Quaestio 3
Quaestio 3
An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
⁋ Distinctionis Decimaeseptimae Quaestio Tertia. TErtio igitur pro maiori intelligentia dictorum quaeritur. an quilibet adulti teneatur confiteri omnia sua quam peccata proprio sacerdoti. Et sit conclusio affirmatiua praecedentis quaestionis ex c. Omnis. Contra quam conclusionem aliquibus rationibus instabimus. Prima ratio quae ex parte peccato: rum oblitorum sumitur / est talis. Sortes commi sit centum peccata mortalia in isto anno: quorum viginti sua memoria exciderunt post omnem peccatorum explorationem. Haec ergo quia suae menti non occurrunt: non tenetur ea confiteri: alioquin ad impossibile obligaretur.
⁋ Respondetur homo prius quae confessorem adit debet de peccatis a se post vltimam confessionem commissis magnam facere indaginem: vt omnia suae menti occurrant: ac si sermonem latine ad eruditos auditores esset facturus: vel rationem de longa & diuturna pecunia exposita auaro domino & vigilanti redditurus. & si post indaginem aliqua peccata ei non occurrant: non imputabuntur ei deinceps. Si vero a multo tempore non fuit confessus vel tardae fuerit memoriae: ad maiorem tenetur indaginem nisi mortalia commissa successiue mandauerit scripto prout perpetrata sunt: seruans scriptum in loco secretissimo: vel sic scribens vt nullus alius a se legere valeat: vel literam pro certis peccatis reponens: vt a. pro superbia. b. pro inuidia. c. pro fornicatione simplici. d. pro adulterio. & sic in aliis peccatis. & licet scribat circumstantias & omnia qui ad grauitatem peccati faciunt: nullus tamen alius intelliget scripturam. Et hoc modo tota vita sua vti potest. & si solum semel in anno confiteatur & pluries peccet, circa istud euigilare debet more procuratorum longam rationem in fine anni colligentium.
⁋ Accendendo igitur ad propositum argumenti pono hanc maximam. Nemo ex qua cunque culpa praecedente rationis compos / ad impossibile obligatur: quin ei pateat noua via salutis. Plerisque enim quibus impossibile est reuocare omnia peccata praeteritam in particulari ad mentem: sufficit post peccatorum venationem de qua loquuti sumus recitare ea quae occurrunt: & detestari omnia in generali quae commiserunt. & negligentiam confiteantur ad cautelam: quia non commendauerin omnia sua peccata mortalia memoriae: parati reliuen confiteri: si occurrerent: etiam si a vigiti annis i teritis non fuerunt confessi. & hoc quod diximus faciant propter deum, quem offenderunt, proponem tes secundum suam fragilitatem in posterum ab omnibus peccatis abstinere: volentes efficaciter satisfacere quibus tenentur. Omnes namque sic facientes non sunt aniplius in peccato mortaii vllo imputabili per theoricam quam recitaui. Nemo est rationis compos etiam ex quacunque culpa vel culpis praecedentibus cui non pateat via salutis. Signantet (raonis compos) propter cadentes in vesaniam perpetuam ex culpa mortali praecedente: vel sine culpa in amentiam perpetuam cadentes, supposito quod erant in mortali aliunde. sed de hoc in quaestione su praema huius distinctionis dicemus. Si vero a multo tempore homo remansit non confessus: vtpote vno an no vel pluribus: statum suum praeteritum recogitet: in quo officio: in qua societate versatus sit: & peccata omnia mortalia in mentem recolligat. & si nesciat numerum peccatorum distinctum asserere: accedat peccatorum numero qui proxime poterit. & confiteatur etiam ad cautelam quod numerum peccatorum distinctum attingere nequeat. & hoc sufficit ei ad salutem: quantumcunque etiam enormia peccata ab eo commissa fuerint: periuria deliberata: quicun- quod luxus, vel homicida pontificum aut regum: vel qualiumcunque excommunicationum nexus vel irregularitatis inciderint.
