Quaestio 4
Quaestio 4
An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
⁋ Distinctionis Decimaeseptimae Quaestio Quarta. Varto circa eandem materiam quaero. an peccatorum cir cunstantiae sint de necessitaqute salutis confitendae. Supxvponatur ex Tertii Ethicorum. secun ildo cap. quod multiplices sunt Erae quae circumstantiae: sed quae nostro proposito sufficiunt: hoc cat mine continentur. Quis, quid, vbi, per quos, quotiens, cur, quomodo, quando. Quis causam efficientem denotat: an scilicet religiosus, sacerdos, vel laicus. Quid causam materialem. hoc est obiectum. Aliqui se fatigant inquirendo an peccata sint materia poe nitentiae: an peccator. dico vtrunque. nam sermo est de materia circaquam: & non ex qua vel in qua modo circa vtrunque istorum versatur poenitentia. Quibus auxiliis, causam formalem importat. Vbi est circumstantia loci: vt si in loco sacro vel prophano peccatum commissum fuerit. Per quos hoc est per quam instigationem. Quotiens. hoc est de numero peccatorum. Cur, causam finalem. vt an sortes dedit aliquid ob malum finem. Quomodo. hoc est de modo perpetrandi sceleris: vt proditorie hominem occidendo a tergo: vel reddendo eum certiorem vt se protegat. Secundum enim est multo minus peccatum quam primum: quia inuaso datur locus defensionis, & est auimositas. Primum autem est vulpinum: & animositatis nihil habet. Quando, hoc est de tempore. Ad hoc autem vt actus qui est poenitentia sit bonui hoc est vera poenitentia: oportet omnia ista concurrere. nam bonum est ex integra causat secundum Dionysium quarto de diuinis nominibus. & primo Ethicorum. vno modo quis est bonus multisque modis nefandus. & non facio vim siue circumstantia cadat in ratione obiecti: siue actum circumstet.
⁋ lsto praemisso dico quod multiplices sunt circumstantiae in peccatis, quaedam actum attenuantes: vt fu rari vt pauperi succurratur. licet Dionysius monachus dicat non minus esse peccatum. cui fidem non adhibeo. tales etiam sunt confitendae vt superius dixi mus quaestione secunda huius distinctionis. tum ne scandalizetur sacerdos de putato bono. tum vt co gnoscat vultum pecoris sui, & poenitentiam saluta rem iniungat secundum exigentiam culpae.
⁋ Aliae sunt circumstantiae peccatum aggrauantes: quae ipsum in aliam specien peccati mutant: siue in specien entitatiuam: siue in specien malitiae. sed dae secuda loquor: siue priotu concut: rat, siue non / nihil refert. & istae circumstantiae sunt confitendae. Aliquas declarabo exemplariter. au ferre alienum de templo est sacrilegium. propterea non sufficit confiteri ablationem alieni: sed oportet etiam addere / de aede sacra. pari forma si homo cognouii suam consanguineam solutam: non sufficit confiteri de soluta vel simplici fornicatione: sed etiam tenetur addere / fuisse consanguineam: quia hoc specialem habet deformitatem. hoc est, contrauenit vni praecepto ratione consanguinitatis. & licet isti duo actus sint eiusdem speciei specialissimae entitatiue: cognoui hanc mulierem / demonstrando consanguinean & cognoui hanc / demonstrando aliam non consanguineam: isti tamen duo actus differunt in specie malitiae. & vnus est altero peior: vnum peccatum virtualis cum alio peccato includens. immo si esset dispensatio a deo de cognoscenda soluta, si nihil aliud impediat adhuc cognoscere consanguineam solutam esset peccatum. Simiter si quis peccauit mortaliter in die festo non sufficit illud peccatum sacerdoti aperire: sed oportet dicere, in die festo. & sic illud quod in alio die esset vnum peccatum: propter diem festum efficitur duo in valore. nam in die festo praecipitur hoc affirmatiuum: vacare cultui diuino potissimum. & vt illud liberius fi at: prohibentur opera seruilia quae talis diei cultum impediunt inter quae praecipuum est peccatum. Ex quo patet quod haec consequentia est nulla. hic actus est tamtenm vnus: hic actus est peccatum: ergo peccatum est tamten vnum. quia si actus voluntatis esset impartibilis (prout aliquibus licet minus scite placet) antecedens esset verum & consequens falsum. Et loquor de peccato in re vel in valore: nisi esset ci cumstantia quae probabiliter putaretur inducere confessorem ad peccandum. talis enim non est confitenda protunc vt bene dicit Altisiodorus in. iiii. licet male loquatui consequenter de genere peccati: puta de muliere habente praecise vnum peccatum luxus in pascha: probabiliter existimante quod ex sua confessione sacerdos mouebitur ad peccadum: dicens adhuc genus peccati esse confitedum. nam ratio quam facit contra alios de circumstantia, non minus concludit de genere peccat Scandalum enim strictius prohibetur quam confessio perci piatur. Si ergo immineat scandalum nisi ipsa tunc communicet: & non sit alter sacerdos cui possit confiteri: dico quod ipsa potest communicare: proponens confiteri pro loco & tempore: habita opportunitate sacerdotis.
