Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 7

¶ Septimum capitulum in quo comparatur potestas iurisditionis data cedlesie ad Petrum siue summos pontifices suecessores quantum ad maioritatem.

VIDEND VM EST CONSEquenter ex quo in ecclesia est potestas iurisditionis ecclesiastica. Similiter & in summo pontifice ex Christi collatione immediata quomodo sehabet ecclesia ad summum pontificem quamtum ad hanc potestatem. Vtrum in proportione equalitatis / aut in proportione maio ris inequalitatis: vel in proportione mino ris inequalitatis. & est materia huius tracta tus principaliter intenta.

¶ Pro qua materia supponendum est quod de ratione maioris potestatis multa sunt. Primum / a minori ad maiorem est appellatio. Secundum / constitutus in maiore potest iudicare constitutum in minore. Tertium / potest vsum minoris potestatis limitare: & quasdam constituere leges secundum quas tenebitur minor pro cedere. Quartum / potest constitutum in minori potestate ea priuare exigente delicto.

¶ Secundo supponendum est / quod quando comparo ecclesiam seu concilium ad summum pontificem indifferenter intelligo deecclesia seu concilio eum representante non incluso summo pontifice. vt puta quia non est aut si sit non potest comparere: quia est detentus apud infideles captiuus. aut si possit / contumaciter non vult / sufficienter vocatus. ¶stis suppositis pono hanc propositio nem contra magistrum Thomam decimo septimo capitulo sui tractatus. ecclesia siue concilium generale est in hac potestate summo pontifice superior: & quamuis ista propositio sit per sacra concilia Constanciense / & basiliense determinata / ita quod sicut sacrum euangelium foret veneranda / quia tamen illa concilia pro tempore determinationis nullius existimat vigoris: contraeum procedam alia via. Primo / ostendendo hanc propotenem non ess fictionem nouam: vt dicit ille doc. sed antiquam doctorum sententiam. Augustinus in epistola ad glorium elensium felicem grammaticum que est inter epistolas centesimasexagesimasecunda commemorat de dispositione Ceciliani carthaginensis episcopi ab episcopis africanis iniuste facta qui videntes orbem communicare cum Ceciliano & non cum eo quem instituerant: necnon a transmarinis ecclesiis que in ordine ad nos sunt citra marine communicacorias litteras transmitti elegerunt dicit Augustinus vt fertur propter duas causas agere causam cum Ceciliano apud Melciadem episcopum romanum: & trasnmarinos episcopos parati ad vtrumque vt si eum potuissent quacunque versutia false criminationis euincere satiarent plenissime cupiditatem suam: si autem non possent in eadem quidem peruersitate durarent: sed iam tamen quasi haberent quod dicerent malos iudices sese perpessos que vox est omnium malorum litigatorum cum etiam manifestissima veritate superati statim subdit ad propositum qua si non eis ad hoc dici posset / & iustissime dici. ecce putemus illos episcopos qui romeiudicarunt non bonos iudices fuisse / restabat adhuc plenarium ecclesie vniuersale concilium vbi etiam cum ipsis iudicibus causa posset agitari vt si male iudicasse conuictiessent eorum sententie soluerentur. Ex quibus verbis manifeste sequuntur duo. Primum / quod non solum a sententia summi pontificis verumetiam a sententia summi potificis & concilii particularis ad vniuersale concilium appellari potest. Secundum est / quod ab vniuersali concilio sententia summi potetificis cum concilio particulari solui poteste legat igitur & perlegat / & iterum relegat illam epistolam: & non dicet fictionem esse nouam Ioannis de iarsono: sed antiquam Augustini veritatem. Secundo probatur. Nam in octauo concilio canone vicesimo primo qui incipit Dominicum sermonem cuius pars habetur vicesima secunda distinctione capitulo diffinimus. dicitur vniuersalis synodus cum conuenienti reuerentia quamlibet questionem de romanorum sede exortam audire tenetur / & in ea proficere non tamen audacter sententiam in Romanum pontificem dicere: ecce quod licet omnem questionem de romana sede diffinire habeat / id tamen cum reuerenfia propter eius primatiam facere debet: & hoc notissimum est ad maiorem spectat potestatem.

