Text List

Quaestio 48

Quaestio 48

De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus

Vaeritur secundo. vtrum iste contractus tani societatis sit licitus: atradidit b. centum florenos vt eos expendat in negociationibus ita vt b teneatur a. reddere centum florenos qualitercunque per eant. & si quod lucrum inde obuenerit: debeat b. dare a. aliquotam partem quam a. protunc specificat: scilicet dimidium vel huiusmodi: aut dimittit quantitatem huius pendere in beneplacito b. si autem nullum lucrum obueniat: nihil teneatur b. dare a. nisi capitalem pecuniam.

⁋ Circa praedictum contractum tres comperio modos dicendi. & quia nullus illorum mihi placet, quartum modum ponere propono. Primus modus dicendi est Asonis, & Accursii auditoris eius in. l. Si non fuerit. itut. Pro socio. & sequitur Panor. in capi. Per vestras. de donationibus inter virum & vxorem. Positio autem eorum in propositionibus sequentibus stat, non est societas sed verum mutuum: & a. capit lucrum a b. ratione illius contractus: ergo con- tractus est vsurarius. vis argumenti est probare quod non est societas, quod sic probant. pactum adiectum est contra naturam societatis: igitur non est societas. antecedens probatur: quia de natura societatis est quod sociorum partes sint aequales nisi aliud sit dictum. Non negatur quin agi possit in contractu quod ad vnum pertineant duae partes lucri & ad alium tertia: si is qui plus debet habere / plus contulit societati vel pecuniae vel operae cuiuscumque artis: alioquin non oportet. Ratio assumpti est quia societas est quoddam ius fraternitatis. & haec est ratio specialis quare ex vi pacti talis societas non valet quamuis in aliis contractibus pactum oppositum teneat. Hoc dictum & eius robationem / Asonis, & Accursii sequitur Gof. & Ioan. Cal. in repetitione ca. Nauiganti. de vsuris. Sed haec ratio est nulla. nam isti capiunt naturam pro substantia actus. & propterea non oportet distinguere de natura: vt est contractui naturalis: & non cotra eius substantiam: & de natura vt est contra substantiam contractus. Sed ad eorum intentionem loquendo dico: quod non probant quod dicunt: quod scilicet pactum quod in casu ponitur, sit contra substantiam societatis: puta quod essentiale sit ponenti pecuniam in societate esse subiectum periculo. nam mutuatarius vi contractus sine pluri debet subire periculum: quia mutuum est suum: quo non obstante potest pacisci quod periculum penes mutuantem maneat. sicut superius quaestione tertia de vsuris ad capi. Nauiganti, diximus. & hoc in commodato ex intentione Romani pontificis expressa ostensum est: quod scilicet commodans potest pacisci cum commodatario: vt omne periculum subeat. sic etiam in locatione & conductione ostendimus superius. & cum ita sit in iliis contractibus omnibus / quod pactum appositum non est contra substantiam contractus, sed solum praeter eius naturam (vt verbis Panor. & aliorum vtar) ergo dicere quod est vnum speciale in societa: te: est dictum voluntarium & sine colore, quemadmodum tu posses dicere quod non potest esse assecuratio in locatione: tamen potest esse in societate. Praeter ta arguitur imperator. Institu. de soci. S De illa. reprobata opinione Quinti Mutii approbat opinionem Seruii Sulpitii dicentis quod societas est licita dato quod vnus habeat duas partes lucri, & alter solam vnam partem damni: quia potest esse refusio per aequiualens. Insuper in eodem loco imperator contra Quintum Mutium dicit quod valet pactio societatis vt quis partem lucri ferat & de damno non teneatur. & dicit hoc intelligi quando tale damnum compensatur. Si dicas. societas est quoddam ius fraternitatis: & in fraternitate vnus non potest suscipere totum periculum. haec euasio est nulla: nam ponens pecuniam potest suscipere totum periculum capitalis: dato quod capitale in fine sit partiendum cum interuso rio ponente operas. & potest esse quod ponens ope- ram sit extra omne periculum: quia alter potest esse obligatus omne periculum subire. ergo non oportet aequaliter partiri omne periculum. Secundo. ponens operam tenetur lata & leui culpa. capiantur reliqua pericula omnia: scilicet de casu fortuito & culpa leuissima. tunc sic arguo. illud periculum subire non est infinitae fugibilitatis: ergo dabile est aliquid tantae expetibilitatis: puta tam grande lucrum: quantae illud est fugibilitatis: ergo cum subire tale periculum sit aestimabile precio: potest pecuniam ponens dare ponenti operas tantum ucri vt libentissime omne periculum subeat: & sic ponens pecuniam seruabit rationem optimae fraternitatis: dando ponenti operam, partem eligibi liorem. Vis ne meliorem fraternitatem quam dare tibi optionem de meliore parte sumenda? Hac autem ratione soluta non opus est respondere ad rationem Baldi in. l. i. C. Pro socio. quia probatio tendit ad hoc quod non est societas, sed mutuum. aliud pondus robationum non affert. Panor. adducit glossam in capi. Plerique. xiiii. q. iii. dicentem. ad hoc vt societas sit licita & honesta inter ponentem pecuniam, & ponentem operam: oportere quod ponens pecuniam: sentiat de lucro & de damno. sed glossa satis conmuniter negatur. licet possit exponi vt intelligatur communiter. vel sic: a non habet maius apparens lucrum quam damnum.

