Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 5
An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato⁋ Distinctionis Decimaeseptimae Quaestio Quinta. Vito quaeritur specialiter de casibus reseruatis. an Thomo hominus peccata non reseruata lcum reseruatis: teneatur omnia illa curato confiteri. Verbi gratia habeat Sortes nouem peccata rum. xnon reseruata: & vnum reseruatum. Praemitto quod superiores ex industria sibi aliquos casus reseruant: a quibus inferiores absoluere neque unt. & hoc propterea vt peccatores non sint ita pro pesi ad peccadum: sed a peccatis abstineant: propter erubescentiam quam habent superiores adeundo: & propter salubre consilium quod ab eis expectare habent in poenitentia iniungenda. Et propterea sunt aliqui casus papales maximo pontifici reseruati: aliqui episcopales: aliquos etiam casus sibi reseruant curati propter similem causam. Sane ob hunc finem / casuum reseruatio foret vtilis: si nihil aliud quod tantum in re publica obest propter istud, quantum hoc statutum prodest, consequeretur. plerique enim sunt qui non adeunt superiorem ex verecundia: sed manet in peccato mortali: & tamen confiterentur sufficienter inferio ri praelato omnia peccata sua. Quapropter non meo oportet respicere ad bonitatem vnius legis: sed ad malum quod occasione illius legis sequitur. declaro exemplariter. bonum esset nullam inueniri famosam mulierem in vrbe Parisiensi: sed a prudenti legistatore hoc non est dandum executioni: ne deteriora contin gant secundum Augustini in de libero arbitrio. sed ex ista ca suum reseruatione putantur deteriora contingere: de quo qui crebro confessiones audit potest esse rectus iudex: quilibet enim est bonus iudex eorum quae nouit primo Ethico. Credo cum aliis prudentibus patribus quod si non excedant iustum numerum iam reseruati casus saltem sunt in sufficiente numero. curatis vero pleraque debent episcopi relinquere. Si dicas. quare non pos sunt adiugere vnum casum vt alii priores fecerunt Respondetur. si ita procedatur reseruando: quid curatis relinquetur: qui sunt de ordine hierarchico ecclesiae sicut ipsi episcopi ex institutione Christi, quando autem & vbi sit praecisus status: iudicio prudentum relin quitur. Insuper successu temporis aliquid reperit obesse quod ab initio non animaduertebatur. Propter ea quando non constat de casus reseruatione: iudicetur non reseruatus, nec vlterior facienda est in hoc conscientia. per consuetudinem autem loci vel per ius scriptum consuetudine vallatum, cognoscitur casus reseruatio.
⁋ Nunc ad quaesitum cuius enodationem difficilem aestimo, casu admisso respondeo quod Sortes debet omnia peccata confiteri curato suo tam reseruata quam non reseruata: vt vultum pecoris sui curatus cognoscat. haec enim est communis via. & debet ipsum curatus a nouem peccatis absoluere si non sit excommunicatus: alioquin non est capax sacramentorum secundum communem vian. a decimo autem absoluere nequit: cum non sit de foro inferioris, quemadmodum enim superior potest absoluere a sibi reseruato: ita potest inferior a sibi concessis. nam per contritionem culpa deletur: & satisfacit ecclesiae praecepto sicut praecipitur. Postea Sortes superiorem qui potest absolue re adibit: cui a. vnicum peccatum reseruatum in confessiones prout moris est) patefaciet: qui eum a pec cato illo absoluet: vel eum remittet ad inferiorem cui tunc facultas est data absoluendi a casu reseruato: nec amplius ille casus est reseruatus. Ex quo patet quod hic duae sunt absolutiones partiales: nec hoc est inconueniens: vt in cuiusdam argumenti tertiae quaestionis solutione diximus de peccatorum partitione post sufficientem indaginem. Et duae erunt poenitentiae iniunctae. Vna a curato de no uem peccatis: altera ab episcopo de a. peccato reser uato. Analogiam do. cupis a me habere completam ab solutionem peccatorum