Caput 8
Caput 8
¶ Octauum capitulum in quo ponuntur obiectiones aduersariorum. OPpositum propositionis probate in priori capitulo nituntur veritatis inimici multis rationibus suadere.
¶ Primo / papa est caput ecclesie vniuersalis & non solum singulorum membrorum / quod monstratur primo ex auctoritate ipsius Constantientis concilii ante & post electionem martini quinti vbi damnatur propositio illa lohannis hus Petrus nec est nec fuit caput ecclesie sancte catholice: & illa altera non est scintilla apparentie quod oportet esse vnum caput in spiritualibus regens ecclesiam quinod semper cum ipsa ecdlesia militante conuersetur. Hic expresse dannatur quod petrus non fuit caput catholice ecclesie. Catholicum enim idem est quod vniuer sale: & ad hoc est Hieronymus in libro deortu & obitu sanctorum in nouo testamento Petrus inquit in Christi ecclesia firmamentum est cephas corporis Christi principatus & caput est. Et hanc rationem deducit de vio suo sexto capitulo.
¶ Secundo / soli petro dictum est. Pasce oues meas. In hoc Christus instituit regimen ecclesie monarchicum: & siridiculosa illa responsio detur quod Christus dixit petro Pasce oues: non ecclesiam meam. quasi fecerit eum pastorem singularium ouium: non ipsius ecclesie quam significat totum consurgens ex omnibus ouibus manifeste excluditur hoc ex eo quod in oratione dicitur / deus omnium fidelium pastor & rector famulum tuum. N. quem pastorem ecclesie tuepreesse voluisti. & in consilio Tugdunenside electione libro. vi. capitulo. Vbi periculum. Papa rector vniuersalis ecclesie & gregis dominici director dicii: vbi patet quod re¬ spectu ecdlesie & gregis que collectiones significant: & non solum respectu particularium peersonarum / pastor / rector / & director est papa. Amplius iohannis decino saluator inquit. Alias oues habeo &c. & subdit. Fiet vnum ouile & vnus pastor. certum est quod ouile significat vnum continens oues: & exhac auctoritate arguitur sic. Ecclesia vt vna ex iudeis & gentilibus est ouile. & petrus cui dictum est. Pasce oues meas: est pastoe illius ouilis. ergo ecclesia vt vna non est supra papam: sed sub eo vt ouile sub pastore. Et confirmatur / quiaecclesia seu concilium distinctum supra papam: aut est oues / aut ouile / aut pastor. non oues: quia ex vtrisque ouibus ouile vnum constituendum dicit dominus. non pastor: quia cum petrus sit vnus pastor ecclesie vt monstratum est: & ecclesie esset alius pastor / essent duo pastores contra dominum dicentem. Eiet vnus pastor: ergo ouile: & cum non sit ouile nullius pastoris est ouile vnum vnius pastoris qui est dominici gregis rector & director.
¶ Tertio arguitur. Non minus papa est episopus ecdlesie catholice quam quilibet epsus sue ecclesie: sed quilibet episcopus est episcopus singularum personarum & totius collectionis earum in vnam communitatem: ergo & papa. Et confirmatur: quia cum ecclesia sit nomen collectiuum & significet collectionem fidelium: vt dicitur de consecratione distinctione prima. capitulo ecclesia. Et episcopus dicatus episcopus ecclesie talis oportet vt primo sit episcopus ipsius ecclesie & secundario singularum personarum ac per hoc papa qui intitulatur episcopus ecclesie catholice & non illorum aut omnium christianorum est primo episcopus ecclesie catholice & secundario membrorum eius. & quando dicitur est episcopus ecclesie catholice est distributio aecommoda sicut quando dicitur celum tegit omnia.
¶ Quarto arguitur. Papa habet supemam potestatem in ecclesia dei: ergo non subest ecclesie. antecedens patet ex condemnatione iam dicta in consilio constantiensi per Mar¬ tinum quintum: vbi de papa loquendo dicitur habens supremam potestatem in ecclesia dei. consequentia probatur: quia supra supremam auctoritatem in ecclesia dei non potest maior intelligi in eadem ecclesia dei. lmmo ex hoc etiam sequitur quod tam ecclesia quam concilium pape subditur / quia non sunt due supreme potestates in ecclesia dei. Principatuum enim pluralitas cum sit mala: vt patet duodecimo metaphisice A Iesu Christo summe bono qui vult ecclesiam suam optime disponi esse non potest. Et confirmatur hoc auctoritate innocentii tertii. in concilio generali capitulo cum ex eo de penitentiis & remissionibus: vbi dicitur quod romanus pontifex plenitudinem detinet potestatis. Multa alia capitula ad hoc adduci possunt.
