Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Quo iure confessio vocalis sit introducta

⁋ Distinctionis Decimaeseptimae Quaestio Prima. Irca hanc distinctionem quaeritur Primo: quo iur confessio vocalis sit introducta.

⁋ Respondetur per conclusiones. Quarum prima est. Cor fessio vocalis primo introducta es aliquo iure.

⁋ Secunda conclusio. ipsa non est primo introducta iure naturae.

⁋ Tertia conclusio. ipsa non est primo introducta iure humano.

⁋ Quarta conclusio. ipsa non est primo introducta iure diuino legis Mosaicae.

⁋ Quinta conclusio. Confessio vocalis primo introducta est iure diuino legis gratiae.

⁋ Prima conclusio sic probatur. quilibet adultus tenetur confiteri pro loco & tempore: vt in quaestione sequenti dicetur. ergo ad hoc tenetur aliquo iure. consequentia tenet saltem de iure scripto vel non scripto: hoc est consuetudine

⁋ Secunda conclusio probatur. ipsa non est principium practicum ex terminis euidens: nec conclusio inde euidenter deducta: ergo non est de iure naturae. consequentia tenet ex terminis. & antecedens patet: quia dato opposito pro quolibet tempore quilibet fuisset obligatus ad confessionem vocalem: quod constat esse falsum vt ex dicendis amplius patebit.

⁋ Tertia conclusio probatur: quia non est introducta primo iure humano Caesareo vel laico: quia tale ius de peccatis se non ingerit, nec iure ecclesiastico, quod patet: quia nusquam de tali iure constat, non per illud. Omnis vtriusque sexus. de poeni. & remissi. quia statutum illud factum est sub Innocentio tertio in concilio Lateranensi. sed confessio vocalis longe praecessit: vt constat per Magistrum sententiarum qui Innocentium praecessit: & per doctores ecclesiae qui octingentos annos In nocentium praecesserunt, vt patet ex Augusti. in libro de vera & falsa poenitentia. & paulo inferius videbitur in vltimae conclusionis probatione. Apparatus tamen de poenitentia dist. v. c. In poenitentia. dicit quod confessio vocalis est introducta iure humano. & licet non possit dari locus illius institutionis ab ecclesia factae: tamen est consuetudo ecclesiae: & praesupponitur quod confessionem instituerit licet in iure scripto non habeatur. Et Panor. in. c. allegato. Omnis vtriusque sexus. dicit sibi multum placere opinionem glossae. & inferi quod Graeci non obligantur ad hanc vocalem confessionem: quemadmodum nec eorum sacerdotes ad continentiam. Sed contra hoc arguit quidam doctor dicens quod itrationabile est dicere aliquid esse de vniuersali traditione ecclesiae: & non posse inueniti illud in canone. Quemadmodum turpe est theologo dicere aliquid esse de iure diuino, & illius iuris nescire assignare locum Sed huic obijcitur. Nescis ostendere vbi primo intro ductum sit ieiunium quadragesimae: nec vbi sabbatum diei dominico cessit: & tamen sunt de iure ecclesiae. Secundo doctor iste incidit in hoc in quo alios carpit quia locos ab aliis doctoribus datos refellit, probans illos non ostendere confessionem vocalem esse de iu re diuino. & concludendo dicit. Licet non habeatur locus in biblia concludens confessionem vocalem esse de iure diuino: ipsa tamen est de iure diuino: secundum illud Ioannis vltimo. Multa quidem signa fecit Iesus quae non sunt scripta in libro hoc. ergo non dat locum particus larem plus quam alii. igitur. Praeterea arguit ad hoc idem doctor. Quilibet tenetur recuperare gratiam perditam via faciliori qua potest. si enim via facili relicta dis ficilem adeat: exponit se periculo peccati: & in hoc videtur proprie salutis contemptor. sed hoc fit per confessionem vocalem. igitur. Dico hoc argumentum propter tria non concludere. primo: quia homo non tenetur semper ad viam faciliorem & meliorem, vt patet de operibus supe erogationis, nec hoc est vllo modo exponere se periculo peccati. Secundo. per detestationem pecca torum peccata tolluntur: quae requiritur ad eorum deletio nem, & ipsa confessione vocali est longe facilior. Tertio. si confessio vocalis non est ex institutione Christi: minor est petitoria principii: quia in ea assumitur quod debet probari. Probo ergo tertia conclusionem sic Ante omne ius humanum legitur confessio introducta: ergo ipsa non est primo introducta iure humano. antecedens patet, quia de illo non constat, nec in proposito ad consuetudinem confugere potes: quia non est verosimile quod aliquid adeo difficile hominibus homines instituissent: nisi illud fuisset traditum literis cum maximo l bramine & discussione, & forte cum aliquorum oppo sitione. sicut de sacerdotum caelibatu: vt distinctione. xxiiii. elucescet. Item si esset de iure humi no, essent deobligati a confessione hac per totam suam vitam illi apud quos est consuetudo no confitendi quod non videtur dicendum. Praeterea probatio vltimae conclusionis hanc conclusionem infert.