totius vitae tuae praeteritae: primo die audiam. xx. peccata circa quique sensus: & pro illis peccatis iniungam poenitentiam. & sic de aliis die pus ad finem peccatorum vsque inclusiue. dicere etiam quod sit vna absolutio: & quod illae duae partiales vnam integrent: est idem in sententia. lstud autem est melius quam dicere quod prima curati absolutio expectat absolu tionem superioris: & quod factum primum suspenditur: nec ha bet effectum donec veniat secunda absolutio quae primam ratificat: ita vt vrima fiat sub ratihabitione de secunda subsequutura. vt ostendimus per simile in argumento praecedente. quia secundum hoc dicere oportet quod si confitens moriatur antequam adit superiorem: nulla portio poenae peccatis debitae re mittatur: quia hoc dependet a ratihabitione secun dum aduersarios. Et licet non possim hoc efficaci ter deducere: sic tamen suadeo. categorice dicit sa cerdos. absoluo te a peccatis tuis. & ita est communis consuetudo: ergo non dependet ab absolutione superioris. Sed dicis. sic de omnibus peccatis dicit: & tamen non absoluit ab a. reseruato. Contra, no uem sunt de eius foro: & poenitens est contritus: ergo ab illis absolutus est. obex enim ex parte par titionis peccatorum non dat impedimentum. vt ex argumento praecedenti liquet. Praeterea argui tur ad idem. absolutio duo facit: scilicet remittit par tem poenae debitae: & peccatorem reconciliat ecclesiae militanti a qua per mortalem noxam fuit se paratus: nam omnis mortaliter peccans a communicatione sacramentorum est separatus & excommunicatus quodammodo. Sed vtriusque istorum potest esse partitio. de diminutione poenae patet / suc cessiue peccata audiendo & satisfactionem succes siue iniungendo. de reconciliatione ecclesiae etiam patet in pluribus excommunicationibus irretito: qui ab vna potest primo absolui: & postea ab aliis de senten. exemommuni. ca. Cum pro causa. vt am plius distinctione sequenti notum euadet. igitur
⁋ Ex quo patet quod aliqua est partitio peccatorum rationabilis vt in argumento praecedenti diximus & iam super hoc duos tetigimus casus. Secundo patet quod curatus virtute clauis diminuit partem poenae debitae nouem peccatis mortalibus: & superior partem poenae debitae a. peccato reseruato: & sic est tanta poena deleta ab his duabus clauibus: ac si superior audiuisset istum ab initio: & eum ab omni bus absoluisset. Sed dicis: ex illo sequitur quod homo tenetur idem peccatum bis confiteri. Distinguo: vel quando quis illi confitetur peccatum qu non potest ab illo absoluere: & sic conceditur. ali ter negatur.
⁋ Contra instud arguitur. licet duc copulatiue possint eundem baptizare: & eandem hostiam consecrare: tamen oportet vnum esse mi nistrum sufficientem totius effectus sacramenta lis sine reliquo. ergo in confessione vnus debet es se minister sufficiens respectu effectus poenitentialis, scilicet diminutionis totius poenae vi clauis quemadmodum si duorum vterque baptizet: vterqui est causa ministerialis characteris baptismalis. ergo sacerdos non potens absoluere a casu reseru to erit causa ministerialis sufficiens totius effectus: vel nihil facit ministerialiter ad effectum poenitentiae: sed solus superior potens absoluere a casu ri seruato, quod dicere non potes. quia superior non po test hoc facere omnibus peccatis sibi non detectis quemadmodum non potest absoluere ante vllum peccatum auditum in confessione. Forte dicis. vn sacerdos consecrat corpus Christi sub speciebus panis: & alter sacerdos consecrat corpus Christi sub speciebus vini. & sic sacramentum Euchari stiae diuiditur. simile erit hic. Hoc non valet. quia illic sunt duo sacramenta: a seinuicem non depen dentia: sicut est de variis ordinibus. licet enim sacer dos non debeat consecrare sub vna specie quin sub altera consecret: potest tamen de facto conse crare sub vna non consecrando sub alia.
