Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 9

Caput 9

¶ Nonum capitulum in quo inquiritur: quo aut quibus sit primaria potestas electiua summi pontificis.

VIso de superioritate ecclesie seu concilii eam representantis in ordine ad papam: nunc descendendum est ad speciales actus illius potestatis. Et primo inquiritur in quo sit primaria potestas electiua pape: & ad istud dicit predictus frater Thomas de vio. ca. xiii. & ca. vi. quod est in summo potetifice. Pro cuius impugna tione supponimus quod hic non inquirimus de primaria potestate electiua simpliciter seu constitutiua pape seuapplicatiua ecclesiastice potestatis ad singularem personam cum notum sit illam esse in solo deo: sed loquimur de primaria potestate applicatiua sub deo: immo & sub Christo secundum humanitatem: secundum quam etiam est supra totam ecclesiam: immo & supra totum orbem. Et de ista dicitur quod est in ecclesia & non in summo pontifice. probatur primo. illa primaria potestas est in ecclesia / aut in summo pontifice cum non dicat aliquis cardinales immediate a Christo accepisse illam potestatem: sed non est in summo pontifice: ergo in ecdesia. probatur mior: quia si in solo summo pontifice sit illa potestas electiua successoris aut ordinandi a quibus & qualiter debeat eligi sequitur cum summus pontifex sit homo peccabilis sicut ceteri / & prauis actionibus / & negligentiis / maliciis / ac nequitiis / valeat irretiri: posset totam ecclesiam Christianam reliquere absque potestate eligendi summum pontificem posset enim priuare cardinales illa potestate: cum ab ipso solo habeant: quo facto velnegligendo / vel ex malitia differendo / vel tempus sufficiens non habendo posset mori antequam de electoribus summi potestificis aliquid ordinaret. & sic tota Christianitas sine potestate eligendi summum pontificem remaneret. Hanc rationem tangit Guillermus occam tertia parte sui dialogi tractatus primilibro primo.c. xvi. Et si dicatur sicut videtur dicere idem frater quod in isto casu deuolueretur potestas illa ad ecclesiam: tunc arguitur: numquam potestas aliqua ex negligentia alicuius deuoluitur in alterum: nisi simpliciter & absolute sit superior. Potestas enim papalis propter eius negligentiam non deuoluitur in episcopum / sed potestas episcopi de prouidendo beneficio vacanti in eius negligentia deuoluitur ad summum pontificem. Amplius si in illo casu habeat ecclesia potestatem illam queritur a quo habet immediate cum a semetipsa habere non possit: & si dicatur a Christo difficile erit reperire in sacris litteris fundamentum in quo possit stabiliri quod in illo casu habeat & non regulariter.

¶ Secundo / non est verisimile quod Christus volum tati vnius hominis commisisset auctoritatem summi pontificis cum vnius charitas in tantum refrigescere facile possit quod sanguinem & carnem loco sui subrogaret: & forsitam vnum pseudo prophetam: & sic facile vna progenies diceret. Hereditate possideamus sanctuarium dei: & quilibet cum videret instare finem dierum suorum aliquem ex consanguineis studeret loco sui subrogare. Et hanc rationem tangit Armachanus septimo libro questionum armeniorum.c. xix.

¶ Tertio si primaria potestas constitutiua pape & ordinatiua de electoribus esset in summo postifice / eodem modo primaria potestasdestitutiua summi pontificis in eo casu in quo destitui posset vt est casus heresis: etiam apud aduersarium esset in summo pontifice. Et sic par in parem haberet imperium: & summus pontifex constituere posset quod a solis duobus vel tribus in casu heresis destitueretur summus pontifex. & consequentia probatur: quia per easdem causas generari habent & destrui potestates iste.

