Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 2
An quilibet adultus teneatur semel in anno confiteri omnia sua peccata sub poena peccati⁋ Distinctionis Decimaeseptimae Quaestio Secunda. SEcundo circa hanc distinctionem quaeritur. An quilibet adultus teneatur semel in anno confiteri omnia sua peccata sub poena peccati. Paruuli enim non habentes discretionem non obligantur lus qui bruta. Propterea de adultis quaerimus.
⁋ Respondetur affirmatiue ad titulum quaestionis. Probatur per. c. Omnis. de poeni. & remis. vbi sic dicitur. Ois vtriusque sexus fidelis postquam ad annos discretionis peruenerit: omnia sua solus peccata saltem semel in anno fideliter confiteatur proprio sacer doti: & iniunctam sibi poenitentiam propriis viribus studeat adimplere: suscipiens reuerenter ad minus in pascha Eucharistiae sacramentum: nisi forte de proprii sacerdotis consilio ob aliquam rationabilem causam ad tempus ab huiusmodi perceptione du xerit abstinendum. alioquin & viuens ab ingressu es clesiae arceatur: & moriens ecclesiastica careat sepul tura. Vnde hoc salutare statutum frequenter in eccle sia publicetur: ne quisquam ignorantiae praetextu velamen excusationis assumat. Haec namque poena non inflige retur ab ecclesia nisi pro graui crimine. Prosequamut paucis praefatum caput. Primo (omnis vtriusque se xus) hoc est: quilibet de quocumque sexu fuerit sfidelis) hoc est baptizatus, siue haereticus, siue schi smaticus fuerit: est huic praecepto subiectus. Fortas se ille qui vellet baptizari aut esse baptizatus, & non est: ad hoc praeceptum non tenetur: quia nihil ad nos de his qui foris sunt. c. Gaudemus. de diuor. & hoc quan tum ad hanc determinationem temporis: quia est positiuum humanum, nam in periculo mortis quilibet tenetur confiteri iure diuino. vt in quaestione peaecedente diximus. VPostquam ad annos discretionis peruenerit) hoc est cum est doli capax: quia tunc potest peccare: vt patea in. c. Pueris. de delictis puerorum, quando autem iuuenis eru bescit de malefactis (per non erubescentiam enim Aristiu. in problematibus Pigmaeos probat non esse homines) & discernit bonum a malo: tunc est doli ca pax: vt quando quaeritur ab adolescentulo, est ne bonum innocentem occidere? aliena subtrahere: parentibus & famulis maledicere: pascere esurientem: visere templa? si inter haec discernat: propinque rationem habet. Nec omnibus praefigendum est idem tempus. Aliqui enim in paucioribus annis plus prudentiae habent quam alii in pluribus. Illi autem qui puerorum curan habent: circa hoc laborare tenentur: cum hoc pueri ad nuc discernere nequeant. nam plerumque confiteni & sacramentum confessionis suscipiunt proximo vel secundo anno ante eucharistiae sumptione. & illud est rationabile propter maiorem reuerentiam susceptio nis corporis dnici. OOmnia sua solus peccata hic signum vniuersale (omnia) distribuit terminum peccata solum pro mortalibus. Sola enim talia sunt confitenda de praecepto. venialia autem compatiuntur gratiam: nec obicem praestant perpetuo gratiae habendae. quare puto ipsa non esse confitenda: quia non sunt materia praeceptiua poenitentiae. Potes tamen ea confiteri si velis: Sed hoc argumentum non est efficax. nam mortalia contritione sepulta quae compatiuntur gratiam: sunt confitenda. Quare aliter arguo sic. poenitentia est secunda tabula post naufragium secundum Hieronymun. sed non est naufragium nec submersionis dis crimen per venialia. & licet contritio mortalia tollat hoc non obstante semper sunt confitenda. Praeter ea arguitur secundo sic. si quis mortalibus & venialibus fuerit irretitus: is non tenetur confiteri venialia secundum aduersarios: ergo si quis solum habuerit ve nialia: non tenebitur illa confiteri. dato namque opposito consequentis cum ante: sequitur haec conclusio. mi nus malus tenebitur ad aliquam legem ad quam non tenebitur magis malus: etiam minori malo in nodatus, quod est inconueniens. Sed forte cum aliis dices. hoc est praeceptum ecclesiae ad quod homo obligatur semel in anno. Contra hoc arguitur. diua vir go quae diu vixit post Christi passionem & quae num quam pec cauit, non tenebatur ad hoc statutum. & multi apostoli inter quos Ioannes euangelista diu viuentes post pro mulgationem confessionis non tenebantur confiteri: quiqui venialiter peccarent apostoli. vt Petrus ad Galathas. ii. Si dicas: tenetur se praesentare sacerdoti. hoc non est confiteri. Rursus decedens cum veniali vel venialibus non damnatur licet det supplicium in purgatorii igne: ergo non est necesse de illis face- re confessionem.