⁋ Aliae sunt circumstantiae nec aggrauantes nec attenuantes: hoc est impertinentes ad rati nem culpae. & tales non sunt confitedae. vt si sit sortes vel plato occisus: stat quod sit grandius peccatum occidere sortem quam platone: vt si reipu. sit vtilior: vel pluribus obligationibus actus meus contrauenit. vtpote quia est mihi benefactor vel consangui: neus: & actus est propterea magis prohibitus a deo sed propter tale nomen peccatum no est grandius.
⁋ Alii sunt circumstantiae speciem peccati non mutantes sed facientes peccata differre secundum maius & minus: exemplum de ablatione furti maioris & minoris. Sancto Thomae & suis placet quod nemo tenetur tales circumstantias confiteri. Contra quos sic argumentor. sortes tenetur confiteri furtum in loco sacro factum: quia speciali prohibitione prohibetur. & hoc non est nisi vt magnitudo peccati detegatur. sed stat quod furtum de loco sacro non erit duplum ad furtum de loco non sacro: & vnum furtum simplex est duplicis malitiae vel triplicis respectu alterius furti simpli cis: ergo ipsum cum illa circumstantia est confitendum Non potes per hoc euadere quod vnum habet speciale nomen: puta auferre alienum de loco sacro est sacrilegium, non sic surtum simplex magnum vel paruum quia propter nominia & varias nominium denominationes, peccata non sunt maiora vel minora. etiam dabilia sunt furta magna vel parua differentia specie en titatiue: & in specie malitiae: quae omnino aequalent duobus furtis solum differentibus secundum magnum & paruum. ergo si primae circumstantiae sint confitendae etiam & secundae. Assumptum patet: quia isti duo actus specie differunt. abstuli duo capitalia argenti & absi tuli duos aureos. & eisdem rebus demonstratis scilicet duobus capitalibus argenti & duobus aureis: isti duo actus aequiualent eis in malitia abstuli hos & illa. Praeterea aliquod furtum est veniale, & aliquod mortale: solum proueniens ab ablatione parui vel magni obiecti. ergo hoc est confitendum.