⁋ Forte dicis. In lo: instanti homo detestatur omnia sua peccata Potest enim fieri quod intellectus eius qui est finitae capacitatis actiuae rerminetur in sex vel septem actibus: etiam quacunque remissione actuum data. alioquin infinitos actus remissos homo posset habere: syncategorematice saltem capiendo infinitum. Tunc sic. quando primo occurrebant ei septem illa peccata, non sunt ei dimissa. Impium nanque est a deo dimidiam sperante veniam. secundum Augustinum. Cum vero. rimatur alia. vii. ista septen more fiuentis aquae labuntur. ergo veniendo ad vltima septem quandu erit indago sufficiens facta: primo erit extra peccata. vel impossibile est secundum legem vt ponat se extra peccata.
⁋ Re spondetur. si peccator sit prudens, detestabitur peccatum quam primum ipsum est commissum. Ad hoc enim tenetur quando habet plenam notitiam peccati. vt nuperrime diximus. & ita faciet de omnibus peccatis suis. xxx. vel. xl. in anno commissis: quod faciendo nunquam erit in duobus pecca tis simul. & licet peccauerit quadraginta peccatis in isto anno: in nullo instanti vel parte determinata istius anni verum est dicere: iste est in quadragirita peccatis. semper de mortalibus totalibus loquori Aliqui tamen ineruditi post mortale commissum credunt se in peccato esse quoad confes sifuerint: quibus ostendatur contrarium: quod scilicet sufficiat eis habere displicentiam de peccato terpetiato propter deum: cum his quae superius diximus. Si cum prudentia non stet peccatum mortale committi: paucos in mundo prudentes dabis. Et vbi homo sic detestatus est omnia peccata sua, in nullo est peccato. quo non obstante debet illa confiteri, non tamen tenetur ( vt opinor) iterato quodlibet in particulari detestari: sed suffi cit vna generalis omnium detestatio. Et est color licet ad confessionem teneatur quod non teneatur ad contritionem de singulis: cum quidlibet sit contritione extinctum quo ad culpam. Sed si non erat prudens, nec detestatus est omnia peccata post eorum commissionem, sed manet in pluribus: si tria memoriae occurrant simul quod est possibile, sufficit (vt reor) vna detestatio super illa tria simul cadens: & non tequiruntur tres particulares detestationes. et si omnia sua peccata ei subito occurrant: vna detestatio illa omnia tollit quo ad culpam. immo postquam proponit quis omnia sua peccata indagare: & detestatur omnia inquantum dei offensiua: omne dei offen siuum detestatur: quia propositionem vniuersalem illa reduplicatiua infert. & intendens reddere Caesari quae Caesaris sunt i & deo quae dei sunt: & confiteri secundum praeceptum ecclesiae: non est amplius in peccato mortali vllo. & si tunc moriatur / saluabitur Nullus tamen est tam imprudens quin tempore quo sua peccata suo sacerdoti recitat: illa formaliter vel virtualiter detestetur.