⁋ Dico ergo quod ecclesia non obli gat omnes ad confessionem, sed solum habentes pec catum mortale, nec erronee putans se esse in mor tali tenetur ad confessionem: sed ad eam: vel ad con scientiae depositionem. Ex isto sequitur quod aposto li postquam erant confirmati virtute ex alto: non tenebantur ad confessionem. Ratio est: quia post hoc non peccarunt mortaliter. hinc de eorum confessione non legitur. Secundo sequitur vanum esse dicere quod Ioanni euangelistae Christifera virgo confitebatur ratio est: quia sicut ipsa erat peccati originalis expers ita cuiustibet peccati actualis / commissionis, & omis sionis tota vita mansit immunis. & sic non habuit materiam poenitentiae, quemadmodum si nunc esset aliquis sine peccato mortali: venialium omnium expors: deberet in pascha suum sacerdotem adire pe tendo corpus Christi: & dicendo sibi non occurrere materiam poenitentiae: quia creditur ei in illo foro & pro se & contra se: vbi no sunt magna indicia in oppositum, quemadmodum sacerdos celebrat non confitendo quando non habet conscientiam de peccato mortali. Sic de diua virgine & apostolis stultum est dicere quod de nexibus conditionalibus confessi sunt: vtpote si feci ista confiteor: vel si peccarem confi terer. Hoc enim est muscas mortuas more illius ocio si imperatoris solitarie in domo capere. nam multi de uoti patres non fecerunt difficultatem quin plerique viuant annum aut amplius de communi lege sine peccato mortali: sed colluuie sordium irretitus omnes sui similes in malitia existimat. Vlterius sequitur quod aliquod est peccatum de quo in extremo iudicio quis redditu rus est rationem: de quo non tenetur confiteri, quod patet de verbo ocioso Matthaei. xi. Pctam etiam publica si ue sacerdoti cognita siue incognita: adhuc omnia sunt confitenda. Licet enim illa vt persona priuata nouerit: non tamen vt iudex, nec procedit ad sentem tentiam quousque sibi innotescant vt iudici. Si verto de talibus sacerdoti cognitis confitens non fa ciat mentionem: de eis confessor interrogare debet. Si autem confitens dubitet de aliquo actu an sit mor talis an venialis, sacerdoti pandat. & si vtrique sit dubium: detestetur actum conditionaliter. hoc est. si iste actus sit mortalis: ipse mihi displicet vt talis: & non aliter. & tunc si sit mortales: contritio sufficiens de ipso habetur: a tota conditionali vel de conditionato extre mo (non refert) cum positione antceis ad positio nem consequentis. vt si a actus sit mortalis detestor eum vt talem. sed a. actus est mortalis. ergo ipsum detestor vt talem. Similiter si dubium sit an actus sit bonus an malus: detestetur ipsum conditio naliter: puta cum conditione adiecta si actus sit malus. Si enim sit bonus, non est detestandus. Notanter (sua peccata) nam dicitur prouerb. xvii. lustus in principio accusator est sui. Et Psalmographus ait Dixi confitebor aduersum me iniustitiam meam. hoc est non alienam, quando autem psal. xviii. dicit: Ab alie nis parce seruo tuo: hoc intelligitur: a peccatis contractis a mala societate: vt alibi diximus. sed nemo debet confiteri nisi de propriis peccatis. Et notanter (omnia) alioquin poenitentia ne esset fructuosa: vt habetur de poeni. & remis. c. Quod quidam. Sicut enim contritio mentalis nullum mortale peccatum delet vno mortali remanente ex, xv. distin. huius: ita confessio vocalis ei respondens in voce debes esse de omnibus. secundum illd primi Peri hei menias. Sunt ea quae sunt in voce earum quae sunt in anima passionum notae. Signanter (solus) propter illa quae in quaestione praecedente diximus.
