Text List

Quaestio 46

Quaestio 46

An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus

AN contractus socida rum quibus rustici in animalibus innituntur / sit licitus. Respondetur. multifariam rustici contrahere possunt: & antequam damnetur vel reprobetur aliquis talis contractus: considerandum est sub qua specie contractus includatur: & an sit contractus purus & simplex, puta nihil habens contra naturalia illius. & tunc facilius erit iudicare: an habeat conditiones contra naturam contractus. Videatur itaque: an si vnus obligetur ad aliquid contra naturam contractus: alter tunm eum releuet: an non si secundum: dicatur contractus illicitus. si primum, contractus est licitus, dummodo non addatur aliqua alia circumstantia contra: ctum inficiens. Audiat autem confessor vel alius prudens extra confessionem contractum ipsum cum omnibus circumstantiis requisitis: & inquirat a confitente vel alio consulente de circunstantiis quae contractum iustificare vel inficere possunt. & ante omnia audita: non praecipitet sententiam: nec eum pudeat geminam audire relationem more sapientis respondentis tam in theologia quam in artibus: primo argumentum integre & nitide recitantis, & secundo ad formam respondentis. & si casus potissimum in confessione fuerit implicitus & difficilis: capiat inducias a respondente bidui vel tridui secundum ipsius difficultatis exigentiam: & interea induciarum tempore & mortuos & viuos doctores consulat: ne caecus caecum in foueam ducat. & nisi diligentiam super eiusmodi negociis fecerit, erit ei crassa ignorantia & vincibilis: neminem a culpa excusans. Et licet absoluat confitentem & casum iustificet a casu: adhuc non excusatur: quia licet iustum faciat: non tamen iuste, quemadmodum. ii. Ethico. dicit philosophus quod quis loquitur grammaticam & non grammatice: quia non ex habitu artis. Haec dixerim propter aliquos pauca prim cipia in theologia habentes: qui casus more loro tum Gordii implicitos mox absoluunt vel reprobant: tam in confessione quam extra confessionem: quod est etiam peccato secluso contra viri famam: quia inquisitione posterius facta ( vt plerunque fit) resolutionis eius inuenietur oppositum. Vlterius considerabis: si opulenti passim ac inopes tali contractu vtantur: nam si ita compertum fuerit: liciti contractus indicium est: & quod non solum pressi ob inopiam illum contractum ineant. Vltra haec considerandum est an vtentes tali contractu non de pauperentur. si enim vnam pars contrahens plerunquod deterior fiat: & alia melior: argumentum est quod est iniquus. Sane dum lares patrios abhic quadri ennium viserem & essem apud coenobium Melros de quo Beda in libro ecclesiae gentis Anglorum mentionem facit: hunc casum percrebrum inueni. Nam abbas illius locilocat sibi subiectis oues. sunt enim illic optima pascua: & conductoribus earum apponitur conditio omnis periculi subeundi. me autem ex religiosis & aliis rogante: an conductores essent ita opulenti vt ante istum contra: ctum: a nouissimis abbatibus compertum est vbi quondam erant opulenti & egregii pastores ouii artem patriarcharum imitantes: nunc esse penitus depauperatos: & dira pressos inopia sine sua culpa: & multos cessisse loco. illud certe euidentissime apud rudes debuit contractum ostendere iniquum.

⁋ His praeambulis vtcumque in genes rali positis quae ingenioso quodammodo suffice rent: in speciali aliquos casus citabo: ex quorum solutionibus similes enodare poteris. In primis no tum esse debet quod sicut frequenter quis in praedii suis retenta eorum proprietate pro mercede concedit alteri vsumfructuum seu ius vtendi & fruendi illis seu percipiendi commoditates & fructus eorum: salua eorum substantia: & ita locare dicitur, & alter conducere, ex quaestione praecedente: sic potest fieri in animalibus: quia etiam ex eis salua eorum substantia fructus admodum vtiles haberi solent: vt in bobus, ouibus, capris, equis, asinis, & caeteris id genus. hae enim opes sunt naturales quibus patres nostri ab initio orbis conditi, & postea patriarchae, Iob/ & caeteri boni viri vsi sunt. Ex ouibus nanque animalibus mansuetissimis (quibus Christus comparatus est) Iac & ex consequenti butyrum & caseum: lanam & carnes habes: pariter fimum ad terram impinguandam vtilissimum. ob hoc enim agriculturae periti in campo sterili includunt oues septis / aliquot diebus quoad terra imi pinguetur: & postea ad consimile solum sterile easdem cum septis ad terrae impinguationem transferunt. similes ex bobus commoditates habes: ex vaccis lac: & ex boum tergoribus calceos: sicut ex ouium lana vestes. solis etiam bobus in plerisque locis vt in vtroque regno Britannorum colitur terta. Animalium commoditates ita agricolis nota sunt: vt eas apud ipsos recitare sit superuacuum.