¶ Tertio arguitur auctoritate Damasi pearape que ponitur inter epistolas Ambrosii / epistola septuagesimasecunda / in libris impressis. lxxix. deputatia concilio Capuensi ad cognoscendum de Bonoso epriscopoin aliquibus accusato sententiam sciscitati sunt a Damaso papa ex concilio Ambrosii vt patet epistola septuagesimaprima. Respondet Damasus: sed cum huiusmodi fuerit consilii Capuensis iudicium vt finitimibonoso episcopo atque eius accusatoribus iudices tribuerentur: & precipue macedones qui cum episcopo Thessalonicensi de eius factis cognoscerent. Aduertimus quod nobis inudicandi forma competere non posset Nam si integra esset hodie synodus recte dehis que vestrorum scriptorum comprehendit series decerneremus. Vestrum est igitur qui hoc recepistis iudicium sententiam ferre de omnibus / nec refugiendi aut elabendi accusatoribus vel accusato copiam dare: vicem enim synodi recepistis quos ad examinandum synodus elegit. Ecce quod Damasus papa dicit se non posse de illa causa cognoscere de qua posset: si synodus adhuc esset integra id est non commisisset aliis iudicium: & quod illa verba non sint Ambrosii: patet exsequentibus. subditur enim deinde cum episcopus Bonosus post iudicium misisset ad fratrem nostrum Ambrosium interdictam sibi ecclesiam: & rumpere atque ingredi. Responsum est ei quod nichil temerandum foret / neque contra vestram sententiam tantum aliquid vt quod videretur vobis iusticie conuenire statueritis quibus hanc synodus dederat auctoritatem / hoc de se non dixisset Ambro. Sequitur iterum ideo primum est vt ii iudicent / quio bus iudicandi data est facultas. vos enim vt scrip¬ simustotius synodi vice dei decernitis. Nos quasi ex synodi auctoritate iudicare non conuenit. Ex his manifeste patet Damasum papam non solum confessum concilium esse eo superiorem in iudica ndo: sed & deputatos per concilium in ea causa in qua deputati funt.

¶ Quarto arguitur. Contulit dominus claues Pe tro summo pontifici vt signo & figure ecdesie: ergo per amplius & magis contulit ecclesie. probatur antecedens per Augustinum super Ioannem. & ponitur. xxiiii. qi.d escc. quocunque. Petrus quando claues accepit ecclesiam sanctam significauit. nec valet dicere sicut dicit Thomas de vio quod hoc est intelligendum ad istum sensum quod non solum persone petri: sed officio suo in eternum duraturo collate sunt claues. & quia officium petri est officium capitis: quod habet infuere in corpus. Reliquum ideo officio capitali data / toto corpori data dicuntur & sunt. Sed probo quod non ad illum sensum dicit Augustinus claues datas esse ecclesie: quia hoc modo clanes esse datas ecclesie esset eas datas esse propter ecclesiam finaliter / & non ei datas esse formaliter. quod manifeste est contra Augustinum dicentem in eodem capitulo. Si hoc tantuur petro dictum est: puta Quodcunquod ligaueris. &c. non hoc facit ecclesia vbi pro inconuenienti infert istud consequens / quod ecclesia non ligat quod non soluit. Item idem Augustinus super Ioannem super illo verbo Tu vocaberis cephas mutauit ei nomen & fecit de Symone petrum Petrus autem a petra. Petra autem ecclesia ergo in petri nomine figurata est ecclesia: etiam ad istum sensum quod petrus & quilibet eius successor vtitur clauibus vice ecclesie vniuersalis quam significat: sicut rex quilibet vice communitatis exercet iurisditionis actus / ita quod summus pontifex excommunicat: confert beneficia similiter / & induigen tias. & sic de aliis actibus ecclesiastice ptantis auctoritate totius ecclesie: & istud rationabile est ex eo quod suffragia quibus priuatur excommunicatus sunt ecclesie & non summipontificis. Hinc prelati dicuntur nomine ecclesie & non proprio illa auferre. Erit igitur totius ecclesie aliquem posse illorum participatione priuare. Hinc dicit quidam doctor Paulum noluisse excommunicare publicum fornicarium: vt patet prime ad Corinthios quinto. Nisi corinthiis congregatis. vnde sic dicitur. Ego quidem absens corpore presens autem spiritu iam iudica ui vt prelens eum qui sic operatus est in nomine domini nostri Iesu Christi: congregatis vobis & meo spiritu cum virtute domini nostri Iesu Christi tradere huiusmodi sathane in interitum carnis. &c. & ita concedendum est quemadmodum deus condens humanum genus indidit ei naturalem potestatem iurisditionis ad finem naturalem: & non alicui supposito regulariter: sed a communitate particularibus suppositis est communicata qui sunt communitatis ministri in exercitio illius iurisditionis: vt patet in primo capitulo. lta Christus regenerans ecclesiam ad finem supernaturalem ei istam potestatem positiuam ad illum finem communicauit / que posset & etiam teneretur cum non semper possit esse congregata alicui supposito communicare qui vt minister ecclesie hanc potestatem exerceret: & sicut conmunitatem aliquando deus preuenit alicuisupposito ciuilem potestatem communicans: vt Moysi super populum israel: ita & ecclesiam preuenit positiuam ecclesiasticam potestatem communicando Petro: vt vice ecclesie eam exerceret quam ecclesia ei potuisset communicare / cum prius esset a Christo instituta / & ecdlesie collata / vt infra patebit.