⁋Saltem semel in anno) hoc est ad minus. Nam ante constitutionem Omnis. quilibet tenebatur ter in anno confiteri & sumere corpus Christi scilicet in pascha / pentecoste, & festo natali, vt in. c. Et si non frequentius. de consecr. distin. ii quod probi viri laici & boni patresfamilias ac matronae in istis festis adhuc seruant. tamen non est praeceptum regulariter nisi semel in anno laicis personis. Sacerdotes vero & religiosi in sortem domini vocati habent suas leges particulares: & ad plu ries confitendum secundum suas constitutiones obligantur. de religiosis hoc patet in cle. Ne in agro. in. S. Sane. de sta. regu. lstud enim est praeceptum affirmatiuum obligans pro loco & tpore: & obligat omnes solum semel in anno. sed multum expedit pluries confiteri: vt homo a criminibus purgetur. Hinc dicitur Apoca. vltimo. Quiin sordi bus est sordescat adhuc. & vnum peccatum disponit ad aliud sicut seta ad introductionem fili. secundum illud Gregorianum. Pcatum quod per poenitentiam non diluitur mox suo pondere in aliud trahit. Sed ad has au ctoritates dicitur apparenter: quod de iure naturae & diuino est, peccatum mortale detestari post eius commissionem quando occurrit plena eius memoria: & tunc homo non est amplius in peccato. sed non tenetur con fiteri regulariter nisi semel in anno. ratio est: quia illud nullo iure probatur: nec consuetudine, non iure naturae nec diuino vt notum est: & quaeritur de illo iure humano ab aduersario. Sufficit ergo quod confiteatur per loco & tempore. quo fit vt homo crebrius teneatur esse contritus de suo peccatoquam ipsum confiteri. Sed contra hoc arguitur. homo no commedabit memoriae multa peccata ad fine anni vsque: quia licet sint deleta per detestationem: tenetur tamen illa in speciali confiteri in pascha. Dico multo securius esse crebro confiteri. tamen potest quis sua peccata scripto mandare, & illa secreto seruare in ea litera quam nemo praeter scriptorem legere nouit. & adhuc si peccet peccato omissionis ista omittendo: hoc non obstante in fine anni potest hanc omissionem cum aliis recitare. Si tamen sit homini vero simile quod multa peccata obliuioni dabit nisi confiteatur ante pascha: is confiteri de ber citius ne in obliuionem mortaliter imputabilem labatur: nisi probabiliter iudicet se posse illa ad mentem reuocare. (Fideliter confiteatur) hoc est nec peccata augebit mentiendo: alioquin peccabit no uo peccato scilicet mendacio, nec debet sua peccata ab leuiare aliter quam alleuianda sunt. potest tamen circumstantias alleuiantes in medium afferre: hoc enim est ipsum veracem esse confitentem: & nullo pacto ad superbia (pro ut multi opinantur) attinet. Declaro exemplo. sortes qui erat in societate, eques, vel male affectus seu vt di alteratus: & horas canonicas dicere omisit, potest hanc omissionem, immo debet cum circunstantiis istis alleuiantibus recitare. Hoc enim non est excusa re & dicere confitentem meliorem quam sit: sed seipsum fi deliter accusare. dicat sic. eram forte mihi nimis propitius, vt opinor, sine causa sufficiente ad omitten das horas, vel ad ieiunii fractionem. Alioquin forte scandalizabit sacerdotem. Si obiicias illud Grego rii. Bonarum mentium est culpam agnoscere vbi culpa non est, distinguo. vel assentiri quod est in culpa quando non est in culpa: & sic nego. vel agnoscere seu trepidare vbi est ratio formidinis & vbi culpa non est: & sic concedo. VProprio sacerdoti) non quod hic sit sermo de proprio / quarto modo: sed proprius sacerdos in proposito est meus plebanus qui tenetur mihi ministrare sacramenta, vel episcopus. tota enim dioecesis est parochia