Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

Caput 3

¶ Tertium capitulum in quo ostenditur ad que se extendat hec potestas.

TAnta est inter doctores controuersia de plenitudine huius potestatis / & ad quae se extendat vt pauca sint in ista materia secura. lta quod his temporibus: vt dicit Guillermus occam circa finem prime partis dyalogi. Summe necessarium foret quod per sapientes iuramentis & horribilibus comminationibus ad veritatem dicendam arctatos declararentur quam ad plenintudinem potestatis ecclesiastice spectent Quidam enim eam ita ampliant forsitam adulationis causa vt beneficia & priuilegia obtineant vt omnino absorpta videatur principum potestas: nec non ad actus se extendat in destructionem ecclesie. Quidam enim eam dilatant vsque ad dissolutionem matrimonii rati & non consummati: vt glo. lohannis andree in capitulo. quod votum de voto & voti redemptione: libro sexto & glo. in capitulo ex publico de conuersione coniugatorum: qui ponit hanc propositionem: quod summus pontifex posset statuere quod per secundum matrimonium rumperetur primum non consummatum sicut rumpitur per ingressionem religionis que quantum periculi contineat aduertere potest lector. eiusdem sententie panormitanus in eodem capitulo: & cum ipsis deuiauit magister Thomas deuio in suis opusculis aureis de diuersis ac curiosissimis materiis. Istud est contra verbum Christi matthei decinonono. quos deus coniunxit homo non separet: nisi fornicationis causa vbi homini potestatem dissoluendi matrimonium denegauit. Secundo si dissolui posset sine ingressu religionis non est verissi mile quin hoc comperiri possit ex sacris litteris quemadmodum de matriinonino inter infideles altera partium versa ad fidem. Tertio summus pontifex non potest debitorem absoluere inuito credito re. si enim oppositum dicatur creditorum multi ad ipsum currerent pro absolutione: ergo nec potest mulierem ab obligatione qua est obligata vito absoluere. Et hanc partem pro indubitata tenet Scotus tricesima prima distinctione quarti. Et petrus depalude vicesimaseptima eiusdem. Sed pro prioriparte arguitur vt magis pateat veritas. dissoluitur matrimonium ratum non consummatum per votum solemne religionis: sed voti solemnitas non ex iure diuino sed humano est / vt patet per capitulum preallegatum quod votum in quo dicitur. Voti solemnitas ex sola constitutione ecclesie est inuenta: ergo ex sta tuto humano dissoluitur matrimonium. Secundo. si votum solemne ex statuto diuino dissolueret matrimonium non consummatum: a fortiori illegitimaret iure diuino ad matrimonium sequens. Minus est enim illegitimare quam contractum dissoluere: cum pri mum possit ecclesia & non secundum. Sed falsitas consequentis ostenditur: quia si illegitimaret iure diuino non posset summus pontifex: nec ecclesia tota dispensare cum illo qui vouit solemniter in quocumque casucum non possint contra ius diuinum.

¶ Tertio matrimonium contractum & ratum significat solum coniunctionem Christi & anime fidelis que dissolubilis est: ergo illud matrimonium est etiam dissolubile. Si dicatur quod significat etiam coniunctionem Christi & ecclesie indissolubilem. vt dicit magister sententiarum distinctione vicesimasexta quarti consequenter & Richardus.

¶ Contra sequitur bigamiam contrahi / si vxore prima mortua ante consummationem contraheret cum secunda vel econuerso. si aliquis aliquam cuius virmortuus est ante consummationem in vxorem duceret: hoc autem est contra capitulum debitum de bigamis non ordinandis. Probatur tamen sequela quia ratio bigamie est defectus sacramenti: quia non est vnicus vnius sicut Christus vnus vnice coniunctus est ecclesie.

¶ Ad primum istorum respondetur bene verum est quod modus per quem solemnisatur votum est ex statuto & determinatione ecclesie: non tame sequitur effectum sequentem ad votum solemne per quod vouens moritur ciuiliter esse de statuto ecclesie. Ad secundum q uod est forte ad probandum quod in voto solemninon cadit dispensatio. Videtur michi dicendum quod votum solemne iure diuinotandiu illegitimat quandiu obligat: ita quod sitentent contrahere secluso quocunque statuto humano non contraherent. Sed quia potest emergere casus in quo amplius non obligat &tunc cessat illegitimare: & sic papa non dispensat nisi capiendo dispensare vt tantum valet sicut ius declarare.

¶ Ad tertium dicitur primo quod consequentia prima nichil valet. in statu enim innocentie matrimonium cum non esset sacramentum non significasset aliquam coniunctionem indissolubilem: & tamen non fuisset dissolubile. Dicitur secundo quod antecedens est falsum: immo significat coniunctionem Christi & ecclesie: vt habet magister sententiarum distinctione vicesimasexta quarti: & Richardus consequenter. quamuis tamen apud Richardum non tam perfecte sicut matrimonium consummatum.