⁋ Propter has rationes & plures quae fieri possunt dico istas circumstantias de necessitate confitendas ldem censeo de magnitudine temporis, hoc est temporis longitudine. nam stat sortem volendo occidere vnum hominem tantum peccare quantum platonem qui imputabiliter occidit decem, quod probo: quia ponatur quod continuet actum suum quo primum hominem occidit solum per vnam horam: & sortes similem actum eliciat quo voluit occidere vnum hominem: tunc sortes tantum peccauit quantum plato. suppono caetera paria quae proposi tum promouent. Quando autem plato occidit secundum hominem actu continuato solum per vnam horam: po ne quod sortes habeat similem actu ita diu continuatum libere circa occisionem semper eiusdem hominis: sed non occurrit ei opportunitas sceleris perpetrandi. Tunc sic. in fine secundi actus sortes est ita malus vt plato in fine secundi actus: & eodem modo in fine decimi actus. deductio est euidens. Ex qua deductio ne inferre potes quod cognoscens mulierem decies, tam tum peccat quantum cognoscens decem similes mulieres: paritate supposita. Et eodem modo sequitur quod volens cognoscere decies eandem mulierem tatum peccat quantum decem alias cognoscens. Pronunc enim suppono positionem illam quam veriorem arbitror quod actus exterior nihil bonitatis vel malitiae actui interiori superaddit. vt latius in. xvii. distinctione primi deduximus. Confessor itaque homicidae habet inquirere quo spiritu ductus hominem occidit: hoc est qua instigatione: quamdiu mansit in illo proposito: & quoties opinionem sua illum actum refricuit. nisi enim has circumstantias & similes sollicite rimetur confessor non facit officium sibi iniunctum: & peccat omittendo seu non faciendo illa ad quae tenetur homo in suo statu: nec potest salutarem poenitentiam recte iniunge re. Haec declaro in simili de medico corporali patientem non potente curare nisi morbos cum causis suis: & eorum insultus a patiente deprehendat. nam contingit morbos requirere curas contrarias: vt febrim & ventris profluuium. Sic crebro est inter peccatorum circumstantias.
⁋ Sed forte dicis. ex dictis sequitur haec conclusio disiunctiua: quod aliquod pecca tum mortale non est confitendum: vel quod duo aequaliter peccantes / inaequaliter tenentur confiteri. quae disiunctiua pro vtraque sui parte refellenda apparet. quod sequatur sic declaro: supposito illo quod proxime diximus, actum exteriorem nihil bonitatis vel malitiae actui interiori superaddere. capio sortem qui voluit efficaciter occidere hominem quantum in se fuit: & Platonem qui ex simili actu voluntatis illum hominem vel alium similem occidit. Tunc sic. Sortes & Plato aequaliter peccant. Plato tenetur ad confessio nem actus exterioris & interioris: quia vterque est peccatum mortale: ergo tenetur amplius confiteri qua Sortes. vel si non tenetur ad vtrumque confitendum: dam pitur peccatum aliquod mortale non confitendum contra conclusionem principalem secundae quaestionis huius distinctionis.
⁋ Respondetur concedendo quod aequaliter peccant: & aequaliter tenentur confiteri aequa litate peccatorum imputabilium ad poenam coran deo. Sortes enim confitetur quod efficaciter voluit occi dere hominem: si non fuisset aliunde praepeditus. Plato confitetur quod imputabiliter occidit hominem & confitetur virtualiter suum actum interiorem illius occisionis imperatiuum: quia illa occisio exterior non est peccatum nisi pro quanto ab actu interiori culpabili imperatur. & quia actus exterior hominibus est non tior: illum confitetur qui suum actum interiorem prae supponit. & quia alter non occidit actualiter: tenetur actum interiorem confiteri: cum non habeat exteriorem illius manifestatiuum. Nec ex illo habes quod actus interior Platonis nullo modo est confitendus: immo aequiualenter est confessus. Irca hanc quaestionem dubitatur: an homo teneatur confiteri circuni stantias differentes secundum magnum & paruum ex parte obiecti, nam si sic: sequitur quod eodem modo tenebitur confiteri intensionem & remissionem actus.
⁋ Secundo dubitatur supposito quod Sorte: post omnium peccatorum suorum confessionem: post vnam horam redeat ad curatum. & dicat. domine peccau post vltimam confessionem mentiendo: per hanc pro positionem, egomentior vel mentitus sum post vltimam confessionem: an teneatur confiteri. & ponatur illius opinionis cum curato: quod veniale separatum a mortalibus in pascha sit confitendum. & nullum aliud mendacium committat. quod mentitus sit probo. assentitur huic, ego mentior. vel ita est: & tunc mentitur: quia ita est in re sicut ipse assentitur. si non sit ita ex parte rei vt ipse assentitur: tunc ipse mentitur: ergo nullo pacto patet euasio quin ipse mentiatur, quod si concedas: arguitur sic. ita est in re sicut ipse assentitur: & ita ipse scit: ergo non mentitur: nec est confitendum de mendacio. vel pone circumstantiam quae facit veniale esse mortale secundum eius opinionem: vt dicere mendacium in confessione. Vel succinctius moueatur dubitatio de hac. per deum domine curate ego sum periurus. iurametum enim deliberatum est mortale quando est periurium. & potest argumentari curato quod sic. vel ita est sicut iurat: vel non ita est. si pri um: est periurus. & si secundum: est etiam periurus.