⁋ Secunda positio est Hosticun. & loan. Andreae rationabilior: quod contractus est licitus si capitale non sit perditum casu foruito: quia dicunt quod tunc ille qui posuit pecuniam deberet in foro animae remittere. Haec opinio etiam non placet in secundo dicto: scilicet, si capitale esset perditum casu fortuito quod ponens pecuniam teneatur refundere ponenti operam. Alia autem pars placet. vnde sic argumentor: sicut iam soluendo argumentum primae positionis argumentatus sum. Illud periculum non est infinitae fugibilitatis. dabile est ergo aliquid tantae expetibilitatis: & per consequens illud periculum est redimibile pecunia. hoc sic declaro. pono quod sortes Parisiensis societatem ineat cum platone Britone solertissimo in arte negociandi: hac conditione: Primo dabit ei decies mille aureos: vt ad paruam Britanniam eat empturus boues / oues / & equos qui vili precio in Britannia habentur, & dabit ei tertiam partem lucri interuso rii. Alii multi etiam Parisienses fideles viri vadunt cum illo consocii ad similia emenda pro seipsis. & suppono quod prudentes iudicabunt lucrum futurum vltra impensas & labores consiste re in mille francis gratia exempli. Plato tenetur lata culpa & leui, & talibus periculis est subiectus. Plato quem supponimus circumspectissimum potest habe re pecuniam suam Namnetis per trapezitas seu bancarios. pone ita esse. & pono quod Sortes inter coenandum cum Platone & aliis peritis negociatoribus Parisiensibus paratis ire ad Britanniam loquatur de lucro venturo: & Cicero offerat sorti sexcentos francos pro lucro in fi ne quatuor mensium soluendos: quare sortes non poterit hoc concedere platoni consocio hoc rogantirom pone quod sorte dicente esse periculum tam in lucro qui in capitali, dicat Cicero se paratum subire omne periculum gratia trecentorum francorum: periculum inquam ad quod non tenetur Plato: & hoc idem offerat Plato libenter: & cum hoc magnam sibi reputabit factam gratiam. Si po nas haec animalia morti naturali & casui fortuito esse subiecta: hoc est falsum dummodo vigiles pastores ea in itinere minent. vel pone in speciebus, vel aliis mercibus preciosis & raris, & quas facile est adducere: quas abusque Tropico capricorni hesperii occidui ad Britannia paruam nauigio attulelite. Haec ratio mihi persuadet contractum non esse vsurarium: sed pono finem debitum & caetera requisita. Secundo arguitur ad idem. pactum quod non est contra substantiam: sed praeter naturam contractus valet. vt. ff. de po. l. i. & in capi. vnico de commo. Insuper Romanus pontifex in cap. Per vestras. de donatio. inter virum & vxorem. dicit quod dos mulieris potest committi alicui mercatori: vt de parte honesti lucri vir onera matrimonii possit sustentare. Non valet quod alii dicunt, non tamen debet restitui dos si percat sine culpa mercatoris. hoc inquam non valet. & ratio est: quia in illo ca. certabatur quod maritus huius satisdaret de dote seruanda: qui erat inopia per res sus. & Innocentius mandat vt det cautionem quam potest maritus: vel saltem mercatori alicui dos com mittatur: qui tamen si non esset obligatus in omnem euentum seruare mulieris pecuniam: peius forte ageretur cum illa quam cum marito: nec voluisset pontifex sufficienter prouidere mulieri. quod est inconveniens. & si hoc liceat mulieri: non erit vllo modo vsura: & aliis licebit. igitur. Praeterea ad idem est lex. Si non fueritcilite. pro socio. & institu. De socie. Ss. De illa.