¶ Dicitur vlterius quod consequentia non valet qua infertur bigamiam in illis casibus contrahi: & hoc solum quia ecclesia non statuit quod contrahatur. Contrahitur enim solum per diuisionem carnis pluribus vel alicui quam diuisit pluribus. Aliqui istam potestatem extendunt ad infideles. vt Panormitanus in capitulo Nouit de iudicis dicens: quod pistam potestatem ad precepta legis nature saltem compelli possunt: sed oppositum istius habetur ex capitulo gaudemus de diuortiis. vbi dicitur eos constitutionibus canonicis minime arctari: iuxta illud apostoli. Quid enim ad nos de his qui foris sunt iudicare. Arctarentur enim constitutionibus ecclesiasticis precipientibus ea que sunt iuris naturalis sub censuris. Secundo cum excommunicatio non sit aliud quam a consortio fidelium & participatione sacramentorum separatio sequitur infidelem excommunicari non posse. & si in oppositum allegetur illud christi Mathei decimosexto dictum petro cuuei promissa fuit hec potestas. Quodcumque li¬ gaueris super terram erit ligatum in celis. & quocunque solueris erit solutum in celis. Et illud mathei decimo octauo. Quecunque alligaueritis super tarram erunt ligata & in celo. Et quecunque solueritis super terram erunt soluta & in celo. In quibus auctoritatibus dicit quodcumque & quecunque vniuersaliter. Respondetur quod vtraque auctoritas de fidelibus intelligenda est. De his auctoritatibus inframagis patebit. Aliqui ad peccata secretissima cordis eam extendi volunt: vt glosa in clementina de hereticis. Oppositum istius ab omnibus ferme doctoribus tenetur: & promaiori elucidatione supponendum est esse quoddam peccatum quod in solo consistit actuinteriori cum scilicet ad nullum opus exterius fit progressio. Aliud est pecatm ad opus vsque exterius progrediens: & istud est iterum duplex. Est quoddam quod non est peccatum ex opere exteriori ad quod progreditur / sed solum ex mala relatione interiori. vt est dare elemosvynam propter malum finem. Est aliud quod est peccatum ex opere exteriori quia scilicet prohibitum est. Et istud multiplex est quoddam est quod iuridice probari potest factum essescilicet per duos veltres testes & etiam actor ipsius peccati. Est aliud quod iuridice probari potest: sed actor non vt cum reperitur trucidatum corpus sed cum trucidaretur nullus presens erat. Est aliud quod nec iuridice probari potest nec eius actor propter defectum testium ad vtrumque. Secundo supponendum est quod ecclesiastica potestas non solum est ad infligendum penami pro crimine preterito pro bato: sed ad statuendum aliquod sub pena quod quidem statutum solum respicit futura. De constitutionibus capitulo cognoscentes eodem titulo capitulo vltino: cuius transgressor eo facto quod transgreditur penam illam incurrit: vt videre est in plerisque statutis.

¶ Istis suppositis dicitur primo quod ecclesia nichil potest super peccata cordis & que ad actum exteriorem non sunt prgressa. Et addit durandus decimaseptima distinctione quarti. Non solum propter defectum cognitionis / sed propter defectum iurisditionis. ea enim deus suo reseruauit iudicio qui scrutatur corda & renes: hominbus autem ea que foris sunt dedit iudicare. & sententia Durandi multum apparentie habet quia si hoc non esset propter defectum iurisdi tionis sed agnitionis ecclesia adminus posset in illa statuendo sicut in opera exteriora futura que nunquam probari poterunt propter defectum testium. Pro actu enim exterioriqmuis occulto incurritur pena iuris: vt regulariter tenent doctores nominatim de palude decima tertia distinctione quarti: tunc probatur ista propositio. Primo per parabolam saluatoris decimotertio de ci: ania / vbi secundum expositionem doctorum prohibentur mali sub nomine ci: anie eradicari prcensuram excommunicationis quando a bonis intellectis per frumentum cognosci non possunt. Secundo per capitulum cogitationis de penitentia distinctione prima. Cogitationis penam nemo patiatur vbi glo. ab hominibus sed bene a deo. Adduci possent ad hoc probandum pleraque capitula / vt capitulum sicut tuis litteris de symonia capitulum. Tua nos eodem titulo capitulum Erubescant trigesima secunda questione capitulum Consuluisti secunda questione quinta.

¶ Secundo dicitur si procedatur ad peccatum exterius. quod quidem opus non est malum nisi propter malam relationem interiorem ad tale peccatum non extenditur ecclesiastica potestas iurisdica. Cum enim non sunt illa opera prohibita secundum suansubstantiam / sed solum secundum interiorem relationem ad quam puniendam non extem ditur ecclesiastica potestas: nec extendetur ad illa peccata. Secundo probatur idem / non potest etiam ex natura operis & non solum exdefectu testium probari opus illud peccatum esse nisi de relatione probaretur. ergo sicut nec relatio ecclesiastice subiicitur potestati ita nec peccatum illud.

¶ Tertio dicitur ecclessastica potestas extenditur ad peccatum iurisdice notum cuius actus actor iurisdice igno fus est probatur per capitulumquidam ma¬ ligni spiritus quinta questione prima. vbide quodam qui contra castorium notarium ac responsalem apostolicum nocturno silem tio in ciuitatis loco contestationem posuerat in eius crimina loquentem / dicit Adrianus papa qui si non exierit: neque publice confessus fuerit quisquis ille sit qui hoc agere presumpserit vel consensum tante iniquitatis consilio prebuerit ex dei & domini nostrilesu christi spiritu diffinimus vt sancti eius corporis & sanguinis participatione priua tus sit. & iste est vnus casus apud guillermum Occam in tertia parte sui dyalogi in quo recurrendum est ad potestatem ecclesiasticam incrimine ciuili:

¶ Quarto dicitur ad peccata exteriora / que secundum se sunt prohibita quamuis non iurisdice possit probari propter defectum testium nec actor: extenditur hec potestas statuendo. probatur ex capitulo porro de sententia excommunicationis in quo dicitur eos qui manus violentas in fratres suos iniecerunt qui non conuicti sed priuatim veniam postulant esse monendos: vt satisfaciant his quos leserunt / & apostolice sedi se presentant. cum ab alio sine speciali mandato absolui non valeant. ergo illisunt excommunicati. Absurdum enim foret dicere eum qui violentas iniecit in clericum manus qmuis secrete non esse excommunicatum. & in omnibus istis de iurisdica potestate loquor que forum exterius respicit.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3