episcopi. xvi. q. iii. Licet. vel Romanus pontifex: cuius totus mundus (saltem diuisim) est parochia. Isti enim sunt sacerdotes mei ordinarii: & commissi ab eis sunt etiam mihi sacerdo tes sufficientes. Romanus autem pontifex est sacerdos communissimus: episcopus meus, sacerdos mihi communis: & plebanus meus qui est curatus, sacerdos proprius: vt proprium contra alienum distin guitur. Quilibet igitur istorum trium vel ab eis admissus est mihi proprius. Exemplum de admissis: vt poe nitentiarii papae & episcoporum qui de iure communi confessiones audiunt. mendicantes etiam religiosi sunt sacerdotes admissi vel priuilegiati: de qui bus postea futurus est sermo. Non sacerdos autem nullo modo absoluit, nec sententia illius car minis est attendenda. Copia presbyteri si desit / pan de sodali. Et tex. Augustini de poenitentia. distin ctione. i. c. Quem poenitet. intelligitur de confes sione vocali laxato vocabulo. nam expedit inter dum aliqua peccata socio suo laico gratia restitu tionis faciendae explanare: & in aliis quando socius est secretus & prudens qui nouit socio consu lere. & illic est verecundia quae est poenalis quam peccator ratione peccatorum meretur. Confitens tamen alicui quem inuincibiliter credit sacerdotem suum: vt si sit intrusus / vel laicus putatus sa cerdos, satisfacit illi praecepto nisi doceatur post modum de opposito. sed nec confertur gratia poe nitentialis virtute operis operati: nec est diminutio poenae virtute clauis: etiam licet sit ratihabitio quae nihil operatur in sacramento praeterito putato: quod reuera nullum fuit. Sed vbi proprius sacerdos est imprudens & ignarus: & confitens habet casus intricatos detegendos: vel est reue- lator secreti confessionis, vel sollicitator ad pec catum & cognitus talis: vel si immineret periculum confiten ti vel confessori ex confessione: tunc sufficit ab eo petere facultatem. & si non concedat: nec est facilis ad cessus ad superiorem: vel non est plebano melior: hom potest alium adirc. Deberet enim curatus hic concedere fa cultatem. Sacerdos autem tenetur iuuare simplices in confessione facienda: quia sine ope recte confiteri nesciunt quemadmodum sunt multi simplices etiam adulti. ad nul lum tamen ordinem confitendi tenetur confitens: & per consequens nec confessor: vtile est tamen confessori seruare aliquem ordinem vt omnia memoriae commendet, a quinque sensibus vt coniter fit exordiendo: septem peccata mortalia sub nectendo: cum decem decalog i praeceptis, articulis. xii fidei: de septem sacramentis ecclesiae: de operibus misericordiae & eorum transgressionibus. Videat in primis confessor: cuius status & conditionis sit confitens: peccata qua in tali statu contingere solent inquirat: vt a clerico de superfluitate beneficiorum / simonia / & omissione horarum. Amercatore de vsura, fraude, periurio, emendo & vendendo: & sic de caeteris id genus. caueat inquirere specien peccati potissimum carnis ne scandalizetur confitens: vel addiscat aliquid mali. Peracta autem confessione si sit poenitens, et restituere volue rit aliena efficaciter: & abstinere a peccato & a mala societate: eum absoluet. Si vero noluerit, eum non absoluet. et si absoluere tentet, nihil agit: & cum hoc peccat. Nec refert siue poenitentia fuerit iniuncta ante absolutionem siue post: quicquid dicant alii: licet poe nitentia ponatur ante absolutionem in cle. Dudum. de sepul. In fine autem absoluendo dicat. absoluo tea peccatis tuis. vel absoluo te. Si enim ab aliquibus mortalibus est absolutus: ab omnibus erit absolutus. reliverba secundum consuetudinem hominium quibus conuiuis dicere potes.