⁋ Quarta conclusio patet: quia ad hoc non habetur locus in lege Mo saica: ergo non est de illa lege. consequentia est nota saltem in primo gradu & indubitato illius legis. & antecedens patet: quia ipso negato det aduersarius locum in illa lege in quo hoc contineatur. Insuper Hi braei corticem illius legis seruantes nullo modo aur culariter confitentur: ergo non est de illa lege in aliquo gradu. licet autem ista cosequentia sit apparens: non tame est solida vtrobique, vt patet de Messiae aduentu quo ex lege Mosaica deduci potest: licet illi proterue reluctentur. Et quia haec conclusio ab omnibus concedi nec est magnae vtilitatis: idcirco alias probationes non adduco.

⁋ Quinta conclusio: quamquam aliqua in eius probationem in tertiae conclusionis probatione adducta fuere: adhuc probatur per illud quod scribitur Iacobi. ii Confitemini alterutrum peccata vestra. qua aucto ritate praemissa sic argumentor. Omnia illa quae eodem contextu promulgantur, eandem vim obligandi habent. sed beatus lacobus illic extremam vnctionem praeceptiue promulgat: cui in capite praefato confessionem adiugit, sic inquiens. Infirmatur quis inter vos: inducat presbyteros. & postea subiugit. Confitemini alterutrum peccata vestra. Alii non refellum hanc auctoritatem quin propositum probet, per hoc quod subiungitur, Orate pro vobis inuicem. quia sic debent confessor & confitens saltem debito congruitatis: & probi confessores sic dicunt confitentibus in re cessu. Oremus pro nobis inuicem. Insuper loan. xx. scribitur post Christi passionem. Accipite spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata remittuntur eis. & hoc non potest fieri nisi alii eis peccata reserent ergo tenentur eis peccata detegere. Auctoritate autem introductae sunt legis gratiae. ergo confessio es de lege gratiae. Praeterea confessio est de aliquo iu re vt patet per primam conclusionem. & non de iure naturae vel humano per secundam & tertiam conclusiones: nec de iure diuino Mosaico per quartam. ergo est de lege gratiae. Vlterius arguitur ad idem. hoc sem per a principio nascentis ecclesiae ab omnibus tentum est tamquam diuinum oraculum. ergo grande nefas est illud viro potissimum erudito ab institutioni Christitollere. Vnde dicit Ambrosius in libro de paradiso. Non potest quisquam iustificari nisi peccatum ante fuerit confessus. & recitatur de poeni. disti. i c Non potest. Et in eodem loco dicit Ioannes Chri sostomus. Non potest quisquam gratiam vitae caelesti accipere nisi purgatus fuerit ab omni sorde peccati per poenitentiae confessionem. Et Augustini in libro de poeni. Agite poenitentiam qualis agitur in eccle sia, vt oret pro vobis ecclesia. & quae sequuntur. & per hoc concludit claues datas in ecclesia dei. Idem quoque Augustini. vt habetur in. c. Quem poenitet. eadem distin. sic ait. Lazarum de monumento iam suscitatum obtulit dominus discipulis soluendum: per hoc ostendens potestatem soluendi concessam sacerdotibus. Ex istis sequitur quod inscite Apparatus & Panor. in hac parte loquutur: confessionem vocalem a solo iure humano asserentes, & graecos excusantes. Secundo sequitur quod nullus mos non confitendi potest indulgere homini vt num quam confiteatur, quod probatur: quia contra ius diuinu num quam est consuetudo excusans.