⁋ Respo detur, non est idem in sacramento poenitentiae & in sacra mentis assignatis. in variis enim sacramentis vario mi procedendum est: tam in ministris quam in forma. nam in bapti smoi confirmatione / Eucharistia / & ordine requiritur vni tas ministri: non autem in matrimonio. & idem vi detur in extrema vnctione: quando vt videmus, s quis est statim moriturus: in variis partibus inun gitur a variis sacerdotibus. sic in proposito curatus absoluit ab omnibus peccatis sui fori: & diminuit ministerialiter vi clauis partem poenae peccatis sui fori debitae. sic facit superior de peccato sui foris ita vt sit diminutio tantae poenae ac si omnia pec cata essent confessa soli vni ab omnibus absolue re potenti, nec maior gratia virtute operis opera ti infunditur. Contra hoc arguit quidam grauis theologus neotericus. Sacerdos non potest absol uere quempiam ex industria tacentem de aliqu bus mortalibus: & alia confitentem: vel ante cor fessionem integram: ergo nec in casu nostro. Re spondetur. in argumento non est magnus color. Ioan nes Gerson putat non esse necessarium confiteri peccatum reseruatum inferiori: & dicit se non au dere damnare sic facientem. sed nos viam commu nem tenemus quod peccata sint singula inferiori con fitenda: licet dictum cancellarii non careat proba bilitate.
⁋ Sed Durandus in hac distinctione dicit hunc modum includere aliqua inconuenientia. Pri mum: quod ille qui est confessus omnia peccata sua in feriori puta curato suo, teneretur omnia peccata ite rum confiteri superiori: puta episcopo vel eius poe nitentiario: quod est magnum inconueniens. quia quam uis rite confessus possit si velit iterum confiteri: quoi tamen ad hoc obligetur: non videtur rationabile. Respondetur negando quod includit aliqua inconve nientia: & nego primum esse inconueniens, quan do quis est confessus illi primo qui non potest ab omnibus absoluere. & hoc tenendo sicut Ioannes Gerson existimat, quod poenitens debet esse parat confiteri omnia peccata sua superiori si ea audire voluerit. Hic tamen ego iudico magis probabile quam dictum cancellarii. quod non teneatur omnia con fiteri superiori: sed sufficit reseruatum vel reserua ta ei confiteri, nec talem auderem dicere esse in sta tu damnationis. Non habeo autem pro inconue nienti quod homo teneatur idem peccatum bis con fiteri de per accidens quando primo est confessus illi qui non potest absoluere: quia ad hoc tenetur secundum communem viam. Sed contra hoc ai guit Cancellarius per theoricam doctoris subtilis. tunc duo possent contra vnum testimonium fe re: licet male agerent. & forte crimen erit plectendum vltimo supplicio in foro exteriori. Si haec Thec rica intelligatur vniuersaliter nego eam: cuius fa sitas manifesta est in religiosis: in quibus expres se dicit cancellarius non esse inconueniens quod bis idem peccatum confiteantur. & nego quod testimo nium confessorum contra confitentem vllo mo do acceptabitur in foro exteriori quamuis essent mil le. Ad secundum argumentum Durandi quod est: frustra fit confessio illi a quo non speratur absolu tio. si intelligas de totali absolutione: hoc nego: & quamuis non esset absolutio vllo modo vt in confes sione facta laico: adhuc confessio potest esse vtilis ob peccatorum verecundiam & eorum contritio nem annexam. Etiam habens casum reseruatum non tenetur simpliciter confiteri inferiori: sed poterat su periorem primo adire qui se ab omnibus absoluii set.