⁋ Et sequitur in decretali(& iniunctam sibi poenitentiam pro viribus studeat adimplere) hic poenitentia pro satisfactione capitur. Si autem poeniten tia quam confessoriniungit sit irrationabilis, non tene tur confitens illam subire: vtpote si imponat pauperi lar gas eleemosynas dandas. sed si imponat rationabilem & moderatam: tenetur eam suscipere sub poena peccati rati est: quia quilibet tenetur sui iudicis iustam sententiam ob seruare. ad hoc est argumentum in. c. Statuimus. de ma ledi. vbi dicitur. Si poenitentiam renuerit peccator inflictam a sacerdote: interdicatur ei ingressus ecclesiae: & vltimo careat ecclesiastica sepultura nullam miseri cordiam habiturus. Tamen condescendat confesso poenitenti quantum potest: & non imponat ei inuito poenitentiam: quia melius est de misericordia red dere rationem quam de crudelitate. xxvi. qui. vii. c. Al ligant. quia si poenitens assumeret magnam poeni tentiam quam postea ex negligentia non adim: pleret, mortaliter peccaret si deliberate illud face ret. Et licet ex antiquis canonibus pro quolibet mor tali debeatur septennis poenitentia: vt habetur. xxxiii. qu. ii. Hoc ipsum. &. xxii. qui. i. Praedicandum. quia tamen homines non sunt sic puri & feruentes vt erant in primitiua ecclesia: arbitraria est poenitentia. vt pa tet in. c. Significauit. de poeniten. & remissio. &. c. Deus. eodem. t.
⁋ Hic aimaduertas domine confesso vt parua poenitentia imponatur confitenti de praecepto: & magna de consilio: quia transgressor praecepti peccat, & non consilii. Secundo, no iniungas varias poe nitentias diuisim acceptas: in quo plerique imprudentes deficiunt: scholasticis iniungentes duos vel tres psalmos separatos cum collectis & versiculis peregrinis. quam poenitentiam iniunctam ho mo statim tradit obliuioni. melius autem est inium gere decies orationem dominicam: vel septem psalmos vel tres psalmos ordinate dicendos. Et maemoriae mandabis quod opus satisfactorium est aeque meritorium ac non satisfactorium. vt in. xv. distin. superius diximus. Doceatur etiam poenitens facere opera poenalia consilii in remissionem peccatorum suorum. Insuper imponantur poeniten tiae congruentes vt sint quasi cauterium & frenum quo cohibeatur a peccatis suis. Curet confessor contraria contrariis. vt auaro diuiti iniungat eleemosynam faciendam: superbo onronem & alia humilitatis pro motiua: luxurioso abstinentiam & ieiunium: pigro laborem. Nec iniungat vagari peregre more multorum & potissimum mulieribus: quibus opinione mea nullo pacto conducit proficisci pere gre sine mariti praesentia, & forte nec tunc: neque de cet in campis vagari virgines. Sanctos enim domi videre possunt.
⁋ Contra recidiuum autem peccati obiter ponuntur documenta aliqua. Inprimis cum quis vehementer tentatur de aliquo peccato per petrando: recurrat ad deum vel ad aliquem san ctorum vt deus faciat cum tentatione prouentum Cogitet insuper poenam inferni qua dignus effi citur ratione illius sceleris committendi: aspectum mentis quaptum poterit figendo in atrocitate acerbitatis poenae: & perpetuitate eius. Videmus enim multos abstinere a luxu & furto ne deprae hensi vltimum supplicium patiantur. Et si ei od currat poenitentia postmodum facienda: & quod deus misericors sibi peccatum remittet: mente reuoluat & recolat multos qui subito moriuntur igne, aqua homicidio, peste vel alio infelici exitu: secundum hi storiam Lucae. xii. de diuite dicente animae suae, Anima mea habes multa bona posita in annos plurimos quiesce / comede / bibe / epulare. Cui dictu est: stulte hac nocte animam tuam repetent a te. Et sequitur in eodem cap. Et vos estote parati: quia qua ho ra non putatis filius hominis veniet. Vnde Pro uerbiorum. i. Vocaui & renuistis: extendi manum mean & non fuit qui aspiceret. Despexistis omne cons lium meum: & increpationes meas neglexistis. Ego quoque in interitu vestro ridebo &c. Praeterea quan do quis est aliquo peccato illaqueatus: proponat firmiter vel voueat si tale peccatum fecerit, se fa cturum opus poenitentiale in illius emendationem. vtpo te quod ieiunabit intra tres dies postea: vel talem sum madabit in eleemosynam: vel confitebitur intra duos vel tres dies. l enim peccatum non sit materia voti quo ad perpetrare: tamen ipsum sic detestari est voti materia. Voueat ergo vnum istorum vel multa. sed potissimum confessionem: & signanter prudenti sacerdoti faciendam: qui sibi optimum dabit confitenti consilium. Et sequitur in textu (suscipiens reuerenter ad ninus in pascha eucharistiae sacramentum). Ex quo sequitur quod homo non tenetur confiteri in pascha: quod patet: si quis in fronte quadragesimae confiteatur & non mortaliter peccet tota quadragesima: & su mateucharistiam in pascha: hoc est in die louis hebdomadae sanctae, in vigilia paschae: in pascha vel octauis eius.
