Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae

⁋ Distinctionis Decimaesextae Quaestio Vnica. MAgister in hac decimasexta distinctione loquitur de contritione, oris confessione, & satisfactione, quomodo sunt partes poeni tentiae. Pro quo animaduertendum est quod non sunt partes poenitentiae virtu ca tis vel eius actus. quod patet: quia non sunt partes essentiales poe nitentiae: vt sunt materia & forma in toto composito, nec partes integrales, vt manus & caput in composito: quae sunt eiusdem rationis cum totonec sunt partes subiectiuae: hoc est secunde inten tionaliter: quia soli termini inferiores sunt partes subiectiuae ad superiores. Et per idem concluditur quod non sunt partes poenitentie sacramenti: quae nihil aliud est quam voces a sacerdote prolatae. Sunt tamen partes poenitentiae tanquam aliqua prarequist ta ad hoc vt poenitentia sacramentu digne suscipiatur. sicut humores & aer sunt partes necessatiae ad hoc vt homo naturaliter sit: non sunt tamen partes essentiales eius.

⁋ Solent aliqui circa hanc metriam quaerere: an prius sit peccati expulsio quam gratia infundatur. Ad quod breuiter dico quod non est iliqua prioritas temporis vel instantis. Si enim contritio in instanti eliciatur: primum instans esse contritionis est primum instans non esse mortalium. si pure partibiliter: vltimum instans non esse contritionis est vltimum instans mortalium. Sicut enim non datur homo (potissimum post primos parentes) ouin sit in gratia / mortali / vel originali, ita nullus est in gratia & in tali peccato simul secundum legenProbatur haec conclusio: quia data eius opposita sequitur quod talis si decederet, saluaretur & damna retur perpetuo: quod liquet esse falsum: ergo oppositum huius conclusionis est falsum, & per consequens conclusio vera.

⁋ Quam conclusionem post matetiam positiuam quintaedecimae distinctionis paululum oppugnabo: & hoc sic. supposito quod praecipiat deus Sorti nunc existenti in gratia vt diligat se ante a. instans terminatiuum huius horae, omittat Sortes, & simus nos iam in a. instanti: arguitur sic. iam Sortes est in peccato, quia culpabiliter omittit (de mortali culpa intelligo) & est in gratia: quod probo: quia in quolibet instanti intrinseco huius horae ante a. instans est in gratia: ergo in toto illo tempore siue capiatur categorematice siuesynca tegorematice. Consequentia renet: quia ex opposito sequitur oppositum. Quia in quolibet instanti in trinseco illius temporis sit in gratia, probo: quia si non: hoc esset quia culpabiliter omittit ante a. instans sed hoc non: quia quocumque instanti dato ante a. in stans, inter illud & a. instans mediat tempus: in quo poterat adhiuc adimolere praeceptum: ergo tunc non culpabiliter omittit. Et pronunc supponatur quod voluntas potest actum elicere in instanti: hoc enim probabilius est opposito. & qiuis solum esset probabile, per regulam obligationum, omne possibile est admittendum: nec debes impedire argumentum: immo nec tenem do oppositum illa via abibis, quod sic declaro proptet aliquos putantes se hac via euadere posse. tenendo successionem actus non potest dari determinatum instans ante a. in quo peccat: quia dato opposito, int illud b. inter a. & b. instantia mediat tempus: in cuius dimidietate poterat praeceptum implere, quod probo. Cum ille actus debeat elici pure partibiliter incipiet per vltimum instans non esse, scilicet b. ergo in b instati nihil dilectionis dei est: & immediate post b. instans erit dilectio dei impletiua praecepti: quia quaecumque dilectio gradualis sufficit: & ita de quantolibet tempore quatuncumque pusillo probabo quod in eius dimidietate rSortes potest dilectionem dei elicere. ergo illo modo euasio est nulla.

⁋ Ad hoc argu mentum: Adam varias immaginationes recitat: quas omnes reprobat vna dempta quam ipse dat. Eius imaginationem alias reprobabimus: & duos modos antiquorum quos recitat sustinere conabimur: quia nullus alius modus dicendi nobis occurrit admittendo casum: quem si negauerimus, formidinis propter argumenta occurrentia arguemur. Vnus modus dicendi quem recitat & reprobat est iste: quod Sortes peccauit ante a. instans in toto tempore categoremati ce ad a. instans terminato. semper autem intendimus dicere voluntatem suum actum posse producere subito.

⁋ Sed contra hoc argumentor. in toto tempore ante a. instans Sortes fuit in gratia, supponamus eum nullo alio peccato deliquisse quam ista omissione de qua loquimur: saltem in tota ista hora: quia eius peccatum ante hanc horam est nobis impertinens: ergo in tota illa hora non fuit in peccato mortali. Sed negas consequentiam capiendo stota) categorematice. nam si Sortes in vna medietate esset in peccato mortali: & in alia in gratia: iam illae duae partes verificarentur. Hoc non sufficit: quia capio (tota) syncategorematice. Vel ne sit aequiuocatio in ter minis, Arguitur sic. in qualibet parte huius horae Sortes est in gratia: ergo in nulla parte huius homo rae Sortes est in peccato mortali. quia dato opposito consequentis cum antecedente, sequitur quod in eadem parte adaequata erit in gratia & in pec- cato mortali.

