Quaestio 49
Quaestio 49
An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
⁋ Distinctionis Decimaequintae Quaestio Quadragesimanona. Ermanus quidam doctor Theologus eruditissimus, de quo in quaestionis pra cedentis calce mentionem feci mus: quandam quaestionem sul quodam contractu ad facultate reprobaret vel approbaret. sed quia ob varia impenostram transmisit vt ipsum vel dimenta nostrae facultatis doctores super hoc non fuerunt congregati: nihil est ab eadem sacra facultate definitum. Dica cum benigna permissione seu suppor tatione opinionem meam particularem in hac parte: prius tamen casum proponendo, qui est iste. Peti consignat centum fiorenos apud Paulum mercatorem: & ei pro parte lucri sui capitali saluo assignat per annum quinque fiorenos, residuo lucri Paulo seuato. Vel casus sic clarius proponitur vt ipsum pro ponit Ioannes Crotus de monte ferrato, iuris po tificii lector ordinarius Bononiae. Nam Bononiae prae- sente praefato Croto Ioannes Eclius hanc quaestio nem in publico disputauit confessu: quare verosimile est eos in casus positione convenire. sic apud loannem Crotum figuratur casus: vt scripto in hanc vrben misit Ioannes Eclius. Titius habens certam summam pecuniae negociationis expers: in illa se exercere non audet: ne ex imperitia suum patrimonium diminuatur: nec reperit annuos census praediales sibi idoneos qui sint vendibiles. Ideo prouidus & circumspectus circa substantiae suae conseruationem dictam quantitatem committit Gaio honesto & probo mercatori sua industria plurimum solito lucrari: quem rogat vt ex ea negocietur. Gaius autem ex certis causis suum animum mouentibus nolens eum acceptare ad lucrum & ad damnum / paciscitur cum Titio vt capitali saluo accipiat pro portione lucri sui cuius quatitas incerta est, florenos quinque pro singulis centum. Fit etiam conuentio vt vtrique contrahentium liberum sit hunc societatis contractum dissoluere cum placuerit: dummodo vnus ab altero certior super hoc fiat in quarta anni. Super hoc casu contentio est: an iste contractus sit aequus & licitus: ita vt Titius ad restitutionem illorum quinque non teneatur in foro animae.
⁋ Super hac quaestione duas ponam conclusiones. Prior est: Contractus iste non est vsurarius: sed licitus. probatur pars affirmatiua, puta quod contractus est licitus: quia sequitur ex quaestione praecedenti. Secundo probat idem. lste contractus aequiualet copulatiuae ex tribus contractibus licitis sibi mutuo non aduersis conflatae: ergo iste contractus est licitus, consequentia est nota: antecedens probatur: quia aequiualet tribus contractibus quorum vnus est societas: secundus est contractus assecura tionis: & tertius est venditio lucri incerti pro lucro certo: quorum quilibet est licitus. siue ergo dicatur societas mixta / vel contractus mixtus / non magis denominatus societas quam alter aliorum duorum contractuum / vel societas habens conditiones contra naturam societatis, & non contra eius substantiam: in idem redit: & eadem est sententia quo ad esse licitum & illicitum, quemadmodum in artibus licet haec propositio tanmenum homo est animal / dicatur categorica simplex, vel hypothetica ex variis categoricis conflata: in idem redit quo ad veritatem & falsitatem. sic in proposito. sed de hoc in secunda conclusione loquar. Assumptum patet. quia societas est licita dummodo sit citra monopolium: simi liter assecuratio vt in materia vsurae diximus. pari forma licitum est vendere lucrum incertum maius pro lucro minori certo. & ista non repugnant socie tati vel alicui contractui licito quocumque nomine vocetur. & patet exemplo: vt in quaestione praecedenti processimus. Habeo mille scuta a maioribus relicta: negociari nequeo: nec terras vendibiles inuenio mihi idoneas. gnarum mercatorem adeo cupiens inire cum eo societatem: & participare lucrum & damnum. & si pecunia esset posita in societate: iudicio prudentum mercatorum in fine anni lucrarer centum francos: & ita mihi referunt astantes. obiicio de periculo damni. me obiiciente sortes pro viginti francis gratia exempli) subit omne periculum. esse enim subiectum periculo est redimibile precio. Possum offer re adeo parum vt iudicio prudentum mercatorum pars mea sit melior quam sortis. possum gradatim ascendere offerendo pecuniam sorti excessiuam vt periculum subeat. & si iudicio prudentum nimis offera: iudicabitur pars sortis melior quam mea. offeram ergo tantnum manendo in latitudine iustae oblationis vel maius. illo enim casu sum securus de damno euitando: quocumque tasu damnum contigerit. Tunc sic. verosimile est iudicio prudentum quod in lucro habebo. lxxx. francos in fine negociatiois: quia socius meus est peritus sciens vbi res vili precio emuntur & care venduntur quas prudenter & circumspecte seruare didicit. tunc sic inter prandendum dico certam euitationem mei damni: & quod probabile lucrum. lxxx. francorum gratia exempli expecto. Plato hoc audiens: offert mihi de lucro certo xl. francos: relinquendo sibi lucrum incertum & probabile. lxxx. francorum. Haec omnia audiens mercator mihi offert tantum quantum sortes & plato. & videtur rationabilius. erit enim sollicitior in mercibus tam emendis quam conseruandis, nec dabitur mihi occasio mali suspicandi quod non partiatur mihi partem lucri fideliter: cum iam habeam determinatum lucrum in fine negociationis: ergo totus iste contractus quocumque no mine vocetur: quem ineo cum mercatore socio: est licitus & reipublicae vtilis. Patet. per hunc contractum pupillorum & laborare nequentium bona conseruantur: & instrumenta negociatoribus ad negociandum comceduntur. Forte dicis. est vsura: quia capio lucrum certum de pecunia aliena. Contra hoc arguitur. Non exui a me dominium pecuniae meae: ergo tollo lucrum de pecunia mea propria: & de instrumentis meis. assecuratio enim societati non aduersatur. hoc est: non est contra eius substantiam. vt patet ex superioribus in locatione & in commodatione. Nec refert siue successiue siue simul omnes hos contractus ineamus. ve rosimile tamen est quod isti contractus successiue primo erant introducti: nunc praesupponuntur a communi consuetudine. sicut ludentes sortes & Plato dicunt quod vnus contra alium in a. ludo ponet duo: & mox in campum ponunt non dicentes expresse quod ille qui erit victor in ludo habebit dominum pecuniae alterius: & quod consentiunt ita in se inuicem: licet primi ponem tes haec omnia expresse dixerint. alioquin lucrans nesciret quo titulo lucrum acquireret. sic est in proposito.
⁋ Secunda conclusio. Praedictus com tractus est vera societas & licita. quod sit licitus con- tractus, patet ex conclusione praecedente. Quia sit societas, sic probatur. qualitates quae sunt contra formam substantialem aquae vel praeter formam vt aliis loqui placet: non tollunt eius substantiam. quod patet de calore remisso respectu aquae. sed coditiones adiectae non sunt contra substantiam societatis plusquam contra substiantiam locationis vel commodationis. Et istud manifeste patet de hoc contractu Institut. de soci. S. de illa. vbi imperator sic dicit. Nam & ita coiri posse societatem non dubitatur: vt alter pecuniam conferat: alter non conferant: & tamen lucrum inter eos commune sit: quia saepe opera alicuius pro pecunia valet. Et adeo cotra Quinti Mutii sententiam obtinuit: vt llud quoque constiterit posse conuenire: vt quis lucri partem ferat: de damno non teneatur, quod & psum Seruius convenienter sibi existimauit. Quod tamen ita intelligi oportet: vt si in aliqua re lucrum in aliqua damnum illatum sit: compensatione facta solum quod superest, intelligatur lucri esse. Quibus ver bis imperator vult dicere quod alter sociorum potest esse omnino subiectus periculo dummodo capiat compensationem per aeque expetibile / ac subire tale periculum est fugibile. Glossa Accursii in verbospar tem) dicit. Partem non totum. alias esset leonina, vt dicitur in fabula Aesopi. &. ff. eo. l. Si non fuerit. rs. finali. &. l. Si vnus. s. Et si precium. in fine. Innuit fabulam inter leonem / capram / ouem / & iuuencam aequaliter laborantes pro ceruo capiendo: quem solus leo habere cupiebat: secundum illud Aesopi. Vt ratione pari fortunae munera sumant, Sumunt foedus ouis / capra / iuuenca / leo. Societas ista non est leonina. Leo enim vult quatuor partes solus habere vt fabulatur Aesopus: nihil aliis bestiis refundendo. secus est de isto pecuniam in societatem reponente. Secundo probatur idem. Omnis contractus habens essentialia societatis licet aliqua habeat contra naturalia vel accidentalia sua, est simplex & vera societas. iste contractus est huiusmodi. igitur. Maior patet per simile: sicut homo essentialiter ex materia & forma constat licet aliqua contra suam dispositionem naturalem habeat. similiter de aqua calefacta. Minor patet: quia non est de ratione societatis quod consocii aequaliter habeant de lucro & de damno: vt ex imperatore allegauimus. Sed dices, & aliud non est dicendum: vterque consocius aeque proportionabiliter habet: & plus ponens in capitali plus capiet in lucro. tunc plus capiens de periculo dummodo releuamen habeat aliunde / aeque proportionabiliter capit. igitur. Non faciam aliqua argumenta: tum quia ipsa solui possunt ex dictis in hac distinctione: tum quia doctissimus Ioannes Eclius late materiam prosecutus est.