⁋ Tertio dubitatur. an absolutio sacramentalis su per eadem peccata applicata continuo poenam peccatis debitam diminuat. ratio dubitandi ex dubitationis solutione clarebit.
⁋ Ad primam dubitationem conceditur: quod debet confiteri magnum conatum vel paruum quem habuit secundum suam possibilitatem. actus enim voluntatis sunt immanifestiores quam obiecta ad extra. & quia non est possibile scire numerum graduum naturaliter: est ei ignorantia inuincibilis.
⁋ Ad secundam dubitationem hic non respondeo: cum non expediat eiusmodi tricis insistere psertim inexercitatis in artium vorticibus. iuniores enim theologi quai artes nouerunt, in promptu responsionem habent. Etiam in fine tertii in mendacio & periurio illos casus pono-
⁋ Ad tertiam dubitationem respondetur quod confitens peccata semel confessa facit opus bonum: & me retur si sit meriti capax in potentia propinqua: & facit actum laudabilem: quem verecundia facit difficiliorem: & per consequens laudabiliorem. Sed an conferatur ei gratia virtute operis operati in secunda confessione: & diminuatur poena: a plerisque ambigitur. Partem autem affirmatiuam teneo probabiliorem propter has paucas rationes sequentes. Quarum prima est. si Sortes habeat octo peccata: & post sufficientem indaginem solum septem occurrant: confitendo illa / dabitur ei gratia virtute operis operati: & vi clauis diminuetur poena. Fodem modo si confiteatur octauum peccatum post ea occurrens cum illis septem / dabuntur illi duo effectus. Sed hic statim quis obiiciet & probabiliter. erit diminutio poenae in secunda absolutione solum peccati obliti, & nulla erit diminutio poenae peccatorum ante confessorum. sed dabitur tanta gratia virtute operis operati ratione vnius peccati. Opinor quod sicut ha bens gratiam virtute operis operati ratione multorum: sumen do eucharistiam magnam vel paruam aequaliter habet de gratia: sic confitendo vnum peccatum dabitur aequalis gratia virtute operis operati, ac in confessione mille peccatorum: immo in confessione peccati venialis peccatum enim veniale est sufficiens obiectum confessionis: sed non obiectum requisitum ad poenitentiam. Propterea cum hoc argumentum non concludat intentum: aduersarii concederent quod dabitur gratia & diminutio poenae ratione peccati nodum confessi: sed nullo modo ratione peccatorum ante confessorum. Secundo arguitur ad eandem partem. peccata mortalia erant deleta pro contritionem ante omnem confessionem quo ad culpam: & aeterna poena in temporatiam commutata. & non obstante absolutione vi clauis tollitur vna portio poenae debitae peccatis: sed adhuc remanet aliqua poena: & peccata in apprehensione & detestatione sicut prius. ergo adhuc erit diminutio illius poenae. lstud totum est probabile. In super quando sunt duae positiones hincinde apparentes: illa qui deuotionem & salutem auget: est potius fouenda qui opposita: si constet eam esse aeque rationabilem. sed sic est in proposito. est enim opus meritorium & laudabile idem peccatum pluries confiteri, nec est ratio alicuius ponderis in oppositum, quod secunda absolutio non conferat gratiam virtute operis operati sicut prima: nec diminu at etiam portionem poenae debitae virtute clauis sicut prima: ergo illa est fouenda & tenenda. secus est in iudicio humano vbi post sententiam definitiuam nihil remanet. hic autem remanet poena diminuenda. & si nulla maneret: non esset defectus ex parte sacramenti: quia si virtute intensae contritionis tolleretur culpa & poena: idem esset de prima absolutione. & semper ille est susceptiuus gratiae & ea eget. Contra illud arguitur: verba consecrationis prolata secundo loco nihil faciunt. similiter verba cum consensu in matrimonio: ergo nec hic. Respondetur: hoc argumentum nullius est momenti: quia post verba