⁋ Tertia est opinio istius Conradi Sumenhart nec terici, contractum asserentis esse illicitum cum prima opinione: etiam si a. minimam partem lucri velit habere. ratio est: quia habet speciem mutui vsurarii: quia traditio illa quantum est ex forma sua / est forma in qua fit mutuatio: quamuis non sit propria soli mutuationi. & licet intentio possit facere quod non sit mutuatio: tamen illa non constat hominibus. & ideo ille contractus natus est infamare a. de crimine vsu rae. & sic a contrahendo agit contra charitatem sui ipsius. Dicit insuper quod ille contractus natus est scaun dalizare proximum: quia ex hoc accipiet proximus occasionem etiam contractum qui est mutuum vsurarium exercendi. Item si admitteretur ille contractus: aperta esset ianua omnibus vsurariis. Dico hanc opinionem nullam: quia pari facilitate dicam quod non licet capere aliquid vltra sortem in mutuc ratione interesse lucri cessantis: cum multo maio- ri colore quam ipse hic dicat. immo ratione damni quod me fingam incurrisse: viam vsurariis aperiam. Has rationes in secunda quaestione de vsura eluimus: nunc autem breuitati studendum est. Introduxi duas leges quas Hostiensis, & Ioannes Andreas pro se allegarunt: quia partim cum eis conuenio. Respondet iste ad. s. De illa. Institu. de soci. vbi dicitur quod valet pactum vt alter non sentiat de damno sed de lucro. dicens hoc intelligi quod licitum sit ponenti operam pacisci vt non sentiat damnum pecuniae capitalis: sed ponens pecuniam non potest sic pacisci. Hoc non est rationabile quod liceat ponenti operam magis pacisci quam ponenti pecuniam: & equae erit species mali in vno vt in alio, non tamen me fugit quod licitum sit aliquid accipere & honestum: & non pacisci de illo accipiendo: vt superius de vsura exemplificauimus, quod mutuator potest gratis oblatum capere a mutuatatio: sed non super hoc pacisci. verum hoc est propter speciale in sua materia. & si donator paciscatur cum donatario vt do natarius sibi aliquid det gratis: iam est egressus extra limites donationis: cum donum secundum Aristote. iiii. Topicorum, sit datio irredibilis: id est, est datio facta non propter aequiualens reddendum datori. Dicit praeterea aliuo: quod a. praeter damnum quod expectat in pecunia capitali in toto vel in parte si perdatur: habet ex pectare etiam damnum in interusorio / etiam si pecunia non perdatur. sicut contra b. sentit damnum perditionis operarum si contingat. Et concludit quod haec solutio est val ida: non autem illa quam dat roan. Cal. dicens quod. S. ille intelligitur non de capitali sed de damnis & lucris contingentibus saluo capitali. Contra Calderinum argumentatur Conradus & bene. si aequitati societatis non obstat quod in lucris contingentibus ex interusorio pecuniae & operarum sint ita inaequales vt vnus: vt puta etiam ille qui dat pecuniam, sentiat lucrum sine damno opposito tali lucro: & hoc non possit esse nisi alter scilicet a. alteri scilicet b. refundat onus alia via: ergo eadem ratione etiam fieri poterit sine incursu iniquitatis, quod alter scilicet a. sentiat lucrum sine vllo damno capitalis pecuniae: dummodo a. refundat b. onus periculi capitalis ei impositum. Dico quod etiam hoc argumentum factorem iugulat: & probat solutionem nullam quam dicit esse validam. dicit quod non: quia a. praeter damnum quod expectat in pecunia capitali in toto vel in parte si perdatur, habet expectare etiam damnum in interusorio eiusdem pecuniae / etiam si pecunia non perdatur. Hoc totum est verum, sed nodus rei est & pondus totius argumenti quo quilibet vteretur arguendo: cui non est satisfactum hoc totum est redimibile precio: & potest a. releuare b. in hoc quod obligat ipsum b. ad omnia onera periculi subeunda per lucri diminutionem, quemadmodum per sortem parisiensem ratione & exemplo argumentati sumus.