⁋ Sed hic inter arguendum sufficienter responsum est ad vltimam consequentiam vsque: quam nego. & nego quod in eadem parte adaequata est in gratia & in peccato mortali. immo non datur pars ad aequata in qua est in peccato mortali: quia quacum quod parte data: in parte anteriori non est in peccato mortali: quum in infinitum parua parte sit in peccato mortali. Contra hoc arguitur. capiatur totum tempus in quo est in peccato mortali, & totum tempus in quo non est in peccato mortali: quod aliud tempus praecedit: licet vtrumque antecedat a. instans: iam da bis tempus adaequatum peccati mortalis. Mirabile enim esset quod aliquis esset in peccato mortali in aliquo tempore: & deus non vidisset adaequate illud tempus. Respondeo, non datur tempus adaequatum in quo est in peccato mortali: nec tempus adaequa tum in quo non est in peccato mortali, quemadmodum non datur maxima pars horae praecedentis ainstans: nec dari potest: & per consequens a deo non videtur. Impossibile enim non videtur, loquendo de visionem de qua procedimus. Sed contra hoc arguitur. Sortes peccat mortaliter ante a. instans: ergo caruit gratia ante a. instans. & ex consequenti sic arguo. Caruit gratia ante a. instans: quae non successiue annihilabatur. etiam si sic: hoc non impedit propositum: ergo datur vltimum instans esse gratiae: vel primum instans non esse gratiae. si primum: signetur illud & sit b iam be non est immediatum a. instanti: quia tunc tempus componeretur ex instantibus: quod falsum supponimus cum Arist. vi. Physi corum. tunc ergo datur tempus adaequatum medians inter b. & a. instantia. Fodem modo argumentabor si detur primum instans non esse gratiae peccedens a. instans. Si dicas quod in a. instanti primo amittit gratiam: mirabile esset concedere de lege quod Sortes peccauit mortaliter ante a. instans: & primo in ainstanti caruit gratia. Respondetur negando hanc consequentiam, Sortes peccauit mortaliter ante a. instans: ergo caruit gratia ante a. instans: immo in quolibet instanti ante a. instans habuit gratiam: & in quolibet tempore ante a. instans habuit gratiam. Istae duae propositiones clarent ex dictis. & prior earum idhuc probatur: quia dato eius contradictorio: in aliquomodo instanti ante a. instans non habuit gratiam: cum ablatiuus instanti stet determinate: per descensum oportet dare hoc vel illud instans ante ipsum a inuo non habuit gratiam. & per consequens dabitur tempus adaequatum in cuius nulla parte habuit gratiam: quod dici non potest: quia adhuc poterat implere praeceptum. nam si deus prius gratiam abstulisset: prius fuisset vltor quam aliquis fuisset peccator: quod non est dicendum. Secunda propositio est clara. Sed dicitur quod a. instans est primum instans in quo caret gratia Fateor quod istud videtur in parte absurdum: quod Sortes peccauit mortaliter in hora praecedente: & tamen in qualibet parte & in quolibet instanti illius horae habuit grauam. sed aliqualis potest dari manuductio sicut quod Sortes fuerit in aliquo tempore, & in nullo instanti illius: & in cuiussibet temporis praecedentis aliqua parte non fuit: nec datur tempus adaequatum non existentiae eius separatum ab eius existentia: nec datur maximum tempus adaequatum in quo est. Hoc patet: quia si in vltimo instanti non esse horae decimae deus creet vnum hominem vel angelum: iam potest crea re vnum hominem vel angelum immediate post vltimum instans non esse. & qua ratione potest creare vnum post vltimum instans no esse, eadem ratione potest crea re vnum hominem vel angelum immediate ante vltimum instans non esse. sit vltimum instans non esse nunc nstans praesens: iam de angelo praecedente hoc instans vertitur tota difficultas. Sed de hoc distinctione quadragesimasexta futurus est sermo. & enucleatio solutionis huius nobis patrocinabitur.

⁋ Sed redeundo ad principalem solutionem: contra eam sic argumentor. Ex ea sequuntur istae conclusiones absonae. Prima. Sortes in quolibet instanti suae vitae fuit in gratia: & tamen damnabitur aeternaliter. de lege loquor. supponamus promouentia priorem partem copulatiuae quae tuipse facile capis. pro secunda per: te volo quod a. sit primum instans non esse Sortis: iam in quolibet instanti suae vitae fuit in gratia: & peccauit mortaliter ante finem vitae suae per te, & non detestatus est illud mortale: prout supponitur: ergo damnabitur. Secunda conclusio. Sortes peccauit mortaliter: & in nullo instanti vitae suae caruit, caret, vel carebit gratia. hoc patet supponendo quod in a. instanti detestetur peccatum praecedens, non enim caruit gratia: vt patet ex dictis. suppono ea quae promouent illam de futuro: illa autem de praesenti constat per contritionem. Tertia conclusio. Sortes peccauit mortaliter, & tamen non datur vltimum instans non esse illius peccati: vel primum instans esse illius quo ad inceptionem.