⁋ Sed contra ista arguitur. Peccator tenetur peccata obliuioni data confiteri si postea menti occurrant: ergo oblita peccata non erant ei dimissa. Forte dices & bene quod homo creberrime tenetur confiteri peccata dimissa. Sed contra. hoc non sufficit. Nemo enim tenetur confiteri peccata a quibus est absolutus. sed plerique prudentes confessores dicunt, absoluo te ab omnibus peccatis tuis confessis & oblitis. igitur. Respondetur. homo tenetur confiteri peccata sua oblita quae sibi occurrunt, eodem praecepto quo tenebatur confiteri alia peccata sua. Absolutus autem erat categorice quo ad culpam ab omnibus peccatis tam confessis quam non confessis: sed opinor quod virtute clauis non dimittitur portio poenae debitae peccatis non confessis. sed reliqua peccata post occurrentia homo tenetur confiteri. alioquin in nouum peccatum labitur, scilicet omissionis. Et si aliqua peccata occurrant statim post confessionem: & praesentia sacerdotis habeatur qui reliqua audiuit: peccatum post confessionem occurrens vel plura si occurrant, ei confiteberis. Si vero non habeatur idem sacerdos: peccata occurrentia alteri sacer doti confitearis. & si aliqua peccata fuerint commissa post primam confessionem: ista cum illis pariter confiteberis. Sed dicis. tunc licita est peccatorum partitio. distinguo. vel homo partitur confessionem vt appare at melior quam sit, vel ex verecundia: & sic nego. hoc enim est nypocrisis & inique actum. vel est rationabilis causa partiendi: vt post indaginem sufficientem factam. & sic concedo, nec hoc est inconveniens Si gnanter (post sufficientem indaginem) quia si esset insufficiens indago: homo teneretur iterato omnia confiteri vni: nisi praesens occurreret ille qui audiuit reliqua peccata. ex labore autem assumpto potest homo in seipso depraehendere melius quam alter, an ndaginem sufficientem de suis peccatis fecerit. Et est sermo de mortalibus: quia scienter potest homo vnum veniale confiteri / de aliis tacendo: cum non obligetur aliquod veniale confiteri.
⁋ Secundo arguitur probando quo teneor confiteri venialia: siue mortalibus iuncta fuerint siue non: & per consequens male diximus in quaestione praecedente quod (omnia) distribuit terminum (peccata) pro solis mortalibus. Assumptum probatur sic. quidlibet mortale in particulari occurrens menti homo tenetur confiteri, aliquod veniale est huiusmodi. igitur. Consequentia tenet in Darii: cum huiusmodi includat medium. Minor patet. demonstrando actum quo volo occidere & mentiri iocose: per illum actum ego facio aliquid quod est prohibitum sub poena peccati mortalis, & venialis: ergo & mortaliter & venialiter pecco: & actus est vnicus. Praeterea. istum actum habens tantum peccat quantum habens duos actus quorum alter est mortalis & alter venialis sed ille mortaliter & venialiter peccat: ergo & iste
⁋ Respondetur. peccatum datum est confitendum de necessitate salutis. quia est mortale menti occurrens. Secunda propositio. Probabile est quod actus datus sit venialis. & ex consequenti concedendum est quod aliquod veniale est confitendum de necessitate salutis, nec hoc inconvenit quando actus est mixtus ex veniali & mortali: sed no est neces se confiteri illum actum secundum hoc quod est venialis: puta circa mendacium iocosum. Tertia pro positio. Aliquod mortale ramissius punietur in infemo. Patet. si quis decedat cum mortali dato: quem dico aequaliter peccare vel non amplius qui si alter haberet duos actus: vnum latum super obiectum prohibitum sub poena peccati mortalis, & aiterum prohibitum sub poena peccati venialis. probabilius reputo quod veniale iunctum mortali in infemo abolebitur Quarto sequitur, quod vnum mortale excedit aliud mortale venialiter solum. Quito peccatum veniale non tanmtnum est eiusdem speciei entitatiue cum mortali: sed etiam eiusdem speciei in genere malitiae. Sexto sequitur: qui mortale ex venialibus conflatur, quod patet. quia quaelibet pars huius secundum intensionem est peccatum veniale. nam aliqui est peccatum veniale: quia non est actus indifferens vel bonus: igitur. Fodem modo mortale est pars peccati venialis Argumentum potest fieri de circumstantia circumstante peccatum mortale: & ipsum venialiter aggrauante, quando non cadit in ratione obiecti. Declaro exemplo. volo occidere hominem: sic scilicet vt circumstantia venialis partialiter me ad hoc impellat. sed illa circumstantia non est volita.
⁋ Tertio argumentor. homo tenetur confiteri sua peccara: & non excipiuntur venia lia. ergo tenetur omnia confiteri. Praeterea. morta lia sunt confitenda ne homo sit iudex in poena taxanda. sed hoc in venialibus contingit sicut in mortalibus. igitur.