¶ Quinto arguitur. Si est ita pape collata potestas super totam ecclesiam quod quamuis eam exerceret in destructionem ecclesie: & non in edificationem: & esset totiecclesie pernitiosus quantum ad consecutionem finis non posset atota ecclesia puniri primo / politia ecclesiastica non esset ita bene ordinata sicut politia ciuilis: quia contra bonam ordinationem politie ciuilis foret non posse membrum auferre: cuius conuersatio in eius destructionem cederet. Secundo hoc esset in detrimen¬ tum ipesiusmet pape: esset enim miser abi. lior omnibus hominibus: si a malo compesci non posset.

¶ Sexto / papa est vniuersa lis ecclesie filius: ergo ei subiectus. & antecedens patet ex Ambrosio in libro de simbolo. Non habebit ibi deum patrem qui noluit ibi habere ecclesiam matrem. Cauendum est ergo summo pontifici ne ecclesie deneget obedientiam. stultus enim homo despicit matrem suam: & filius stultus mesticia est matri sue. prouerbiorum decimo.

¶ Septimo arguitur. si sint duo contendentes depapatu ecclesia vniuersalis siue concilium eam representans est eorum iudex. ergo in vtrumque habet iurisditionem & superioritatem. consequentia tenet: nullus est enim alterius ordinarius iudex: quin sit in iurisditione eo superior. & antecedens patet manifeste. patet ex capitulo si duo. lxxix. disti. Et istius sententie scilicet quod ecclesia siue concilium generale eam representanssit in iurisditione maior summo pontifice fuit beatus Hieronymus dicens. Si autem auctoritas quereretur orbis maior es vrbe: nec aliquid habet apparentie solutio fratris Thome devio dicentis Hieronymum loqui de maio ritate meritorum. nam non dicit Hieronymus. Si merita querantur. sed si auctoritas. & sic de maioritate potestatis & non meritorum loquitur. Hanc superioritatem recognoscens Nicolaus papa scribit Lotorio regi: nisi vitet contubernium pellicis sue que erat excommunicata adhibitis duobus vel tribus testibus sancte denunciaret ecclesie. & sic fieret sicut ethnicus & publicanus. vndecima questione tertia. capitulo precipueEt certum est quod non dicebat denunciaturum sibimet. Hancetiam superioritatem recognouit Symachus papa: qui cum a quibusdam accusaretur auctoritate sua concilium congregauit: a quo inter ipsum & accusatores ferretur sententia decimaseptima distinctione. parapho hinc etiam. Ad hanc veritatem corroborandam etiam adduciposset quod scribitur actuum octauo. quod appostoli qui erant hierosolymis etum audis¬ sent quia recepisset samaria verbum dei: miserunt ad eos Petrum & Ioannem: & per consequens illa congregatio apostolorum erat Petro maior: iuxta illud quod scribitur in Luca septimo capitulo. Nam & ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me mlilites & dico huic vade: & vadit. & alio veni / & venit. & seruo meo fac hoc. &A facit. nec valet solutio Thome de vio dicentis vndecimo capitulo sui tractatus. Ex hoc non sequi aliquo modo inferioritatem Petri. Nam spiritus sanctus missus est a filio / iuxta illud Ioannis decimo sexto. Quem ego mittam vobis: & tamen non est subiectus & statim subdit idem frater male theologus. est qui ex missum esse infert subditum esse: nam ista consequentia est optima. Spiritus sanctus mittitur a filio. ergo est a filio veleo inferior: & sic oportet quod fateatur quod Petrus sit ab ecclesia. Similiter nec potest rationabiliter dici quod Petrus fuit missus consilio & non precepto cum nou fuerit missus solus: sed Ioannes cum eo: & tot sunt testimonia de ista superioritate ecclesie / & consilii ad summum pontificem preterdeterminationes conciliorum Constantiensis & Basiliensis: in qua blasphemo ore lacessit idem frater. Similiter est tanta rationabilitas in lumine naturali si bene consideretur iurisdintionum finis. non sunt enim iurisditiones possessiones perticulares vt nemo sane mentis de ea supioritate dubitaret: sed inimicus hon qui non cessat in agro dominico per se & suos ministros seminare ixania cognoscens ecclesiam non posse in capite & in membris ali ter reformari / quam per consilium induxit adulatores quosdam qui plus querunt hominibus quam deo placere: & plus que sua sunt quam lesu christi: in hunc errorem perniciosissimum ecclesiescilicet quod summus pontifex ei non est subiectus. Si enim singula beneficia vendat / aut sacrilegis & perniciosissimis personis distrsbuat: aut nitatur ecclesiam omnimodo destruere: non erit via ad resistendum ei: nisi ecdesia sit eo superior. Et