⁋ Contra secundam conclusionem arguitur sic. Confessio est de iure naturae, quod probatur: quia per eam Adam & Cain reprehenduntur. vt patet Gen. iii. &. iiii. iunctis glossis. Illi enim erant prostatu legis naturae.

⁋ Secundo arguitur ad idem. de iure naturae est quod viro displiceat suum malum: ergo confessio est de iure naturae.

⁋ Ad primum respondetur quod illa & similia non sunt ad propositum confessionis auricularis. Adam enim & Cain debebant confiteri sua peccata deo interroganti qui scrutatur corda & renes & non sub friuolarum excusationum velamine se protegere.

⁋ Secundum argumentum est de detestatione peccati: hoc est de cotritione peccati post peccatum commissum: quam dico de iure naturae. sed cor tritio ante legem gratiae non tot praesupponebat quot nunc. nam antequam aliquis nunc habeat veram contritionem: requiritur confessio vocalis in voto: quod ante hanc legem non requirebatur.

⁋ Contra quartam conclusionem arguitur. Leuitici. xvi. scribitur quod Aaron debuit confiteri peccata filiorum Israel. & losue dixit ad Achan. Fili mi da gloriam domino deo Israel& confitere, atque indica mihi quid feceris: ne abscondas. losue. vii.

⁋ Respondeo. istae auctoritates intelliguntur de confessione deo facienda vel publica. Achan enim publice confessus est delictum suum de furto cum super eum nutu diuino cecidit sors: & dedit gloriam domino deo: sicut praecepit losue. sic Esaiae. xliii. Narra si quid habes vt iustificeris. & Prouerbio. xxviii. Qui abs condit scelera sua / non dirigetur: qui autem confessus fuerit, & reliquerit ea, misericordiam consequetur. Sic ergo intelligantur auctoritates legis Mosaicae quod homo debebat in generali confiteri culpam: vel coram aliis, vel mentaliter. & hoc erat confiteri pro tempore illius legis. sicut enim non eodem modo se habet contritio pro hac lege & pro illa, sic nec confessio.

⁋ Contra quintam conclusionem arguitur sic. Si confessio vocalis esset de iure diuino: obl garet omnes. consequens est falsum, quia non obligat infideles. Doctores enim omnes dicunt quod si infidelis adultus convertatur ad fidem: non tenetur confiteri peccata ante baptismum commissa. & de hoc distin. iiii loquuti sumus. Capio igitur vnum Mahumetanum adultum qui plura peccata fecit, & convertatur ad fidem, & recipiat baptismum: postea moriatur ante aliquod mortale commissum. Tunc sic. iste non tenetur confiteri peccata mortalia sua post baptismum commissa: quia nulla sunt ex supposito: nec peccata ante baptismum commissa vt dicunt communiter doctores. ergo vel confessio non est de iure diuino: vel ius diuinum legis gratiae non obligat omnes ad ipsum suscipiendum in omnibus suis praeceptis. Secundum no est dicendum: quia si vnum praeceptum legis gratiae non obliget omnes: eadem ratione nullum praeceptum positiuum diuinum obligabit omnes. ergo primum est dicendum.

⁋ Respondetur. huis argumento sufficienter responsum est loco inter arguendum recitato. hoc solum restat addere: quod sufficit in peri culo probab ili mortis ex institutione Christi peccata confiteri. quapropter moriens non confitens in tota vita sua, peccat peccato omissionis: confessionem omittendo.

⁋ Secundo arguitur. Matthaei. xi. dicit Christus. lugum meum suaue est & onus meum leue. sed confessio vt dicebatur inter arguendum, est difficilis. ergo non est ex institutione Christi.