⁋ Epilogando convenientiam & dis crimen inter has opiniones: meam opinionem recensere & fulcire libebit. Aso & Accursius contractum nominatum in titulo quaestionis dicunt illicitum. non respondi omnibus rationibus eorum: quia pondus omnium consistit in hoc quod dixi soluendo argumentum eorum vnicum. Alia est positio Ho stiensis & loan. Andreae. sed iste contemporaneus noster Conradus contra eos arguens dicit eos sipi contradicere: quia dicunt pactum valere quod po nens pecuniam non sentiat damnum in capitali. si tamen capitale esset perditum in casu fortuito: tunc qui posuit capitale deberet in foro animae remittere. Ipse semper suo more non modo non capit opiniones aliorum, sed nec apparenter mentem eorum verum sparsim dicta sine intellectu ponentium impugnat. palam est quod isti profundi iurisperiti seu Canonistae volunt dicere quod licet pacisci, excipiendo tamen casum fortuitum, vel qui de aequitate naturali est excipiendus. Hostiensis ergo & loan Andreas dicunt contractum esse illicitum si in casu fortuito sit pactio. Et ex isto patet quod sibi non contradicunt, nec argumenta contra eos directa sunt ad eorum mentem. lste tertius Conradus di cit contractum esse illicitum propter speciem vsu rae: licet interdum incidat in hoc quod est contra iustitiam commutatiuam. Dico ego contractum esse licitum etiam in casu fortuito & quocunque alio.

⁋ Sed contra istum quartum modum adhuc argumentabor pro Hostiense, & loanne Andrea. stante toto casu inter a & b. vel inter sortem & platonem Parisiis, stat quod animalia in itinere aliquem morbum contrahant: frigore vel fulmine pereant: vel multis aliis modis. ergo est contra iustitiam commutatiuam a platone capere ducentos vel trecentos francos fixos platone nihil lucrante. Fortasse alicui videbitur in hoc argumento color. sed consideratis illis quae crebro ante diximus, argumentum non habet apparentiam vllam. ratio est: quia concludit contra verum sicut & contra falsum: ergo est elenchus sophisticus & non ponderandus. assumptum probo, concludit contra vnum contractum quem quilibet diceret licitum / sicut contra hunc contractum. ergo si contra vnum non concludit: vi huius rationis contractum non damnabis Quod probatur: si dem mille aureos mutuo sorti: ipse tenetur dare mihi ratione interesse. xl. aureos: ipse enim est negociator. fures post duos dies ex quo egressus est domo mea tollunt totum capitale: adhuc tenebitur mihi dare vltra capitale. xl nisi inopia pressus fuerit tanta vt licite non possim habere actionem contra eum repetendi. nullo modo enim est habendus respectus ad illud quod se quitur: sed ad illud quod erat verosimile iudicio rudentum in principio contractus: vt saepiuscule antehac diximus. Sed dicis. mutuatarius est dominus mutui: & mutuum in manu domini perit. Contra. idem contingit in commodato: vt dicit Romanus pontifex in capitulo vnico illius tituli. & tamen commodans est dominus: tunc si dem centum equos meos tibi commodato cum hoc pacto vt sis subiectus omni periculo / quod accidere potest: & si sine culpa tua omnes in die sequenti pereant more bonorum lob: vel aliter non refert) teneberis mihi ad restitutionem: quamuis ego sim illarum rerum dominus.

