Caput 5
Caput 5
B ALlo ViE Vs Mlrumimmodum restringitur hec potestas. Dicunt enim aliqui eam solum extendi ex institutione Christi ad punienda peccata in rebus pure spiritualibus: puta que propria sunt legi euangelice vt sunt peccata commissa contra articulos & sacramenta / & non ad peccata que sunt contralegem nature saltem nisi casualiter. & huius sententie videtur esse Quillermus OLam circa finem sui dialogi: etiam in prima parte eiusdem libri libro sexto capitulo octauo. vbi dicit. Spiritualia sunt illa quam religio ni Christiane sunt propria que in nulla alia secta sunt reperta: nec ad legem nature spectantia / sicut que pertinent ad sacramenta ecclesiastica dispensanda & ad causas fidei terminandas. Eiusdem sententie est Ioannes de iarsono lectione quarta de vita spirituali anime: vbi dicit quod terris subiectis immediate summo pontifici quantum ad temporalitatem pro peccatis commissis contra legem nature non sunt homines feriendi pena ecclesiastica: sed laica. Videtur mihi tamen saluo meliori iudicio hanc potestatem ad quecumque mortalia notoria iuncta contumacia extendi. Probatur primo ex cap. Nouit de iudiciis: vbi dicit Innocentius tertius scribens prela tis per Pranciam constitutis. Non enim in tendimus iudicare de feudo cuius ad ipsum scilicet regem spectat iudicium: sed decerne re de peccato cuius ad nos pertinet sine dubitatione censura quam in quemlibet exercere possumus & debemus. Et notum est quod ibi loquitur de peccato commisso ex detentione rei aliene. Secundo probatur ex aucto ritate Christi Mathei decimooctauo. vbisicut infra probabitur fuit instituta hec potestas ecclesiastica / si peccauerit in te fratec tuus corripe eum inter te & ipsum solum: si¬ te audierit lucratus es fratrem tuum. &c. Inqua auctoritate nulla fit distinctio huius vel illius peccati: sed indifferenter de omnimortali loquitur. & quod solum de mortali loquatur satis notum est per hoc quod subditur / si te audierit lucratus es animam eius / per veniale enim nullus est perditus. ergo pro omni mortali si ad fraternam correctio nem non emendetur: est denunciandus ecclesie: & si ecclesiam non audierit excommunicandus. & per consequens ista potestas ex ordinatione Christi ad quecunque peccata mortalia saltem notoria extenditur / & meo iudicio multum ponderanda est illa auctoritas.
¶ Tertio arguitur / quia Paulus excommunicauit fornicarium publicum. prime ad corinthios quinto. & in eodem capitulo dicit si quis nominetur inter vos fornicator / aut auarus / aut idolis seruiens / aut maledicus / aut ebriosus / aut rapax / cum huiusmodi: nec cibum sumere.
¶ Quarto arguitur ex ratione quam sumit Durandus ad hoc probandum. & etiam ea vtitur sanctus Thomas in libro de regimine principum. Cuius est considerare finem eius: est iudicare de his que debent ordinari ad finem / quia ratio eorum que ordinantur ad finem sumitur ex fine. debet enim intendens aliquem bonum finem eligere ea que sunt congrua fini / & tollere ea que finem impediunt: verbi gratia medicus considerat sanitatem corporis / & suum est considerare de his que conseruant sanitatem / & de his que impediunt: sed omnes actiones humane debent ordinari ad consequendam vitam eternam. cuius ergo vel quorum est conside rare de salute anime & de spiritualibus eorum est iudicare de quibuscumque actionibus per quas deuiant aut deuiare possunt a salute sua circa quamcunque materiam. & istius sententie est Carlerius in tractatu quem compilauit contra quosdam errantes in materia clauium vltimo correlario: vbi dicit quod extenditur clauis ecclesiastica ad cogendum pure laicum ad soluendum debitum vel cedendum bonis.
¶ Sequitur correlarie ex dictis quod ex¬ tenditur hec potestas ad cognoscendum eum qui vendidit vltra iustum precium quamuis non vltra dimidium iusti precii vt restituat. Quis dubitat talem venditorem esse obligatum ad restituendum: & sic non restituendo peccat in fratrem. & per consequens cum eo procedendum est secundum preceptum euangelicum: si peccauerit in te frater tuus preallegatum.
¶ Istud correlarium est de mente Panormitani in capitulo. in ciuitate de vsuris vbi dicit. Potest compelli clericus ad restituendum id quod habet vltra iustum precium in foro contentioso. & statim subdit idem puto de laicis saltem in foro ecclesiastico. & ibi loquitur de eo qui habet vltra iustum precium sed citra dimidium iusti precii: vt satis patet legendo. Et si contra ista dicat aliquis: sequeretur quenlibet peccare qui conueniret proximum coram iudice laico de actione in qua consistit peccatum morta le. Consequentia tenet / quia quilibet talis contrauenit huic precepto: si peccauerit in te frater tuus.
¶ Secundo sic / correlarium illa tum in fine est contra capitulum. Cum dilecti de emptione & venditione in quo videtur dici emptionem minus iusto precio tenere dummodo non sit minor dimidio iustiprecii. Ad primum negatur sequela. dico enim quamlibet partem illius precepti si peccauerit in te frater tuus (Continet enim tria partialia precepta )/ ese precepti affirmatiui: & obligat solum pro tempore pro quo non potest aliter retrahi frater a peccato: & sic sipossit retrahere per conuentionem coramiudice laico pure laicum non obligatur protunc ecclesie denunciare. Propterea ecclesiasticus non debet attentare vsum huius potestatis in pure laicum pro peccato ciuili quam do iudex laicus est paratus exercere suam potestatem in illum ne videatur hec potestas introducta esse in grauamen principum laicorum. Sed quando deest laicus iudex aut sinon desit non potest / aut si possit non vult ex precepto Christi ad potestatem ecclesiasticam recurrendum est. Ad secundum dicitur quod in illo capitulonon dicitur emptionem citra iustum precium: sed supra dimidium iusti precii esse validam: & non esse cogendum emptorem ad supplendum iustum precium sed solum dicitur emptionem citra dimidium iusti precii esse rescindendam aut emptorem cogendum esse ad supplendum iustum precium: ex quo non sequitur quod sisit supra dimidium iusti precii non sit cogendus. Notandum est tamen quod hac potestate non est vtendum in aliquam personam nisi tribus istis concurrentibus quemadmodum optime deducit Carlerius in tractatu de punitione criminum publicorum ecclesiasticorum contra boemos. Primum est iurisditio. Secundum est conuictio. Tertium pax salua. & istud tertium satis patet ex parabola saluatoris Mathei decimotertio de xixania & frumento.
On this page