¶ Quarto arguitur sic. Si in summo pontifice sit potestas electiua successoris / vel ergo est in eo potestas electiua successoris: sic quod per semetipsum possit successorem eligere: vel solum quia aliquibus potest illam potestatem communicare: secundum nihil habet apparentie. si dicatur primum. ergo per hoc solum quod summus ponti¬ fex vult alterum ei succedere: & ille alter vuic acceptare ille alter efficitur summus pontifex. quod si concedatur sequitur istud inconueniens quod esset in potestate duorum facerequod alternatis vicibus quilibet per annum in ordine suo esset summus pontifex more anne & cayphe. Consequentia patet: quia sunmus pontifex. a. pro sua voluntate potest constituere. be. summum pontificem: & in fine anni. be. iterum poterit. a. & sic consequenrer.

¶ Quinto arguitur. Christus non contulit summo pontifici aliquam potestatem perniciosam ecclesie: sed vt habet glosa in capitulo si petrus. Hoc est perniciosum quod aliquis eligeret successorem: ergo Christus non contulit summo potifici illam potestatem. Et propterea dicit Guillermus OLam loco preallegato quod nulla potestas est concessa summo potifici: que regulariter vni persone perniciose committeretur: & ad istam propositionem videtur fuisse vsus primitiue ecclesie. nam a plebanis assumebantur curati: quinquagesimaprima distin. cap. qui in aliquo. & a clericis & plebanis episcopi: sexagesia secunda distinctione ca. Nulla ratio. & a cardinalibus episcopis aliisque cardinalibus clericis: & toto clero populo acclamante assumebatur summus pontifex: vicesimatertia distin. capi. In nomine domini. Sed contrahoc arguit aduersarius: primo ex facto petri: nam petrus elegit sibi successorem: ergo & quilibet alius summus pontifex hoc facere potest. consequentia tenet: quia quilibet sunmus pontifex succedit petro in eadem potestate: & antecedens probatur per ca. si petrus. viii. quid est vbi dicitur si petrus princeps apostolorum adiutores sibi asciuit linum & cletum: non tamen potestatem potetificiiaut soluendi / aut ligandi normam eis tradidit: sed successori suo clementi qui sedem apostolicam post eum tenere promeruit: ipso tradente sibi.

¶ Secundo arguitur. ad romanum pontificem spectat ordiare actum electiue potestatis determinando quando & qualiter debet fieri electio: & determinam do subiectum illius potestatis dum consti¬ tuit quod ad duas partes cardinalium adminus spectet electio: nec potest tota ecclesia ( summo pontifice secluso) illam legem mutare. Ad primum istorum dicitur primo secundum armachanum loco preallegato quod petrus non ordinauit Clementem / sed ordinandum nominauit patefaciens fratribus quid de suo successore sentiret. nam mathiam quamuis smporusancto plenus noluit sine fratrum consensuloco iude subrogare. etiam credendum est quod nec hoc fecerit de clemente nisi ad hoc domini sensum accepisset. Propter hoc posset dici secundo quod instinctu spiritussancti hoc fecit: quo etiam preuidit mortem. Aliter dicit Quillermus occam quod in casu in quo non est verisimile posse congregari subditos qui eligant sibi superiorem & instat mors pape: & necessitas est quod sit aliquis cito futurus ad occurrendum imminenti periculo: tunc posset summus pontifex ratione necessitatis instituere successorem / ne videatur deus non sufficienter prouidisse sue ecclesie / & eiusdem est sententie Archidyaconus in dicto capi. Et ad hoc allegat capitulum primum. xxxi did i. vbi dicitur quod propter necessitatem factum est quod frater duceret sororem. sed cessante necessitate cessat prouisio.

¶ Ad secundum dicitur quod papa non dedit potestatem cardinalibus eligendi successorem: sed hoc hbent ab ecclesia seu a concilio eam representante & hoc patet in sexta synodo. in capi. In no mine domini vbi Hicolaus papa decernit & statuit non auctoritate propria sed sanctorum patrum de modo electionis summorum pontificum. Ex dictis paatet quod si cardinales omnes essent mortui / aut nollent eligere / aut non possent ad vniuersitatem fidelium spectaret eligere / aut electores instituere: & eius est solius iudicare an institutio facta per cardinales sit sufficiens an non: Secundo sequitur quod vbi cardinales manifeste sibi tradita potestate abuterentur hec vniuersitas eos priuare posset hac potestate: necnon eam aliis committere: & meo iudicio opposita opinio est error periculosissimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 9