⁋ Vnde adhuc pro clariore intelligentia ponam propositiones vel dictis corollarias vel corollario rum pellibus indutas. Prima propositio. Confessio quae fit inferiori integre & de omnibus peccatis non habet absolutionem respondentem. hoc est abso lutionem ab omnibus. Secundum corollarium est confessio quae fit superiori de solo casu ad eum pertinente non est integra. Durandus tamen infert haec tanquam inconuenientia: quae rationi consentanea di co. & dictum epilogando seu recapitulando colo rabitur. Tertio sequitur quod falsa est illa opinio quam secundo loco inter opiniones quatuor in hac ma teria Durandus recitat. dicit haec opinio: quod inferior audit totam confessionem & de omnibus absoluit: remittit tamen confitentem ad superiorem non quod dem vt absoluatur a peccato: sed vt absoluatur ab obligatione praecepti quo tenetur se praesentare superiori cui reseruatur cognitio talium peccatorum. lstud non valet: quia per hanc viam suffice ret episcopo vel eius poenitentiario peccatum dicere & protinus abire contra communem praxim eci clesiae: nam homo peccatum reseruatum confitetur & absolutionem sumit ab eo & poenitentiam iniunctam,. Secundo reprobatur haec opinio: quia peccatum reseruatum non est obiectum vel materia in quan potest agere curatus: quia de suo foro subtrahitu quod probatur: quia Romanus pontifex vel episcopus inferior populum subtrahere potest ne sit de foro ferioris. nam dato opposito non esset difficultas. & cum putemus eos hoc posse: hoc ipsi ponunt inesse. Recitat Durandus alias duas opiniones quas impugnat: post multa concludens quod opus est pro hac difficultate magna, solenni discussione & de terminatione Romanae ecclesie, quod dictum timorem incussit Ioanni Gersono: adeo vt in sermone in coena domini habito dicat. Haec est tam profunda difficultas vt Durandus exercitatissimus in istis tractando hanc materiam dixerit quod expediret ha bere super hoc papale consilium.
⁋ Quia inam longiuscule materiam tractando euagatus sum: paucis modum quem cre do verum conformiter ad praxim ecclesiae ponam: ipsum colorando: & obiectiones aliorum per apparem tes similitudines refellendo. & si hoc contigerit: alio rum rationes cuiuscunque auctoritatis fuerint, non erunt magni pendendae. In primis dico quod superior potest sibi aliquem casum reseruare, a quo si inferior absoluere tentauerit, nihil facit: quia peccatum non est de suo foro: sicut sacerdos non absoluit non sub ditum.
⁋ Secunda propositio. Non debet superior reser uare casus occultos: hoc est peccata volutatis non ex euntia in actum exteriorem: nec peccata multum exprobrabilia interdum minoris culpae si non exeant in aliorum scandalum. Ratio est: quia multa talia pec cata sunt communia: quemadmodum sunt peccata carnis & magnae infamiae: quae homines non libenter confiten tur: & signanter superioribus. Et licet aliqui arcean tur ab his peccatis ratione reseruationis: tamen (vt opinor) plures periclitantur propter eorum reseruatio nem, superiorem non adeuntes: plerique enim suapte na tura sunt verecundi: potissimum iuuenes vtriusque se xus. Episcopus ergo curam sui gregis habens de bet accersere aliquos probos curatos, senes, & circumspectos, assuetos confessiones audire: & eorum comsilio vti. & si de aliquo casu reseruando dubitetur: vtantur hac maxima. Si plures arceantur a peccato re seruando a, quam peccent omittendo confiteri a. reser uetur. sin aliter, non reseruetur. Quemadmodum enim medicina non adhibetur corpori vero: nisi toti composito putetur plus prodesse quam obesse: et si maiori par ti corporis prosit: licet paruae parti noceat: nihilo tame minus adhibetur: sic debet esse de medicina spirituali praeseruatiua in corpore mystico.
⁋ Tertia propositio Sortes habens decem peccata potest in primis adire superiorem: & illi omnia peccata confiteri, quam eum absoluat ab omnibus: vel si poenitentem ad inferio rem mittat: nihil est amplius reseruatum. Potest etiam solum reseruatum peccatum confiteri illi, potissimun si reliqua audire noluerit: adeundo inferiorem & ei confitendo omnia. vel poterat incipere ab inferiore / confitendo ei omnia: & suscipere absolutionem ab eo de omnibus non reseruatis: & postea absoluetur de re seruato a superiore. Ratio quare debet alteri eorum omnia confiteri, est: quia ita est in communi consue tudine ecclesiae: & in saniore opinione doctorum conformiter ad deum qui non dimittit vnum morta le sine alio. Poenitens enim debet integre omnia mor talia occurrentia confiteri: alioquin non absoluel nisi in certis casibus quorum iste non est vnus. Vlterius dico quod non caret omnimoda probabilitate dictum cancellarii dicentis se non audere damnare hominem peccatum reseruatum non confitentem inferiori. Probabilius tamen est apud me si omnia confessus sit inferiori: ipsum non teneri integram con fessionem facere superiori, quamuis superior velit op pofitum.
