Text List

Quaestio 50

Quaestio 50

Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis

⁋ Distinctionis Decimaequintae Quaest. Quinquagesima & Vltima. camAm nouem & quaidraginta quaestiones in hac la distinctione vtcumque pro temGporis penuria absoluimus t & potissimum de restitutione la decima quaestione loquuti sumus. reliquum est pro numer quinquagenarii complemento quaestionem quinquagesimam adiicere, quaerendo de ordine restitutionis: quia super hoc mentionem non fecimus. Propterea quinquagesimo circa hanc distinctionem quaeritur: Vtrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit seruandus ordo, & quis.

⁋ Respondetur per duas conclusiones Prior est. restitutio primo est facienda cognitis & certis. patet conclusio. quia cognoscitur dominus cuius bona ipso inuito detinentur. de aliis autem potest esse dilatio ad tempus. Semper enim domini rerum si res ipsae extent: omnibus sunt praeponendi. l. Veri. S. In bonis. litt. de priui. cre. & si res fuerint transsatae in alium puta in emptorem: restituam pecuniam: & antiquo do mino reddam.

⁋ Secunda conclusio. Caeteris paribus prius restitutio debet fieri illi a quo prius res ablata est. nam qui prior est tempore: potior est iure. si autem vnus magnam patiatur necessitatem & alius nullam: caetera sunt imparia.

⁋ Ecce quintandecimam distinctionem: in qua memoriae mandabis quod restitutio famae est periculosa & difficilis: & multi in ea delinquunt. cauendum est ergo summe: ne quis illo peccato peccet quo alterius iniuste fama lacerant. Quando autem peccatum aliquod est secretum: nec est suspicio vlla de viro: non debet homo ipsum confiteri superiori quaerenti: sed dicere ei inquirenti: quod inordinate haec inquirit: & forum dei sibi vsurpat. Et eodem modo respondendum est si abbas vel aliquis superior dicat in capitulo. sub poena exconmunicationis dicat mihi quilibet peccata secreta socii sui vel sua ipsius. si vnus sciat peccatum meum secretum: non debet illud propalare. & per consequens nec ego meum. superior autem male facit haec inquirendo. Circa materiam homicidii dixi hominem posse ad mortem damnati ne comedat: & si cibus ponatur ante eum: potest licite non comedere. probatio erat: quia potest quis damnari ad mortem, & apertis ostiis omnibus carceris non abscedere: ergo potest non comedere cum sit iuste damnatus: qiuis cibus ante eum ponatur: quicquid dicat sanctus Thomas in secunda secundae.

⁋ Quando quis est in extrema necessitate, dicebam probabile esse si haberet rem alienam: alio aeque cito in extremam necessitatem cadente: ipsum posse re illa vti. & si alter moriatur defectu illius rei: non imputabitur ipsi mors illius. ratio est: quia habet dominium naturale in te omni ad se releuandum in extrema necessitate. & in illo casu dominium ciuile cedit, vel dominio ciuili aequiualet posfessio rei, si ante habuit alienum: quia homo plus est sibi obnoxius quam alteri: nisi alter esset multo vtilior reipublicae. Potest tamen licite alteri dare rem illam in extrema necessitate, esto moriatur. Ratio est: quia duplici iure ad alterum spectat: alter enim habet etiam dominium naturale cum ciuili: quae duo iura probabiliter concludunt quod potest illi rem hanc dare: & mortem patienter tolerare. alterutrum autem faciendo non peccat. Et licet homo habeat dominium naturale ad omnia necessaria pro se conseruando in necessitate capienda: hoc intelligitur medio licito. hoc enim possumus quod de iure possumus. itu. de verbo. signi. l. Nepos Proculo. Per aliud autem ius naturale vel positiuum potest nobis constare quando homo absoluitur a sui conseruatione: vt pote quando est damnatus ad mortem: licite potest non abire data opportunitate. vel deo praecipiente potest se perimere vt fecit Sanson. ludicum. xvi. vel pro opere consilii potest martyrium pati: vel pro vtilitate reipublicae: vt in acie belli iusti: vel restituendo alteri quod suum est laboranti simili necessitate.

⁋ Quando quatuor sunt in naui quae non potest superferre omnes: possunt sortiti quis sit eijciendus: vel vnus alium propellere si iudicent quod non saluabuntur alia via. sed si vnus sit in naui: & alter extra nauim: in illo casu male faceret existens extra nauim, alium a sua possessione pellendo: quia iam nauis quo ad vsum est sua. intelligo de ea quae non potest plu res saluare. quemadmodum quando proiicitur pecunia in vulgus: a primo occupante alius auferre non potest: licet ante acquisitionem poterat elaborare primo pecuniam habere. & quamuis forte peccaret alium trudendo nem pecuniam habeat: si primo acquirat, non tenetur acquisitum restituere: quia efficitur primo occupantis, quem admodum contingit de occidente auem, & eam insequente. nam si alter eam prius occupauerit: occupantis efficitur. Et haec de quaestione praesenti: & tota hac decimaquinta distinctione.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 50