⁋ Ecce quomodo confessio est facienda semel in anno ei qui peccauit mortaliter: & non aliter. & sufficit confiteri quoncumque tempore an ni. sed si post illam confessionem quis in pecccatum mortale labatur: tenetur confiteri vt digne suscipiat sacramentum eucharistiae in pascha ad sensum datum. Et animaduerte quod homo potest pro rationabi li causa desistere a sumptione sacramenti eucharistiae in pascha: etiam capiendo pascha prout nos limitauimus. sed hoc erit de consilio proprii sacerdo tis: forte plebani / vel ordinarii superioris. vtpote si sit excommunicatus: & non possit absolui. vel habeat rancorem contra alique vicinum quem deponere non potest: quia non vult ex sua malitia. Sed si non suscipit eucharistiam octauis paschae lapsis, non lo dicere quod non teneatur amplius illo anno sacramentum eucharistiae sumere. immo tenetur quam primum potest commo de festis paschalibus lapsis, se ad hoc sacramentum sumendum disponere. alioquin non est deobligatus a confessione facienda semel in anno-
⁋ Sed hic dubitatur: quia superius dictum est quod regulariter homo non tenetur nisi se mel in anno confiteri: quare dicitur regulariter. Re spondetur: quia stat quod alias homo ad vocalem confessionem teneatur etiam laicus de quo loquor, in ali quibus casibus. vtpote quando quis vult susciperi eucharistiam: & forte ita est in ordine & matrimonio, vt communiter obseruatur. nisi quis non possit ha bere copiam sacerdotis, vel sacerdotis inidonei solum: & celebrare expediat vel communicare. Si cundus casus est ratione periculi: vt in magna aegri tudine: vel vt generalius dicam, in periculo vitae. vt bellum iustum ingressurus: vel itineri pericu loso per terram vel per mare se accingens: in quo plerunque homines perire solent: vel in amentiam verosimiliter casurus. Tertius casus ratione dubii: quando homo probabiliter iudicat quod amplius illo anno non occurret sibi copia confessoris va lentis nexus sui peccati dissoluere, vel a casibus reseruatis: vel ab excommunicatione: & iam habet ta lem praesentem. Quartus casus est ratione consci entiae: vt quando habet conscientiam quod tenetur statim post peccatum commissum confiteri: tunc si contraueniat suae conscientiae, peccat. Ipse enim iudicat si non confiteatur in hac hora se mortaliter peccare: & con-- formare se suae conscientiae in hoc casu non est malum: cum non sit contra aliquod praeceptum. Quin tus casus. si existimet se non posse commendare memoriae omnia peccata sua: sed timeat se incur surum peccatum omissionis mortale si non confiteatur pluries: tunc de per accidens videtur teneri pluri es in anno confiteri vt se ab huiusmodi transgres sione praeseruet. Si vero in charta vel aliter possit sua peccata memoriae commendare: non opoi tet. Sextus casus. si homo voueat quod pluries in an no confitebitur si peccet mortaliter.
⁋ In hac quae stione capitulum Omnis. de poeniten. & remissvtcunque succincte exposuimus, dicentes nullum esse obnoxium sola venialia confiteri, siue mortalibus iungantur / siue non. Diximus etiam quod morta le est prius detestandum quam homo obligetur ipsum con fiteri: et (vt opinor) homo tenetur detestari suum mortale commissum quando ei (saltem primooccurrit perfecta notitia illius. secus est de confes sione vocali: vt superius diximus. Et quia circa materiam praefati capitis nonnullae dubitationes occurrunt: aequum censui eas in medium proferre.
On this page