Caput 6
Caput 6
¶ Sextum capitulum in quo ostenditur quibus immediate sit collata suprema potestas ecclesiastica a Christo.
CONSEQVENTER VIDENdum est quibus sit immediate collata hec potestas ecclesiastica. & sit prima propositio. Immediate a Christo collata est petro primo summo potentifici. probatur primo: quia Mathei decimosexto postquam Petrus Christo sciscitantivos autem quem me esse dicitis responderat: tu es Christus filius dei viui: aliquibus interpositis dicit ei Christus / dabo tibi claues regni celorum: quodcunque ligaueris super terram erit ligatum & in celis: & quodcunque solueris super terram erit solutum & in celis. ergo Christus cum fidelis sit & seipsum negare non possit aliquando contulit claues regni celorum beato Petro: inter quas ponitur potestas illa coherciua.
¶ Secundo patet / quia a Christo dictum est beato Petro. Pasce oues meas / pasce agnos meos loannis vltimo. super quibus verbis dicit glo. ord. pascere est Credentes ne deficiant confortare / terrena subsidia si necesse est prouidere / exempla virtutum prebere: aduersariis obsistere: peccantes corrigere. & istud vltimum notum est ad hanc coher¬ tiuam potestatem specctat. & in hoc conueniunt satis singuli doctores dicentes Christum tunc eum fecisse suum generalem vicarium: & ad hoc adducunt innumeras auctoritates
¶ Secunda propositio: Christus hanc potestatem immiediate contulit ecclesie: capiendo ecclesiam pro collatione omnium fidelium siue pro collatione omnium prelatorum maiorum & minorum qui succedunt apostolis & discipulis / siue pro concilio generali ecclesiam representante. Probatur perillud Christi Mathei decimooctauo preallegatum. Si peccauerit in te frater tuus &c. vbi precipit Christus nolentem corrigi ad fraternam correctionem denunciare ecclesie: & si ecclesie monitioni non obtemperet excommunicandum: & dat ecclesie auctoritatem excommunicandi dicens quecumque liga ueritis &c. & quod de ecclesia prout est plurium collectio intelligatur. Patet / ex eo quod postquam dixit dic ecclesie & si non audierit ecclesiam sit tibi sicut ethnicus & publicanus Statim subiunxit pluraliter / quecunque liga ueritis super terram &c. ergo non capit ibiecclesiam pro vnico supposito: sed pro pluribus. & quod non intelligat de ligatione & solutione in foro secreto & penitentiali: vt ditit de Palude in suo tractatu de ista materia manifeste patet ex precedentibus. Nam in foro secreto nullus debet peccatum alterius deferre seu reuelare nisi quando esset peccati proprii circunstantia mutans speciem & non posset proprium confiteri sine reuelatione alieni. Sed Christus iniungit ibi alienum peccatum deferri & reuelari: & eum cuius est peccatum ligari aut solui: ergo loquitur de ligatione & solutione in foro publico & exteriori. Secundo probatur per illud quod scribitur actuum decimoquinto. in quo capitulo narratur quomodo in concilio apostolorum & seniorum proposita fuit questio de cessatione legalium: & an conuersi ex gentibus circuncidendi essent. Placuit apostolis & senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis: & mittere antiochiam cum Paulo & Bamnaba:ludam qui cogno minabatur barsabas & Sylam. Viros primmos in fratribus scribentes per manus eorum apostoli & seniores fratres &c. & aliquibus interpositis subiungitur conclusio illius concilii. Visum est spiritui sancto & nobis nichil imponere vltra vobis oneris quam hec necessaria: vt abstineatis vos ab immolatis simulacrorum: & sanguine suffocato: & fornicatione. Vbi non dicitur Petrum hoc imposuisse quamuis esset presens / sed totum apostolorum & seniorum concilium: ergo penes ecclesiam est potestas statuendi seu precipiendi que ad potestatem iurisditionis spectat. Tertio probatur auctoritate Gregorii que ponitur in capitulo sicut sancti. Sicut sancti euangelii quattuor libri: sic quattuor concilia suscipere & venerari me fateor: Nicenum: Constantinopolitanum. Ephesinum: & Calcedonense. & in fine redditur causa: quia dum vniuersali sunt constituta consensu se & non illa destruit quosquis praesumit absoluere quos ligant: aut religare quos absoluunt. Non dicitur enim quia dum petri aut summi pontificis consensu constituta sunt: nec dicitur quos summus pontifex ligat: sed quos patres ligant. Ad hoc est capitulum Becreuit octuagesimaoctaua distinctione: vbi dicitur Decreuit sancta synodus: & non dicitur Decreuit summus pontifex: ad denotandum quod auctoritas diffinitiua apud synodum residet. & capitulum Nimis de iure iurando: vbi summus pontifex auctoritate sacri concilii: & non auctoritate propria / ne clerici per sonis secularibus prestare iuramentum fideli tatis cogantur a quibus nil temporale obtinent. Quarto / ecclesia potest elargiri indulgentias quod spectat ad claues fori exterioris: ergo ecclesia habet illas claues. probatur antecedens. Dantur indulgentie de thesauro ecclesie & non de thesauro pape: ergo ecclesia a fortiori potest eas dare quam papa. Item potest concilium representans ecclesiam condere canones sententie late depositionis & excommunicationis: vt patet de carthaginensi concilio octauo. vt scribitur in cap. Placuit viii. qu prima. Pacuit vt quicumque abp im¬ peratore cognitionem iudiciorum publicorum petierit honore proprio priuetur. Item potest aliquem destituere quod est iurisditionis: vt patet per capitulum ex gestis de clericis non residentibus: vbi dicitur in synodo Anastasius cardinalis praesbyter tituli beati Marcelli ab omnibus canonice est depositus: eo quod parrochiam suam per annos quinque contra sta tuta deseruit. vbi non dicitur a solo papadepositum esse. Hanc materiam latissime tractat Gofredus de monte electo abbas sanctihonorati insule Lirinensis in tractatu quem edidit tempore concilii Basiliensis: discurrendo per singulos iurisditionis actus: puta per excommunicationes / indulgentias / dispensationes / canonum editiones / & sic dealiis que ibidem latissime poteris videre. Ex his omnibus sequitur correlarie conformiter ad Ioannem de iarsono: quod per hec verba: dic ecclesie / data est ecclesie & concilio generali cognoscendi potestas. & per verba sequentia / si non audierit ecclesiam &c. data est cognitione preuia sententiandi potestas: & non optemperantes sententie pena mulctandi. & per verba sequentia: quecunque ligaueritis &c. Data est primo ecclesie potestas aliquem ligandi excommunicatione: & ab eadem soluendi. Data est secundo potestas aliquem ligandistatuto seu praecepto cui obedire tenetur quilibet pro rationabili causa: & pro simili causa eum soluendi ab eodem precepto: & ibi fundatur potestas dispensandi. Data est tertio potestas aliquem ligandi ad penam temporalem pro crimine & ab eadem pro rationabili causa soluendiper indulgentiarum largitionem. Data est quarto potestas aliquem alligandi animarum cure quam si sumpserit iuxta dictum sapientis in prouerbiis. lllaqueatus est verbis oris sui: & captus propriis sermonibus: & eundem pro rationabili causa ab eadem cura soluendi: vt infra magis declarabitur. & sequitur iterum quod in ecclesia est potestas legissatiua contra Thomam deuio suo duodecimo capitulo. & istud deducetur inframagis. Depotestate immediate data apo¬ stolis loquendo semper deista potestate iurisdictionis pro nunc omitto.
On this page