⁋ Sed animalia tradens retinet crebro eorum do minium: & conducenti rustico pro certa mercede vsumfructum concedit: & ita est locatio ex parte tradentis, & conductio ex parte recipientis. & ille est primus modus.

⁋ Secundo interdum est locatio personae ex parte rustici recipientis animalia: & conductio personae ex parte tradentis ea: hoc est, animalia tradens conducit rusticum in ratione pastoris pro mercede vt oues ad pascua minet pascat, & custodiat. nam opera hominis est eius fructus. vt. l.iii. fif. de ope. seruorum. Interdum pascuntur in terra tradentis animalia: interdum in terra rustici. Primum apud Britannos est frequens: vbi inuenies virum quater vel quinquies mille francos & eo amplius in redditibus annuis habentem: supra septem milia ouium Iob: nonnunquam decem milia possidentem. & hoc bene fit in plerisque locis vbi terra est montosa: tritico inidonea. Ou frigora enim nullibi in Britannia crescunt vites: quamobrem congruit illic pascere oues & vaccas: quibus terra non est minus vtilis quam sit triticum: & montosa aliis terris melior. nam vnum miliare montis, quatuor vel quinque miliaris pascuorum valet ob montium altitudinem: & ad montium maximas altitudines oues & caprae illaesae conscendunt & descendunt. talia enim pascua sunt anima libus istis optima: vt per caseos Arueniae Parisiis videre est: qui inter caseos gallicos primas partes habere dicuntur. Tunc autem solet dominus seni alicui artis pascendi oues perito: duos vel tres puium greges ( quadringentas autem & octoginta oues grex continere dicitur) pro mercede dare, addens pastori facultatem pascendi centum vel ducentas oues pro ipso. aliquot item vaccas cum equis vel equabus & earum foetibus: & aliquot agellos pro eius grege nutriendo. Nonnunqui etiam pascuntur oues in terra rustici: terra inquam quam habet conductitiam: & tunc nutrimentum & labores animalibus ministrat.

⁋ Tertio aliquando contrahunt sic. tradens animalia recipientem obligat ad restituendum ea post lapsum alicuius temporis: vtpote post duos vel tres annos tot anima lia & eiusdem valoris, etiam si apud recipientem periissent casu fortuito vel qualitercunque. & tempore intermedio pro quo fit traditio, recipiens ani malia potest ea distrahere aut aliter eis vti ad libitum. & aliquando tradendo ea aestimat vt eorum cognoscatur valor. & hic apparet esse mutuatio: quia si sic ea tibi tradidero, de meo facio tuum / transferendo in te dominium & proprietatem: quatenus possis eis vti ad vsum qui est eorum consumptio: & obligo te vt illa restituas: non secundum numeralem identitatem: sed secundum identitatem specificam. ista autem sunt substantialia & naturalia mutuationis: igitur ibi est mutuatio. nam pinde est ac si tradens animalia daret ipsi recipienti animalia tantam pecuniam quantam valent animalia: sed si tantam pecuniam praedicto modo daret: esset vera mutuatio. Nec potes per hoc effugere quod animalia non sunt res mu tuabiles: eo quod res mutuabilis debet habere vsum qui est eius cosumptio. Sic enim est in proposito: quia datur tibi facultas ad distrahenda ipsa animalia. sicut enim pecunia distractione consumitur: sic ani malia: quia comestio animalium est eorum consumptio: & ad talem vsum conceduntur in isto casu

⁋ Quarto interdum conueniunt vt alter pro alinuo temporali animalia sua tradat alteri, transferendo eorum dominium in alterum, faciendo alium condominum: & alter tot animalia vicissim tradat vel aequiualens.