⁋ Respondetur concedendo istas conclusiones. de prima enim non est quaestio. & vltima patet per simile de tertio angelo. Secunda conclusio simiter conceditur. Etiam illic dici potest quod gratia praecedens annihilatur in a instanti, & gratia contritionis in illo infunditur, aequiualens pristinae gratiae: cum ad maiorem gratiam semper peccator resurgat vt postea dicetur. Immo concedere oportebit quod alicui gratia infunditur in baptismo, vel decedit cum gratia baptismali, quam in nullo instanti vitae habebit fidem & spem, quod patet. si baptizatus decedat in primo instanti non esse verborum: decedit in gratia: & tamen in nullo instanti vitae suae habebit fidem, nec in primo instanti non esse ha pebit fidem: quia in illo erit beatus, & tunc fides non manet prout supponitur. Neque oportet facere difficultatem per propositionem de inesse illius: Sortes peccauit: quia ipsa est vera / scilicet Sortes peccat in tempore terminato ad a. instans.

⁋ Sequitur secunda positio quod stante casu argumenti Sortes non peccauit ante a. instans sed solu in a. instanti primo peccat. Probatur haec positio. casus non videtur negandus: & positio Adae non videtur sufficiens: & praecedens forte tibi non placebit: nec videtur alius modus dicendi: ergo iste sufficit. consequentia claret. Si alium dicendi modum inuenire potes, suscipiemus illum tamquam probabilem, non tamen promittimus hos modos topicos inficiari, esto alium dederis qui nobis non occurrit.

⁋ Sed contra istud argumentor. praeceptum erat Sorti diligere deum ante a. & non dilexit ante a. ergo omisit ante a. Secundo arguitur, tunc est ei primo impossibile implere praeceptum.

⁋ Ad primum concedo antecedens pro vtra quod parte: sed consequentia est inualida: quia solum se quitur quod peccat primo in a. sic dicit Altisiodorus quem multi neoterici imitantur, vt dicit Adam. intelligit alios tunc scribentes Oxoniae. & post eos illo modo Ioannes Gerson vtitur pro regula. Ad secundum argumentum diceretur forte apparenter negando antecedens: immo tunc est possibile implere praeceptum. sed antecedente concesso non probatur consequentia. Tertio arguitur. Sortes potest in a conteri de hoc quod prius omisit. Quarto. cum toto casu stat quod Sortes moriatur in ahabens vsum liberi arbitrii ad a. vsque: & tunc non peccaret in a. quia esset extra statum viae. Tertium argumentum est nullum, non prius omisit, dicit positio: & detestatio est solum respectu praecedentis peccati. quare non video apparentiam in illo argumento. Ad quartum argumentum admitto casum: & concedo quod tunc non peccat in a. cum in illo instanti non sit. sed positio intelligit si maneat in instanti illud tempus terminante. Quinto arguitur. ponatur quod Sortes non diligat deum in a. sed immediate post a. detestetur suu peccatum tunc sequitur quod peccatum Sortis durabit solum per vnum instans: & sic rei permanentis dabitur vl timum instans completum, contra Aristotelem. viii. Physico. & communem philosophiam. Sexto arguitur. ponendo quod deus praecipiat Sorti diligere se ante finem intrinsecum horae: tunc currit argu mentum. Ad quintum admisso casu dicitur quod peccatum Sortis durabit quatuor annos & durabit in caelo. Secunda propositio, non durabit peccatum Sortis vltra vnum instans. Ad sextum dicitur quod est idem cum casu principali: quia in nullo instanti ante illud instans omittit.

⁋ Secundo arguitur contra conclusio nem. gratia expellit peccatum mortale & contra: ergo oportet quod simul sint in anima. consequentia tenet: quia alioquin sese expellere non possent.

⁋ Re spondetur distinguendo quod gratia mortale peccatum expellat: vel ex natura rei vt calor frigus. & sic riegatur. vel ex pacto diuino: & sic concedo. ex cui concessione non sequitur quod gratia & peccatum mortali sint simul in anima. Sed illud no soluit vniuersa liter. Nam scientia huius: quaelibet linea opposita maiori angulo est maior & econverso, expellit opinio nem quae habetur de eodem: & tamen num quam simul sunt per instantia: sicut explicauimus secundum materian subiectam de gratia & mortali peccato. Vnde hic animaduerte. si Sortes sit in gratia: vel elicit mortale in instanti, vel successiue. si primum: gratia des nit esse per primum instans sui non esse: primum enim in stans peccati mortalis est primum non esse gratiae: & est idem instans numero. si successiue homo eliciat mo tale peccatum: tunc vltimum instans non esse peccati est vltimum instans esse gratiae. & sic res permanens secundum se & quodlibet sui habet vltimum instans sui esse,- nimirum a solo deo annihilatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1