¶ Quinto arguitur. Papa est proximus & immediatus vicarius Christi & apostolorum. ergo nullam habet in terris potestatem priorem se: antecedens patet in eadem condemnatione articulorum a martino quinto in concilio constantienti. consequentia patet / quia proximo & immediato nichil est propinquius & immediatius. & ex hoc patet primo quod erroneum est dicere quod ecclesia vt distinguitur contra papam habet immediatam auctoritatem a Christo supra papam / sic enim ecclesia non papa esset immediata vicaria christi: impossibile est enim duo subordinata ambo eque proxima & immediata christo. Confirmatur auctoritate thome dicentis in tractatu contra errores grecorum capitulo sexagesimo sexto / Christi vicarius suo primatu & prouidentia vniuersalem ecclesiam tanquam fidelis minister christo subiectam seruat: & oppositum sentire dicit erroneum. Et iste sunt rationes in quibus principaliter predictus frater Thomas de vio fundat se.
¶ Sexto arguitur multis auctoritatibus in capitulo significasti de electione: dicitur quod consilia generalia recipiunt auctoritatem a papa. ergo non sunt supra papam / cum nemini possit papa dare potestatem coherciuam supra se. Potest enim alicui committere: vt eum absoluat a peccatis sed non potest se alicui subiicere qui eum liget aut absoluat vinculo excommunicationis: vt dicit thomas in quarto. Item in capitulo. lta dominus decimanona distinctione. Ex quo dominus lesus Christus munus potestatis clauium: ita ad omnium apostolorum officium pertinere voluit: vt in beatissimo petro apostolorum omnium summo principaliter collocaret: vt ab ipso quasi quodam capite dona sua in corpus omne diffunderet. ex quam auctoritate patet quod nec ecclesia / nec consilium nec quecunque persona aliquid potest habere de iurisditione ecclesiastica nisi inquantum sibi a papa conceditur. Item in ca. nemo. nona questione tertia. Nemo iudicabit primam sedem neque enim ab augusto / nec ab omni clero / neque a regibus / neque a populo iudex iudicabitur. & super illo verbo ab omni clero dicitur: quod concilium non potest iudica re papam vt sequitur in eadem glosa. Innumere sunt alie auctoritates: sed omnium similis est solutio.
¶ Ad primum negat lohannes patriarcha antiochenus vir profecto doctissimus qui interfuit concilio basiliensi cuius meminit Panormitanus in tractatu quem edidit super depositione eugenii quod Papa sit caput totius ecclesie cathegoreumatice: etiam loquendo de capite ministeriali. notum est enim de capite principali. Considerato inquit quod esse caput denotat preeminentiam & superioritatem quam summus pontifex non habet super ecclesiam cum non sit dominus ecclesie sed minister. Dictum est enim petro a Christo. Tu es petrus / & super hanc petram edificabo ecclesiam meam. & non est dictum edificabo. ecclesiam tuam. maior est autem qui recumbit & minor qui ministrat iuxta dictum saluatoris. Est ergo minister inferior & non superior domina: respectu tamen ecclesiarum particularium est caput ministeriale: quia ratione ministerii petro commissi habet super eas superioritatem. vnde Pelagius papa in capitulo / quamuis vniuerse. vicesima prima distinctione quamuis vniuerse per orbem catholice & apostolice constitute sint ecclesie vnus thalamus Christi sint: tamen sancta romana ecclesia catholica & apostolica nullis sydonicis constitutis ceteris ecclesiis prelata est: sed voce dnei &c. in quo non dicit quod ecdesia romana est prelata vniuersali ecdesie qu est Christi chalamus sed ceteris ecclesiis particulariter considera tis ab eadem romana distinctis. Et ad omnes auctoritates sonantes quod sit caput ecclesie respondet quod fit distributio pro particularibus ecclesiis & non protota. Et conformiter ad eum dicit Nicolaus de cosa vltino capitulo sui secundi tractatus libri eius deconcordia ecclesiastica: quod constitutus est petrus & summus pontifex quilibet superiorsingulorum: sed non omnium. Et eodem modo responderent ad secundum argumentum in quo probatur quod sit pastor vniuersalis ecclesie. & negaretur consequenter quod opporteat dicere quod sit primo caput & pastor alicuius totius congregationis & secundario personarum singularium.
