Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

¶ Capitulum quartum in quo ponuntur obiectiones ad ista: & soluuntur.

COntra primum istorum quattuor dictorum obiicitur. habens solum peccata cordis: statuto ecclesie omnis vtriusque sexus tenetur in paschate confiteri ea: & si non confiteatur incurrit censuram excommunicationis vt patet ex dicto capitulo: ergo potestas ecclesiastica ad illa cordis peccata extenditur.

¶ Secundo / inquisitor fidei omittens procedere contra hereticos sine quocumque actu exteriori incurrit censuram excommunicationis: vt patet in clementina multorum de hereti cis & glosa ibidem. hic patet aperte quod constitutio militantis ecclesie ligat crimen omnino occultum ad penas suspentionis & exconmunicationis. & adhoc inducit capitulum primum de statu monachorum eodem libro Paragrapho quia vere. vbi de monachis discurrentibus per curias principum dicitur quod si vt suis prelatis aut monasteriis dannum aliquod inferant ad dictas curias se transferre presumpserint excommunicationis sententiam eos incurrere volumus ipso facto / hic non excommunicantur pro eo quod ad curias principum se transtulerunt / sed quia intendunt prelato aut monasterio damnum inferre / & sic pro solo actu interiori.

¶ Tertio arguitur. Si ecclesia alicui precipiat sub pena excommunicationis quod aliquam accipiat in vxorem eam scilicet cum qua prius contraxerat sponsalia & proferat illa verba exterius: & non consentiat interius / videtur excommunicatus cum non accipiat eam in vxorem: & hoc est propter omissionem solius actus interioris: ergo etiam pro solo actu interiori excommunicari potest.

¶ Deinde arguitur contra tertium & quartum dicta primo per capitulum sicut de tuis litteris de symonia in quo dicitur. lllos autem qui dederunt pecuniam vel etiam receperunt in tantum constant esse culpabiles quod si eorum excessus esset ecclesie manifestus que non iudicat de occultis pena canonica essent feriendi: ergo si non sit manifestus non sunt feriendi. & in capitulo erubescant / trigesimasecunda distinctione in quo depresbyteris: diacomnis: & subdiaconis: qui mulierculas non abiecerunt dicit quod sunt excludendi a suorum graduum dignitate / statim subiungitur: de manifestis autem loquor: secretorum auenm deus & cognitor & iudex est.

¶ Secundo arguitur. Mathei decimooctauo: vbi instituta est hec potestas ecclesiastica datur forma secundum quam sit ea vtendum: sed sic est quod ibi precipitur reum esse ecclesie denunciandum & conuincendum per duos vel per tres testes / ergo non extenditur hec potestas ad ea peccata exterioria que probari non possunt.

¶ Ad primum istorum dicitur primo quod confiteri est actus exterior. & sic per preceptum illud non fertur immediate & per se super actum interiorem qauis feratur super exteriorem qui est de actu interiori. dicitur secundo secundum Durandum quod preceptum ecclesie principaliter fertur supercommunicatione quam constat actum exteriorem esse & in foro exteriori cognoscibilem & quia ad digne communicandum iure diuino prerequiritur omnium mortalium confessio. & sic preceptum ecclesie non fettur super actum illum confessionis sacramentalis: sed solum per accidens.

¶ Ad secundum dicitur quod inqusitor fidei non excomunicatur pro actu interiori sed pro omissione actus exterioris quam iurisdice sicut actus cuius est priuatio quantum est ex se probari potest:

¶ Ad tertium dicitur quod in illo casu non incurrit sententiam excommunicationis cum nichil agat nec commictat quod iudicio ecclesiastico subsit: eodemmodo sicut nec ille quo in paschate sumeret eucharistiam non preuia sufficientidispositione non veniret arcendus ab ingressu ecclesie secundum tenorem illius statuti Onis vtriusque sexus.

¶ Ad primum argumentum contravltimum dictum dicitur quod illa capitula intelligenda sunt de pena ab homine inferenda. Sunt enim canones quiodam qu non sunt snine late sed ferende qui busscilicet transgressoribus non infligitur eo facto pena sed declaratur infigenda per iudicem: & horum transgressores non subiiciuntur illi pene nisinotorii sint. Et quamuis glo. ex cap. Erubescant fundet argumentum pro opinione eorum quo dicunt quod occultum delictum non irrogat irregularitatem. Oppositum huius opinionis satis determinatum ex ca. Quesitum de temporibus ordinam dorum. Vbi dicitur si proposita criminia puta adulterium: pariurium: homicidium: falsum testimonium: ordine iudicario comprobata vel alias notoria non fuerint non debent hi preter reoshomicidii post penitentiam in iam susceptis ordinibus impediri: ergo homicide incurrunt irregularitatem quamuis non sint notorii.

¶ Ad secundum ex textu euangelico eodem modo dicendum est quod processus ille intelligiturde eo qua per iudicen& noniatim feriendus est pena eccinastica. Ista requrerent maiorempcessum: sed quia solum accidentia sunt & non essentialia principali proposito omitto.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 4