⁋ Quito vnus retinet sibiipsi proprietatem animalium suorum: & communicat au teri vsum ipsorum: & facit eum consuarium: hoc est: recipiens transfert simili modo aliquid temporale in tradentem: faciendo ipsum participem in eo dem temporali: quod sibi vicissim communicat: etiam non abdicando a se illud temporale. & hic contractus est societas: quia societas est contractus in quo aliquis res suas communicat alteri / faciendo eum participem dominii vel vsusfructus earundem / pro aliquo alio temporali sibi simili modo conmunicando, non enim est mutuatio / locatio / conductio / aut permutatio: & sic de aliis contractibus: & est contractus simplex: ergo a sufficiente diuisio ne est societas. Multa hic quae in facto consistunt recitauimus.

⁋ Sed ad respondendum de tribus primis modis nihil oportet vltra dicta addere. nam nomo potest locare corpus suum ad operandum, & ad animalia custodienda: & hoc alter licite conducere potest. similiter homo potest locare sua animalia: & alter conducere. si ergo seruetur iustitia conmutatiua secundum iudicium prudentum: contractus est licitus. semper intelligo prudentes in illa materia. in variis naque materiis variae sunt prudentiae. senes autem pastores & rustici qui in his versati sunt: in hac materia prudentes sunt. Si vero aliquid capiatur in tertio contractu: est vsura: quia reputo illum contractum mutuum, propter circumstantias additas. recipiens enim tenetur de omni periculo, & potest distrahere animalia interea: ergo non tenetur ad restituenda eadem: sed completo tempore pactionis tenetur restituere similia. modo ista essentialiter mutuum aedificant: sicut partes hominis hominem. De societate autem in quaestione sequenti tractabimus.

⁋ Ponamus nunc aliquos casus Cvt aiunt) practicandos: eorum morem imitantes qui ob logicas regulas plenius intelligendas sophismata composuerunt: & similiter in medicina speculatiua & practica. Primus sit iste. Sortes tradit Platoni centum oues: aut quot volueris ad annum vs quod: tali conditione vt Plato teneatur eas & earum foetus cum diligentia pascere & seruare expensis suis: & foetuum fideliter Sorti dimidium assignabit: & in fine temporis easdem oues vel similes. di uini iudicii vel casus fortuiti periculum sortes sub ibit: reliqua ipse Plato. Cum doctus vidit contractum seclusis circunstantiis esse licitum: quaerat a confitente vel prudente rustico: an dimidia pars foetuum expensis Platonis & laboribus cum onere periculi aequiualeat, nec ne: & secundum hoc re spodeat.

⁋ Secundus casus. aliquis locat alteri ani malia ficta: vtpote Sortes pauper rusticus a diuite petit mutuum. cui diues ait. Non mutuabo sed abs te vnam vaccam emam: & sic habebis pecuniam: quam vaccam tibi mox locabo: & dimittan eam apud te tanquam meam pro certa annua merce de. Cum diues sciat pauperem non habere vaccam: non potest vaccam ab eo emere: & per consequens non potest locare ei vaccam, ratione cuius annuam pensionem recipiat: sed est mutuatio vsuraria. cum enim diues nihil dederit pauperi nisi pecuniam: se quitur quod ex pecunia tradita annuam pensionem recipit: igitur de pecunia mutuata recipit lucrum. & eodem modo dicatur de praediis fictis emptis. non tamen peccaret si putaret pauperem habere vaccam capiendo pensionem iustam.

⁋ Tertius casus. Sortes tradit Platoni. xx. vaccas hoc modo vt vaccae sint firmae: sic scilicet vt velit eas vel earum valorem habere si pereant quomodocun quod, vel deteriores efficiantur. cum hoc vult quod Plato habeat omne lucrum vel emolumentum inde proueniens, sicut vult omne damnum & pericuum esse Platonis, nec vult aliquid ratione istius contractus habere a Platone. lste contractus est li citus: & mutuum, ac si Sortes daret tantam pecuniam Platoni quantam valent. xx. vaccae ad tempus: post quod vult suam pecuniam repetere etiam si in manu Platonis periisset.