ex propositione ista probata meo iudicio sufficienter / probanda tamen inferius descendendo ad particulares actus iurisditionis: infertur. Primo quod falsa est glosa in capitulo Cum ex illo de translationibus episcoporum dicens illa que his versibus continentur ad solum papam partinere: si excludat consilium. Restituit papa solus deponit & ipse diuidit ac vnit eximit atque probat Articulos soluit / synodumque facit generalem Transfert & mutat appellat ab illo nullus. Sequitur secundo quod papa exvna parte sumptus non est maioris potestatis quam totum residuum ecclesie ex altera parte: nec equalis cum aggregato ex ipso & toto residuo: & ita dicam de consilio vniuer sali legitime congregato: siue papa sit siue non. & istud correlarium est de directo contra Thomam de vio. sexto & septimo capitulis per totum: in sexto copitulo pouit quod conciliui auctorisatum etiam per papam non est maioris auctoritatis quam papa ipse. lstud correlarium patet prino ex illo quod habet glosa in capitulo legimus. lxxxxiii. distinctione / statuta consilii generalis preiudicant statutis pape / si contradicant. Hinc quamuis Leo papa reclamauerit contra constitutionem calcedonensis consilii quod constantina sedes precederet alexandrinam preualuit constitutio concilii reclamationi Leonis per capitulum Antiqua de priuilegiis. &. xxii. distinctione. Renouantes. & istud optime deducit Nicolaus de cusa. Hinc etiam fit quod consuetudo generalis ecclesie que vnanimi consensu introducitur statutum potetificale abrogat. Secundo probatur idem correlarium & quantum ad primam: si summus potetifex habeat iurisditionem super totum residuum ab ipso cathegoreumatice: ergo poterit in illud totum etiam inuitum aliquem actum iurisditionis exercere. consequentia patet: quia potestas iuriditionis fori exteri oris in inuitum exerceri potest: & falsitas consequentis probatur. non potest illud totum cathegoreumatice excommunicare / aut interdicere vt notum est: nec ad aliquid ipso renitente obligare: vt patet per illud Augustini / Leges instituuntur cum promulgant¬ firmantur cum moribus vtentium approbantur: distinctione quarta: capitulo in istis. & in eodem capitulo probatur illud exemplo de edicto shelesphori pape quo decreuit quod clerici generaliter ieiunarent a quinquagesima / & non potest dari alter actus iurisditionis quem in totum illud residuum etiam inuitum exercere possit. igitur. Sequitur tertio quod ecclesiastica potestas est prius tempore in ecclesia quam fuerit in aliquo summo pontifice. probatur. fuit instituta ecclesiastica potestas Mathei. xviii. & ecclesie collata vt ex antedictis satis haberi potest. Et hoc ponit loni iannes de Gersono consideratione quarta sui tractatus de ecelinastica potestate: sed tunc nullus erat adhuc summus pontifex: nec fuit vsque post resurrectionem cum dictum est Petro iohannis vltimo. Pasce oues meas. ergo prius tempore fuit in ecclesia ecclesiastica potestas quam in summo pontifice: sicut supradictum est prius in populo fuit potestas ciuilis coherciua. immo est in eo naturalius quam in rege. Et ex isto correlario sequitur aliud quod quamuis Christus non instituisset petrum summum potestificem hoc potuisset facere ecdlesia: & istud correlarium est expresse Henrici de hassia / prout repperi in quodam extracto ex opusculis eius. patet istud correlarium: quia cum illa ecclesiastica potestas fuerit prius in sua plenitudie in ecdesia / ecclesia potuisset alicui committere aquo non potuisset eam auferre / nisi pro causa rationabili: quemadmodum populus ciuilem commisit regi: ergo ecclesia potuisset aliquem instituere summum pontificem. probatur secundo & apparenter meo iudicio idem correlarium cum potestas pape electiua fuerit in ecclesia mortuo petro / & non a Petro vt infra probabitur: ergo a Christo sed non potest reperiri quando fuerit a Christo collata ecclesie nisi Mathei. xviii. nam cum dictum est Petro pasce oues meas: nihilecclesie: sed soli Petro collatum est: ergo in ecclesia fuit potestas electiua pape antequam petrus fuerit papa: & sic cum maiori apparentia dicetur christum cum fecit petrum sum¬ mum pontificem preuenisse ecdesiam. & id ex gratia petro contulisse quod ecclesia potuisset ordinare ex Christi institutione quam quod preuenerit petrum dando apostolis ordinis potestatem iuxta fantasiam ftatris Thome devio in tertio capitulo.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 7