⁋ Concludendo dico contractum nunc non esse vsurarium. nam ponens pecuniam manet verus socius: nec abdicat a se dominium suae pe cuniae: sed assecurationem pecuniae conseruandae capit ne in sua manu pereat: & incertum lucrum pro minore certo vendit. Omnia enim ista tam in societate quam in aliis contractibus valent. dat enim alteri / puta pecuniam suscipienti, optionem, an velit has duas conditiones societati adiungere: an tenere regulas communes societatis. ergo est bona fraternitas, quemadmodum si essent duo ponentes aliqua in communi. Sortes & Plato: & Plato semper daret Sorti optio nem, esset bona fraternitas. Secundo dico ipsum non esse illicitum: nec ipsum includere specien mali si bene circumstantionetur. Rationes Conradi & aliorum in praecedentibus euacuaui. Vna autem circumstantia est & requisita ad hoc vt contractus sit licitus: vce quod non capiatur vltra latitudinem iusti precii in illis duabus conditionibus adiectis: siue dicantur contractus siue non: puta quod alter sociorum libentius vel saltem ita libenter (sed honestius est libentius) assecuret pecuniam ponentem: malens capere diminutionem lucri / & imponentem pecuniam assecurare / quam oppositum. Fodem grano salis condiatur alia conditio adiecta: scilicet vendendo lucrum incertum pro lucro certo: quia multo minus de lucro certo potest lucrum in spe incertum valere Et secundum magnitudinem periculi diminuendum est lucrum istud. Propterea istud clanculum non debet fieri nisi iam a consuetudine contractus inualuerit: quod qualiter prosequendum sit statim cognoscitur. Secundo considerandum est, an negociatores pecuniam capientes passim fiant ditiores: quia hoc indicium est qui pecuniam ponentes non notabiliter habent meliorem partem: & licet securiorem habeant, non refert. hoc enim crebro est in mutuo & in emptione. Multi autem contractus non considerantes multos licitos reprobant. sane istum non iudico reprobandum, non tamen sum nescius quin a contractu periculoso abstinendum sit. Et licet iste sit licitus, prout existimo: vt multi ali sunt: non tamen in sermone ad populum mercatorum aliquid super hoc dicerem. Etiam nullus contractus de quo non sufficienter constat quod sit illicitus, inter mercatores vsitatus tamquam vtilis, est reprobandus. Vlterius patet quod iniquus est contractus quo socius tam tum in lucro certo accipit quantum alter in lucro ancipiti: puta componendo cum cosocio vel alio, de incerto lucro. Ex eodem fonte sequitur quod si pecuniam capiens subiectus sit periculo: & noreleuetur socius per aequiualens, hoc est per aliquid eligibile aeque ac illud est fugibile: contractus est iniquus. In super si homines passim hunc contractum exerceant: non ementes agros vbi in copetenti praecio inueniri possunt, vel no expectantes naturalia societatis de periculo & damno, contra contractum est mala praesumptio. nam quaero ex eis quare hunc contractum aliis neglectis exerceant. Qui circumstantias omnes nouit a contrahentibus: qui vt puto variantur ad contrahentium arbitrium: potest melius de singulis iudicare. qui libet enim est bonus iudex eorum quae nouit. Ego autem in certo numero & specie circumstantiarum contentus maneo: quia in specialissimis iubet Plato quiescere.
On this page