⁋ Sed remanet neruus quem multi plus ponderant de confessionis partitione. qui vt frangatur: ner vllus scrupulus illic maneat: onedo confessionis parti tionem rationabilem. Antiqui namque doctores bene sentientes, & item grauis iste theologus cuius paulo ante me tionem feci: in hac parte conveniunt quod post sufficientem indaginem peccatorum si homo confiteatur omnia pecca ta sibi occurrentia non tenetur iterato illa confite ri. & ponatur quod post confessionem occurrat ei memoria mortalis peccati nondum confessi: quod sit b. iste tenetur confiteri b. secundum omnes. & addo, non tenetur b confiteri priori sacerdoti: ergo potest b confiteri alteri. Vlterius stat quod aliqua peccata homini occurrant etiam non reseruata quae non teneatur confiteri: sed de illis tacebit, & reliqua confitebitur. quod patet exemplariter in aliquibus casibus quos ponit Altisiodorus in quai to. videlicet de occisione fratris sacerdotis ex alte ro parente: & de circumstantia quam consueuit sacerdos plerunque reuelare: vel de enormi luxu qui erit causa quare sacerdos mouebitur ad libidinem: vel si quis propriam neptem cognouerit quae est filia sacerdotis. In his enim casibus non tenetur poenitens sua peccata confiteri sacerdoti: vt aliorum opinione reprobata recte dicit. Et multiscius ille beatus Thomas i hac distinctione quaestione. xiii. ar. iiii. in responsione ad quintum dicit. quod in casibus illis in quibus proba biliter timet poenitens sibi vel sacerdoti ex confes sione ei facta periculum: debet recurrere ad superiorem vel ab eodem petere licentiam alteri comfitendi. quod si licentiam habere non possit: idem est iudicium quod de illo qui non habet copiam sacerdotis. vnde magis debet eligere laico confiteri, nec in hoc casu transgreditur aliquis praeceptum ecclesiae: quia praecepta iuris positiui non se extendunt vltra intentionem praecipientis: quae est finis prae cepti. Haec autem est charitas secundum apostolum. Confessionem laico faciendam non approbo: re liqua omnia suscipio. cum enim scandalum passi uum ex infirmitate vel ex ignorantia probabiliter imminet: esset contra charitatem tunc illi sacerdoti peccatum detegere, nec protunc stringit praeceptum diuinum de confitendo: quamqui immineat articulus mor tis. ligat enim solum cum possumus: hoc autem possumus quod iure possumus. Ecce ergo secundum casum in quo peccatum actu occurrens non tenemur confiteri. sed prior casus est lucidior: in quo mani feste patet quod poenitentia sacramentum a duobus ministris sumit suum effectum quo ad remissionem poenae culpis debitae: & forte etiam quo ad gratiam in fusam virtute operis operati: quando peccatorum par titio est rationabilis. & cum manifeste hoc ab omni bus concedatur: & ab isto arguente: quare mirabitur super hoc in casu reseruato: cum illam partitionem rationabilem confiteatur tota ecclesia? modus est ergo securus: nec opus est vlla pontificis di terminatione super casuum reseruatorum confes sione. vt dicit Durandus.
⁋ Ex quo patet negan dum esse quod iste postremus dicit: quod inferior non debet tentare absolutionem priusquam fuerit per superiorem a reseruatis absolutus. & nego quod sacramentalis absolutio omnia remittat vel nuila, nego vlterius, si sit vnus casus quem remittere non possit quod penitus nihil operetur: quia vitiatur vtile per inu tile quando non recipit diuisionem: immo dico quod recipit diuisionem. & improbatio illius est nulla: quod virtute clauis nihil remittitur: quando de industria homo tacet de peccatis. dico enim si praeter ratio nem taceat: non esse in bonitate consequentiae co lorem.
On this page