⁋ Quartus casus. a. tradit duo animalia b. per annum, volens habere ab eo aliquot sextarios frumenti vel ali quam aliam vtilitatem in pecunia vel in rebus consistentem: & omne periculum illorum animalium imponit b. ita vt b. debeat solus sustinere periculum tam deprauationis quam mortis animalium: non tantum eius deprauationis & mortis quae ex culpa lata vel leui prouenerit: sed etiam eius quae ex eius leuissima culpa: immo etiam quae sine culpa: si scilicet fortuna vel diuino iudicio mors anima libus contigerit.

⁋ Hunc contractum Conradus vsu rarium dicit: & loquitur quando in tempore intermedio quo b. vtitur animalibus: non potest ea distrahere. Argumenta autem contra se facit quinibus nullo pacto satisfacit. Ego quam breuissime vt in tota ista materia institui: rem expediam. Dico igitur illum contractum nullo modo vsurarium. sed est contractus locationis & conductionis cum b non possit distrahere animalia / vendere & comedere ante finem temporis de restitutione, nec vllo pacto est mutuum. Et licet respondendo ad primum argumentum quod facit contra se, dicat. quis a. vocaliter non tradat ei ea ad vsum qui sii eorum consumptio: tamen ipse sic ei ea tradit. nam pro quanto omne periculum imponit b. videtur ei ea concedere vt eis vtatur etiam eo vsu quo pereant & consumantur. lstud nihil est. tum quia contra casum. tum quia commodator est dominus rei commodatae: & tamen potest pacisci quod commodatarius ad casum fortuitum & ad omne periculum teneatur: vt dicit Romanus pontifex in capi Cum gratia sui. de commodato. ergo b suscipere omne periculum in se, non arguit ipsum esse do minum rei: & per consequens non est mutuum. Nec potest eis vti post mortem comedendo vel vendendo: vt si bos submergeretur: quia distraheret alie num: & faceret furtum. Multo minus valet quod dicit respondendo ad illud idem primum argumentum, vbi secundo dicit. dato quod a. vellet expresse b. ea non consumere: sed tantummodo eis vteretur in laboribus: & nihilominus sic ei omne periculum imposuisset: non propter hoc posset a. excusari ab iniquo contractu: quia etsi non posset damnati vsurariae prauitatis: vt puta quia non posset satis apparenter conuinci de mutuo animalium: tamen minus iuste ageret cum b. nam si ea ad omnem vsum concessisset vel mutuasset, & aliquid acciperet nomine mercedis ab eo: diceretur inique agere contra b. ergo multo magis condemnandus est ainiquitatis: quando ei non ad omnem vsum: sed ad restrictiorem vsum concedit: & nihilominus vult habere mercedem ab eo. Hoc inquam minus valet: & ratio est: quia tunc esset verum mutuum: gratia cuius nihil licet accipere vltra sortem. nunc autem est locatio impura: hoc est habet conditionem adiectam contra sua naturalia. vel est duorum contractuum mixtio. & idem est in sententia. modo licet aliquid capere ratione locationis secundum omnes. Nec valet quod tertio dicit: quod etsi non pos set conuinci a. mutuasse animalia: tamen conuinceretur aequiualenter pecuniam aequiualentem ani malibus mutuasse. Si probetur contractus locationis, vel mixtio duorum contractuum licitorum tam separatim qui coniunctorum: non pontes per virtuale mutuum aufugere. & si proteruiendo quis euadere studeat: dabitur occasio sic cum dyscolia quoscunque casus licitos reprobandi ratione virtualis mutui. Dico ergo sicut dicebam a pricipio quod est duorum casuum licitorum mixtio: vel locatio impura. hoc est cum conditionibus contra naturam locationis. quod idem valet. nam a. locat duo animalia ipsi b. vt habeat. xii. sextarios frumen- ti, gratia exempli: tunc doli & latae culpae tenetur b. virtute contractus locationis. a. paciscitur & facit nouum contractum cum b. vel addit aliqua non pugnantia cum contractu locationis. ac si diceret. domine b. tu teneris mihi restituere meos duos boues vel eorum valorem si dolo vel lata culpa pereant: & dare mihi etiam ratione mercedis in locatione. xii. sextarios frumenti: gratia exempli hoc pono: & quod sit iustum precium. sum contentus di minuere vnam portionem precii ea lege vt ome periculum boum suscipias: ita quod qualitercumque per eant: mihi ad restitutionem teneberis. potest autem fieri vt ratissime boues in tali loco pereant sine do. lo. quare, cur licite non possint pacisci mutuo super diminutione precii dandi ipsi a, non video: cum hoc quod b. omne periculum subibit: ita vt iudicio prucentum colonorum iudicetur casus b melior vel tam bonus ratione diminutionis mercedis quam ratione oneris quod subit. & cum nec sit mutuum nec contra iudicium prudentum colonorum: illud est licitum censendum. Facile est osten dere quod nullum argumentum quod contra se facit in parte soluant. Sed ne in hoc incidam in quo alios de verborum prodigalitate (vbi res paucis expediri potest) arguere soleo: singulas eius solutiones refellere est inutile.

