenditur aliquid esse licitum. Breuiter ergo dico contractum esse licitum & sicut ipse recitat ex aliorum modo dicendi: illio est duplex contractus: & vterque licitus: nec alteri repugnans. prior contractus est societatis licitus. secundus emptio lucri verisimilis iudicio pruden tum. vt pecunia mea applicata negociationi importabit mihi. xvi. aureos? ponatur ita gratia exem pli: & quia res subiecta periculo non est tanti emolumenti suapte natura quanti est res extra periculum: possum vendere alteri ius meum illius lucri verisimilis decem aureis. xvi. isti aurei in spe ha- bendi sponatur magna spes) dicuntur valere decem in bursa a prudentibus. quare ergo non possum vendere ius meum pro sex vel septem, sicut possum emere haereditatem tuam futuram: Nec hic aperitur via vsurariis: quia sane non dabunt lucrum ita apparens pro tam exigua pecunia. Et quamuis non esset ibi nisi contractus societatis: tamen conditio vnius potest esse melior conditione alterius in vno / dummodo alia via refundatur per pactum etiam existens contra naturale societatis. Et sic diceretur esse hic: quia quamuis de natura societatis ipsi a, non debeatur fixum lucrum: tamen si dimittit ipsi b maiorem partem lucri verisimilis: vt sibi detur fixum lucrum seruando aequalitatem iudicio prudentum: nihil mali est. quia certe dicere quod est duplex contractus: vel aliquid contra naturam societatis, & non contra eius substantiam: est tam magnum discrimen quam inter speciem specialissimam moralis philosophiae, & legistarum genus. Et quando arguens quaerit: sub quo termino & animo a. contrahit cum be non debebat talibus insistere. Sed dico quod contrahens debet animo inire societatem: & verbo. Etiam ratio eius nihil valet de verbo propter vicinitatem. nunquid ipse concedit cum communi doctorum opinione & bene: quod iste contractus est licitus: mutuo tibi mille super pagum tuum, & tenebo pagum quousque restituas ( de quo casu in materia vsurae quaestione quinta in libris sterlingorum loquuti sumus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 47