¶ Secundo respondetur ad argumentum: quamuis concedatur petrum aut summum potestificem quem cunque esse caput totius ecclesie vniuersalis ministeriale / non oportet tamen omnme prprietatem capitis proprie dicti reperiri in isto capite similitudinario. & hoc precipue cum ecclesia tota non dicatur corpus petri: sed solum Christi corpus. vt patet ad romanos duodecimo: vbi dicitur multi vnum corpus sumus in Christo. & sic vt dicatur totius ecclesie caput non oportet quod sit toto residuo inauctoritate superior: saltem si sit in vnum congregatum per se aut suos legatos principales partes representantes. sed ufficit quod in quodlibet partiale membrum superioritatem habeat & iurisditionem exercere poslit per totum illud corpus dispersum vt regulariter est. Et dicitur vlterius quod dicitur pastor totius ecclesie vniuersalis quantum ad administrationem pabuli spiritualis verbidei & sacramentorum. illa enim per concilium non exercetur sicut actus iurisdici: sed per singulares personas. & quod ista duo argumenta non debeant mouere &c. patet: nam quamuis rex dicatur caput regni in ciuilibus non est tamen concedendum quod sit Cregno congregato) superior in ciuilibus.
¶ Pariformiter de papa in ordine ad ecclesiam dicendum est. Et ista argumenta parua motiua sunt ad inferendum quod sit error intol lerabilis dicere quod concilium sit supra papam lmmo oppositum est error totius ecclesie destructiuus & ecclesie sponse Christi pernicinosissimus. nec sequitur vt infert idem quod regimen ecclesie sit aristocraticum seu populare / in quo tota auctoritas apud vnum res sidet. nam non dicitur regimen regale in quo sit vnicus toto residuo superior: quia tunc non esset in ciuilibus regimen aliquod regale: sed quia est vnicus quolibet altero superior quai totius populi vices gerit cui data est potestas exercendi actus iurisditionis regulariter existentis in populo vice populi quiregulariter congregari non potest: vt ex antedictis constat satis. Et per ista facile soluinpotest confirmatio secundi argumenti quod ecclesia distincta contra papam est ouile & oues christi. nam dictum est petro: pasce oues meas & non tuas. Et illi ouili data esta Christo potestas vnumquodque membrum arcendi ad legem ecclesiasticam: que quia regulariter exerceri non potest: per totum commuincauit eam Christus vni supposito vice cotius relinquens ecclesie exemplum quo nam pacto ipsa facere deberet in posterum: & ille dici potest pastor totius residui modo supra dicto.
¶ Ad tertium in quo arguitur deepiscopo particulari dicitur quamuis concedatur episcopum particularem tota sua dioce si in potestate ecclesiastica maior / non potest ex hoc inferri de episcopo vniuersali. & ratio quina episcopus particularis non solum gerit vices sue dio cesis in ordine ad populum sibi commissum: sed totius ecclesie vniuersalis in ordine ad populum: alias non posset aliquem simpliciter excommunicare vt bene arguit Scotus in quarto. Secundo dicitur quod ecclesia particularis cui preficitur diocesanus aliquis habet superiorem communem sibi & suo diocesano in terris. Propterea bene conceditur papam esse superiorem sua diocesi particulariter sibi commissa distincta contra ipsum.
¶ Ad quartum dicitur primo quando dicitur / papa habet summanpotestatem in ecclesia. De singulis auctoritatibus hoc sonantibus fit comparatio so lum pape ad quod libet aliud particulare suppositum: puta quemlibet alium / patriarcham / primatem / archiepiscopum / & episcopum: non autem ad totam collationem aut concilium eam immediate representans cuius est minister: quemadmodum quando dicitur regem habere supremam potestatem in regno suo.
¶ Secundo dicitur quantum ad id quod infertur quod essent due supreme potestates in ecclesia dei quemadmodum dicit Carlerius in tractatulo quem edidit de auctoritate sacrorum generalium conciliorum. Et qualiter se habent inter se auctoritates eorum & summipontificis in secunda propositione quod in ecclesia concilio & papa non sunt diuerse potestates: sed est eadem plenitudo potestatis Non possunt enim esse due plenitudines / & hoc est rationabile: nam vbi vnum propter alterum ibi vnum tantum secundum regulam Aristotelis in topicis. sed propter ecclesiam est potestas summi pontificis: iuxta illud. Attendite vobis & vniuerso gregi in quo posuit vos deus regere ecclesiam: ergo est ibi vna potestas quemadmodum in rege & regno / quamuis in ecclesia potestas illa ad aliquem actum extendatur in ecclesia ad quam non extenditur in papa: puta ad electionem & dispositionem summi pontificis: vt infrapatebit sicut apud sanctum Thomam. Eadem est potestas sacerdotalis in simplici sacerdo te: & episcopo in episcopo: tamen ad aliquos actus extenditur: puta ad confirmandum & ordinandum ad quos non extenditur in sim plici sacerdote. Et consequenter glosandisunt omnes textus dicentes in summo pontifice esse prlenitudinem potestatis quod hoc est verum tanquam in ministro dei & ecclesia in ordine ad singula non consequenter ad omnia.