⁋ Nunc soluam duo eius argumenta quibus probat intentum suum: finem impositurus. Arguit sic. a. censetur praedicta animalia mutuasse b. ex quo a. vult esse immunis ab omni periculo animalium: non minus quam si tantum dem pecuniae mutuasset b. & omne periculum imposuisset b. quale mutuatarius tantae pecuniae haberet subire. Ad istud argumentum iam responsum est: quod nullo pacto est mutuatio. Secundo at guit. tenendo oppositum aperitur via vsurariis. nam cum homines videant sibi non licere mutua re suas pecunias sub certa mercede: omnem suam pecuniam expendent pro animalibus emendis vel pro domibus: & dicent se huiusmodi locare aliis pro certa mercede. atta men illis imponent omne periculum eodem modo ac si tantam pecuniam quantam expenderunt pro animalibus vel domibus: eis mutuassent. Respondetur negando quod aperitur via vsurariis. certe multo magis aperietur admittendo quod liceat capere ratione lucri cessantis vltra sortem: & ratione poenae conuentionalis vel sollicitudinis quam homo habet ex suae pecuniae carentia. quod ipse & recte opinione mea insequitur sicut & ego. & nulli dubium est quin prudens tantum lucretur sine vsura quantum imprudens vsurarius cum foenore. hoc patet in emendis agris irredimibilibus vel redditibus. Ad oculum exemplificabo de duobus primariis collegiorum moderatoribus: quorum vnus procurat bonos regentes: & bonam politiam seruat in collegio vt habeat lucrum: illic praecise sistendo. alter facit vt bene pascat gregem sibi commissum: & non ob spem lucri: iucrum tamen occurrens non recusat. secundus hic tantum lucratur quantum prior. Sed for te iterum argumentaris. si a concessisset b. animalia sic scilicet vt b. posset illa distrahere quandocumque vellet: & cum hoc obligaretur subire omne periculum & cogeretur restituere similia animalia si perirent: iam esset mutuum: & esset vsura si caperetur aliquid ratione istius contractus: ergo eodem modo si non possit distrahere illa animalia. Respondeo. vides consequentiam nullam ex dictis: cum in vno sit mu tuum: non autem in alio. Et eodem modo consi quenter dicendum est: si a. tradit b. xx. animalia aestimata. xx. libris: & b. debet habere medietatem medietatis fructuum & foetuum prouenientium: ita tamen vt b. teneatur a. reddere dimidiam partem illorum animalium in valore qualitercunque pereant. vbi ipse dicit esse duos contractus, scilicet societatis & mutui. nam a. censetur mutuasse. xx. anima lia de praedicto numero b. pro quanto vult a. b. pos se repetere decem animalia vel eorum valorem qua litercunque pereant. Dico illud esse falsum: & cose quenter ad illa quae iam dixi: sunt duo contractus quorum vnus nullo modo est mutuum virtute illius casus sed vnus est locatio: & alter est contract innominatus: scilicet dabo tibi quartam partem fructus istorum animalium ea lege vt subeas periculum de eis restituendis qualitercunque pereant. & si illud lucrum iudicetur a prudentibus rusticis tam expetibile quam est onus periculi fugibile: contractus non est reprobandus. Et ita plerique alii casus cori formiter ad istos in materia socidarum & societatis terminandi sunt: opposito modo ad aliorum dicendi modum: quia hoc quod nunc diximus est ad multa alia dicenda radix & clauis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 46