⁋ Dico ergo ad formam argumenti. postquam aliquis contractus est licitus ab initio & aequus iudicio prudentum in illa arte: vtraquod pars contrahentium habet apparens lucrum. licet enim altera pars postea, siue sine culpa, siue cum culpa in sua negociatione deterior fiat: hoc non inficit contractum pristinum: nec arguit ipsum fuisse illicitum. quod nobis sufficit. & quod amplius est, non tenetur resarcire damnum parti quae imprudenter negociata est / vel casu fortuito incidit in suarum rerum iacturam.

⁋ Secundo arguitur, non licet a. capere a be, nec sorti a platone, de quibus exemplificauimus inter arguendum & in casu quaestionis, ducentos vel trecentos francos. probatur sic. nulli licet capere lucrum de pecunia alterius. sed b. & Plato sunt domini istius pecuniae: ergo non licet a. & sorti aliquid capere ratione illius pecuniae.

⁋ Respondetur: a. & sortes adhuc sunt domini istius pecuniae: quemadmodum po nens in societatem pecuniam / facit socium suum condominum. sicut econuerso si alter ponat pecuniam: alter etiam dat ei condominium: ita vt pecunia sit vtriusque indistincte: quemadmodum omnia bona erant Adae, & Euae ab initio orbis conditi. vel si sortes ponit pecuniam & plato ope tam: Plato est condominus illius pecuniae, de qua accipit partiale lucrum. quod autem condominium tradidit ei sortes, & iterato sortes est condominus operarum platonis in illa negociatione exhibitarum, patet: quia ponens pecuniam in societatem non exuit a se totale dominium pecuniae suae: & propterea non recipit de alieno ponens solam pecuniam in sortem: sed de suo, non enim sequitur: pecunia est consocii Platonis: ergo est alienum, hoc est nullo modo eius, quemadmodum de equo in statu innocentiae, qui fuit Euae: non tamen sequitur quod erat alienum ab Adam, id est non eius: licet alienum improprie valde loquendo: id est non solius eius. Dico etiam quod rem assecurari ab alio non arguit assecurantem in re illa habere dominium vllum: immo stat quod assecuratus solus habeat dominium: & assecurans non habeat: sed hoc non est in societate pecuniaria. Hoc sic declaro. cum aromatarius tradidit mihi sua vasa argentea in prandio doctoratus mei: tenebar ex lege caesarea vt in locatione allegauimus, & ex lege consuetudi natia Parisiis obseruata restituere quodcumque vas perdi tum qualitercumque periisset: & tamen aromatarius vasorum solus erat dominus: ego autem assecurans: non dominus Sed dicis. ponens operam in societatem / post societatis complementum. creberrime refundit totum capitale pecuniam ponenti: vt puta si aggregatum ex capitali & interusorio non sit in fine partiendum: ergo ponens operam nec est dominus nec condominus illius pecuniae

⁋ Respondeo. consequentia est nulla, nonne vides quod mutuatarius mutuum restituere est obstrictus: & tamen est solus dominus mutui: quia in mutatione mutuator dominio cessit. Si quaeras an sequatur: sortes est condominus in societate istius totius pecuniae: ergo est dominus istius totius. Dico siue sequatur siue non quid ad a? sed illam concedo: alioquin Adam in statu innocentiae nullius rei fuisset dominus simpliciter. simpliciter autem dico quod sine addito dico. primo Priorum. Sed nisi nobis esset fixus animus diuersum ab hac materia seu impertinens non aggrediendi: mente occurrit replicatio de religiosorum bonis Nam quilibet. xxx. canonicorum sanctae Genouefai est condominus bonorum coenobii: & tamen non dici mus quemlibet illorum bonorum esse dominum Ex his patet aditus ad decisionem cuiusdam quaestionis quam doctissimus Ioannes Eclius gymnasii Ingolstadiensis procancellarius optime meritus, ad nostram facultatem transmisit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 48