¶ Ad quintum dicitur quod potest intelligi multipliciter quod papa sit proximus & immediatus vicarius Christi: vno modo quod in¬ mediate a christo / sine quocumque actu huma no / seu sine consensu subditorum in se vel ingerentibus vices eorum: & sic certum est nullum suisse immediatum Christi vicarium quo ad potestatem spiritualem preter paretrum. Alio modo quod sit immediatus vicarius christi quantum ad exercitium potestatis immediate a Christo institute cum inter homines visibiliter conuersaretur & ecclesie collate: & sic concedendum est quemlibet summum pote tificem esse immediatum vicarium Christi quemadmodum reges sin guli: iuxta dictum Pauli sunt ministri dei in vindictam malefactorum: non quod illam immediate a deo susceperint primo modo: sed quia ex consensu populi habent exercitium potestatis quam deus indidit populo. & quia frequenter adducitur analogia hec de populo probatur itec rum quod in ipso sit iurisditio hec ciuilis. nam in terris immediate subiectis summo pontifici in quibus nullum recognoscit superiorem quo ad temporalitatem: pretores seu iudices licite causas sanguinis exercent: & non auctoritate sua / nec auctoritate alicuius principis laici cum nullus in illum populum ian habeat iurisditionem / nec auctoritate quae sit formaliter in summo pontifice: absst enim dicere in summo pontifice esse formaliter potestatem ad occidendum: cui dominus vsum gladii materialis prohibuit. ergo auctoritate que est formaliter in populo.
¶ Ad confirmationem de auctoritate Thome. Parum nobis est cure de ea cum eius dicta nimis secundum literam accepta: fuerint plerisque doctrine eius celatoribus occasio erramdi in hac materia.
¶ Ad sextum dicitur primo quod omnes auctoritates que regulariter adducuntur sunt ipsorum summorum potetificum: qui vt in pluribus fimbrias suas nimis extendentes sibi attribuerunt quod iest ecclesie proprium. nichilominus ad primanque adducitur ex capitulo significasti. de electione & elegi potestate dicitur / quod illud est intelligendum de auctoritate relata ad hocquod concilia generalia non possunt regulari ter esse legitime congregata: nisi per voca¬ cationem pape de qua auctoritate habetur decimaseptima distin. per totum. Sed post quam concilia generalia sunt auctoritate pape vel alias congregata non habent suam auctoritatem a papa. sed immediate a Christo Et illi potestati subiicitur summus potetifexsicut minister domine. Ad auctoritatem ex ca. lta dominus decimanona distin. dicitur / licet potestas iurisditionis fuerit beato petro tradita fuit tamen ei tradita vt ministro Christi & ecclesie per concilium representam te: considerato quod in tali traditione petrus ecclesiam significauit: vt allegatum est ex augustino: & sic tradita est ei cum onere quod petrus & eius successores vt ministri ecclesie illi subiicerentur. Ad auctoritatem ex capi. Nemo dicitur primo a quibusdam hoc esse intelligendum quantum ad peccata occulta non solum quantum ad ea que iurisdice probari non possunt: puta per duos vel tres testes Sed que ecclesiam non scandali: ant & per turbant: & hoc videtur satis conforme textui: dicitur enim Nemo iudicabit primam sedem iusticiam temperate desiderantem. Conformiter ad illud apostoli lusto non est lex posita / sed secus est quando notorie scandali: at ecclesiam: secundum glosam in capi. Si papa. xl. distin. Sic etiam practicatum fuit in concilio Constantiensi contra lohannem vicesimuntertium: & ita respondendum ad cetera capitula i isdem causa & questione puta capitulum aliorum: & capitulum facta. Peccata subditorum quamuis non sint scandalisantia dum modoiurisdice probari possint regulariter iudicantur. Posset dici secundo hoc esse intelligendum regulariter cum regulariter ad superiorem summi potestificis recursus haberi non possit: vel dicitur quod ibitoto clero non capitur collectiue sed distributiue: vel dicatur vt alii volunt quod capitur pro collegio cardinalium: & sic ex his facile patebit solutio omnium fundamentorum illius perniciosissime opinionis que eneruat modum omnem quo reformari possit ecclesia visa malitia iam currente.
On this page