⁋ Respondeo. aliquae auctoritates legem Christi insinuant facilem: aliquae vero difficilem. vt Quam angusta porta & arcta via est, quae ducit ad vitam: & pauci sunt qui inueniunt eam. Matthaei. vii. Amantibus autem deum & prudi tibus, ipsa est facilis: vt exponit Augustinus Ioan. v. super illo verbo. Mandata eius grauia no sunt. Etian ipsa sicut est relicta a Christo, est lege Mosaica facilior: iudicio beati Petri Actuum. xv. dicentis. Quid tentatis imponere iugum super ceruicem discipulorum quod nec nos nec patres notri portare potuimus? Imprudentibus tamen ipsa est difficilis: difficultate in quam non proueniente ex parte legis. Vel sic. Principium legis gratiae, quia ad virtutem dirigit, est arctum. opposito aut modo est de perditionis via: vt in litera Pythagorae notari solet. sed cum quis in lege gratiae parumper studiose versatus fuerit: eam facilem inueniet. lstud tamen reputo vnum difficillimum in lege gratiae: & in hoc cum conterraneo in fine tertii sentio. Et addo quod est praeceptum optimum & generi humano maxime propitium, & retractiuum multum a peccatis. Homines enim in secreto / solo de o cognoscente peccare non erubescunt. sed causa quaedam occasionalis non peccandi in verecundia qua homo afficitur in confessione: & ille actus non est malus. nam licet Hector vt dicitur. iii. Ethicorum, non fecerit actum fortitudinis, nolendo aufugere a bello ne dedecus incurreret: tamen fecit actum virtutis. Secundo est causa restitutionum. plerique enim putant multos contractus iniquos / licitos, & restitutioni se non obnoxios: qui contrarium in confessio ne deprehendunt. & etiam notitiam peccatorum quae ante confessionem licita putabant, illic assequuntur. homo etiam fragilitatem propriam cognoscit per peccatorum repetitio nem: ac per hoc ad humilitatem mouetur. ergo haec confessio vocalis est hominum multitudini admodum vti lis, & forum secretissimum. quare prudenti non est difficilis, ob secretum seruandum & vtilitatem inde prouenientem, nec decuit in lege Mosaica hanc legem perfectam instituere: quia vt ad Hebraeos. xi. dicitur. Nihil ad perfectum adducit lex.

⁋ Tertio arouitur. aliqui sunt muti qui non possunt facere confessionem vocalem: vt sunt omnes nati surdi qui nullum idioma loquuntur, & multi non surdi elingues. Idem patet de detentis in carcere apud Mahumetanos tota vita. modo ad impossibile nemo obligatur.

⁋ Quarto arguitur. Petrus non confessus est. sic enim scribit Ambrosius super Lucam. Peccatum Petri lego: confessionem autem eius non lego.

⁋ Ad tertium respodetur quod praeceptum Christi est rationabile: & non obligat ad impossibile quenpiam. Qui enim potest scripto sua peccata patefacere & non verbo: non tenetur sua peccata occulta confiteri saltem in absentia sacerdotis: quia istud forum debet esse secretissimum: & scriptum de se inter absentes est publicum: & potest vergere in infamiam peccatoris: cuius oppositum deus percipit, puta seruare famam via licita. & illud est de iure naturae: quod ius in cordibus nostris scripsit deus. modo quando sunt duae leges quam videntur oppositae: lex minor maiori cedit, & per regem maiorem exponenda est: sic vt inter illas leges non sit pugna. Sed si confessor fuerit praesens: & confitens sciat scribere & non possit loqui, debet chartam tradere sacerdoti: & lectam minutatim lacerare. vel pro securitate in propria manu tenere / dum sacerdos legit. Si vero per nutus sciat confiteri & non per verba: vt si religiosus fiat elinguis qui nutu suam mentem explicet: tenetur per nutus confiteri. In omnibus enim istis seruatl ratio legis: & detectio peccati in foro secretissimo, hoc est soli sacerdoti. Ex istis patet quod non debet per interpretem confiteri: quia forum non esset secretissimun. Secundo sequitur quod confessio vocatur voca lis non quod quaelibet fiat in voce: quandam enim nutu, quaedam scripto fit: vt iam diximus, sed quia vox inter illa quae representant conceptum mentis nostrae, obtinet primatum. vt dicit Augu. primo de doctrina christiana. Confessio enim in absoluto modo loquendi vocatur vocalis, sicut Arist. primo Peri hermenias dicit: nomen est vox. simiter de verbo & oratione loquitur Et tamen nomen mentale est nomen verissimum. Si vero more angelico nos intelligeremus: confessio mentalis sufficeret.