consecrationis non manet materia consecrabilis, nec post verba & consensum manet materia matrimonialis. ita quod stantibus illis extremis in rerum natu ra manet vinculum matrimonii. Et argumentum potest duci in oppositum in aliis sacramentis. nam aquam quae semel erat baptismus in prolatione verborum: postea iterum incipit esse baptismus: & ita millies si forma materiae millies applicetur. & loquor de eadem aqua numerali. hoc idem patet in confirmatione, & extrema vnctione. Et ex isto sic duco argumentum: accepta hac maxima. omne sacramen: uam cuius materia non tollitur, in applicatione formae habet suum effectum. vt videre est in sacramentis qua induximus baptismo, confirmatione, & extrema vnctione. in aliis enim sacramentis forma materiae applicata, non manet materia in potentia propinqua ad similem effectum. modo peccata quo ad poenam aliquam sunt materia poenitentiae: ergo quando confessor applicat absolutionem ectis tollit partem poenae in secunda conf prima: & in tertia vt in secunda: & ita deinceps quoi quod tota poena tollatur. Et sic in qualitu confertur gratia virtute operis operati: hoc est vi clauis: quousque totalis poena tollatur. Et licet totalis poena peccatis debita possit hoc modo tolli: illo non obstante non est recusanda alia poenitentia, quemadmodum in indulgentiis. tum quia opus satis rium est etiam meritorium. tum secundo quod nei quota iteratio confessronis tollit omnem poet catis debitam. Neccredendum est quod secunda absolutio geometrice tollit ad primam: sed tantum p quatum prima. & ita consequenter ad finem poenae inclusiue.
⁋ Sed forte dicis. si Sortes habeat centi talia: in prima confessione vi clauis tollitur vna porio poenae illis peccatis debitae. ponatur gratia exempli vna decima pars. deinde remanent nouem similes partes puta nouem decimae. ergo sacerdotis absolutio adueniens decem peccatis mortalibus tollit totam poenam cum quantulacumque contritione, quod non videtur dicendum.
⁋ Respondetur. absolutio vi clauis a maiori peccato vel a pluribus plus tollit. nam vbi superabundat delictu ibi superabundat misericordia. & patet n multis similibus. nam contritio maioris peccati in eadem intentione graduali tollit totam culpam maioris peccati sicut & minoris: & plurium peccatorum sicut & paucorum. sic in proposito. alioquin raro maneret aliquid poenae post absolutionem: quod non est dicendum. Ex isto patet quod non sequitur. virtute poenitentiae tollitur vna portio poenae debitae mortali peccato: ergo virtute illius tollitur tota poena debita veniali. Secundo patet: quod duobus confitentibus sua peccata quae se habent in proportione dupla & subdupla: proportionaliter diminuitur poena vi clauium: a maiore tamen plus arithmetice tollitur. Sed vt melius intelligas quomodo vi clauis aliquid poenae tollitur, notato quod contritio mortalem culpam tollit: & aeternitatem poenae quae mortali culpae debetur, in temporalem mutat. tuc ponamus quod adhucante absolutionem remaneat aliquam poena: sic scilicet vt si ille decederet: gratia exempli: puniretur vno mense in purgatorio: ibi virtute clauis tollitur vna portio illius poenae: & sic decedens minus in purgatorio punietur: po namus. xiiii. diebus: non quod ex natura clauis illd pro ueniat: sed ex pacto diuino si applicetur clauis illi qui confessus est.
⁋ Ecce quae circumstantiae sunt confitendae: quae vero non, quando autem circumstantiae sunt turpes: cir tuloquatur confitens honeste: circa foedam enim materiam non est illote loquendum: ne scandalizetur sacerdos. nam cum puerorum grammatistes prae verecundia subticue rit pedo, dicens: Quod turpe sonat fit in edi: multo magis in turpitudine vitii hoc est obseruandum, non tamen vmbratice quin omnia clare possit capere sacerdos: confitendum est.
On this page