⁋ Respondetur. sufficienter excipiuntur per probationes allatas. Ad aliud dico quod illa non est causa quare peccata sunt confitenda: sed vt homo sit diligens examinator peccatorum quae animae perculum afferunt. Illud argumentum si aliquid vales probat quod homo tenetur veniale mortali iunctum com fiteri.
⁋ Quarto arguitur. stat sortem scire se fecisse vnum peccatum mortale: & nescire quod sit illud in specie: sed tunc non potest ipsum confiteri: ergo sortes non tenetur confiteri omnia sua peccata mortalia.
⁋ Respondetur. confiteatur in gener scilicet quod peccauit mortaliter / sed nescit quo peccato. sicut Napuchodonosor sciebat se soniare noctu, & nesciebat in particulari quod esset illd sonium, quod & nobis in aliquibus temporibus anni potius quam in aliis con- figit.
⁋ Quito arguitur. habeat sortes conscientiam erro tieam quod sit in peccato mortali: & tamen illud peccatum sit veniale vel non peccatum: iam sortes tenetur illd confiteri. igitur
⁋ Respondeo. illd argumentum est facile, nego quod teneatur illud confiteri absolute. sufficit enim deponere conscientiam. nam ad alterum tenetur.
⁋ Sexto arguitur. voueat sortes, si deliquaerit mortaliter / ante diem dominicum se confessurum platoni sacerdoti. faciat sortes vnum furtum solum mortale inter peccata positiua: & non confiteatur platoni tamen diem dominicum. hoc casu supposito sic argumentor. aliqua sunt peccata mortalia a sorte commissa quae non tenetur confiteri: ergo male dictum est. consequentia est notaProbatur antecedens. sortes infinita mortalia commisit in casu, quod patet: quia tenebatur confiteri a. mortale ante dif dominicum: & hoc non fecit: ergo mortaliter omisit. & illa omissio distinguitur a furto. dicatur illa omissio b tunc sic. sortes tenebatur tam a. quam b. confiteri platoni ante diem dominicum: & hoc non fecit: ergo omisit alia omissione scilicet c. & sic sine statu concludetur quod infinitis peccatis non communicantibus peccauit: nec tenetur illa confiteri ergo intentum.
⁋ Respondetur admittendo casum: & negam do antecedens argumenti. & ad probationem nego quod sortes commisit infinita mortalia ante diem dominicu: sed est duntaxat vna omissio mortalis scilicet b. reliquae enim imaginatae omissiones habent naturalem connexionem ad b. & per consequens non ponunt in numerum peccatorum nec malitiam distinctam habent a b. & hoc quando actus naturaliter inuolutus in alio non habet malitiam secluso actu in quo naturali comnexione implicatur. Propterea actus exterior non habet malitiam ab anteriori actu distinctam: quia naturaliter ab interiore imperatur: & eo secluso non habet malitiam: nec continuatio actus naturalis post liberam elicitionem Dixi (quando actus naturaliter in alio inuolut non habet malitiam vllam separato actu in quo naturaliter connectitur) quia si sic: malitiam habet separatam. vt si sortem odio prosequar pro tempore quo teneor eum diligere: ad eius odium sequitur naturali sequa la quod sortem non amo. & omissio illius amoris fuisset mihi imputabilis secluso illo odio. propterea illic sunt duae culpae distinctae tantae grauitatis ac si fuisset omissio amoris alio tenipore sine odio: & odium pro tempore quo non teneor sortem dili gere.
⁋ Epilogando patet quod si homo faciat indaginem de peccatis suis sufficientem: licet aliqua non occurrant: sufficienter confitetur. sed non est facile interdum discemere an fecerit sufficientem sicut de probatione suiipsius superius dictum est distinctione nona huius. Sed si fecit valde magnam inquisitionem: potest categorice assentiri se fecis se sufficientem. & quando fecit iudicio suo sufficientem, non formet sibi scrupulos in contrarium ltem aliquorum peccatorum partitionem dixim rationabilem. secus est quando fit ob hypocrisim vel verecundiam.
On this page