⁋ Sed contra istud de foro secretissimo arguitur. multi sacerdotes possunt audire vnum in confessione: & quilibet eum absoluere: quae confessio est sufficiens: & tamen forum non est secretissimum. Quia muli possint vnum absoluere: probatur: quia multi pos sunt eundem baptizare, & eandem hostia consecrare: pro ut in de baptismo & Eucharistia dictum est. eodem modo potest fieri in confirmatione: & in collatione ordinum: ergo & in poenitentia. Et potest probari ratione: quia illic est confessor, confitens, & intentio sufficiens. In super vnus absoluit: & qua ratione vnus i quilibet, supposito quod simul desinant proferre.

⁋ Respondetur dupliciter. Primo. adhuc illud forum est secretissimum quia sacerdotale, & quilibet tenetur seruare secretu vt alter: & quilibet absoluit siue successiue vt in casibus reseruatis: vel de eisdem peccatis: siue multi sacerdotes simul. vt probauimus in aliis sacramentis. Secundo dico quod non expedit sic confiteri pluribus simul, etiam pro meliori consilio habendo. Potest enim homo conferre de peccatis suis cum doctis extra confessionem ac si essent aliorum casus: vel confiteri successiue doctis viris. Sed contra hoc adhuc arguitur. sint multi in vna na ui statim submergenda: confessor illic non potest au dire omnes successiue: ergo cum quilibet eorum teneatur confiteri sacerdoti: istud forum non debet esse secretum. & sic probatio de confessione facienda per chartam in absentia fuit nulla. quod quilibet teneatur confiteri, patet: quia est copia confessoris: & quilibet est peccato implicitus. & pone quod sint aliqui infideles numqua antea confessi qui primo fidem profiteantur. quod autem licitu sit sic confiteri: probatur: quia ita interdum actum est: & re ferunt quod quilibet oblitus est peccata alterius cum ad portum maris peruenerint. Respondeo, non confiterer in illo casu in publico. sed adeat Sortes in secreto confessorem: & deinde successiue alii. Si autem interea submergantur: sufficit detestatio pecca torum omnium & confessio in voto. hoc est, quisque quantum in se est / paratus sit confiteri: quia si omnes inciperent confiteri: forte submergerentur ante dimidiam confessionem. sed omnes erunt salui si sint contriti: quem admodum sacerdos ille qui alios audit & nulli confitetur: vel perpetuo detentus in carcere apud Ma humetanos, cui nunquam patet copia sacerdotis. Et sacerdos existens in naui debet eis recitare confessionem in generali magnam vel paruam secundum te poris penuriam vel magnitudinem in eorum idiomate: & hortari eos vt habeant firmum propositum rest tuendi aliena si quae habeant cum primum poterunt: & displiceant eis peccata sua perpetrata quibus deum offenderunt, & committant se prorectioni diuinae dicentes. In manus tuas domine commendo spiritum meum. & hoc potest facere prudens laicus. Non tamen nego: vbi plures simul confiterentur sacerdoti quorum peccata intelligeret: omnes esse absolutos vnica absolutione: quemadmodum dicimus dae multitudi- ne hostiarum consecrata.

⁋ Ad vltimum argumentum de confessione Petri qui peccauit mortaliter intante passione: stat quod postea confessus sit. nam locus a non legitur / negatiue non valet. Secundo Christus quoi praesens erat, post passionem remisit ei omnem culpa mortalem. Eius namque virtus non est sacramentis alligata. Tertio dico magis ad propositum quod confessio nondum erat praeceptorie instituta, sed post resurrectionem. & nemo tenebatur confiteri de peccatis ante commissis. Praecepta enim positiua respiciunt fututa: vt dicitur de costitu. c. ii. &. c. vltimo.

⁋ Ecce quod confessio auricularis est ex institutione Christi. vocatur autem auricularis quia fit in secreto & n aure. & licet aqua mediet / dummodo illis solis constet, est auricularis. est sacramentum saluti hominum necessarium omnes adultos vtentes ratione obligans quantum est ex parte eorum: ita vt non stet per illos quin confiteantur: nisi impotentia simplici ter eos excuset: vel aliquid quod secretum istius fori impediat.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1