Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 10

Caput 10

¶ Decimum capitulum in quo inquiritur ad quem vel quos spectet vltimata eorum que sunt fidei resolutio.

INuestigandum est an ad papam vel ad ecclesiam seu concilium eam representans vltima eorum quam sunt de fide decisio ac determinatio spectet. Hic enim non loquimur de decisione seu determinatione doctrinali que ad vnumquemque virum peritum spectare digno scitur: sed de auctoritatiua & iudiciali. & quam tum ad istud dicit predictus frater Thomas de vio quod ad summum pontificem vltima eorum que sunt fidei decisio spectat fundans se in dicto sancti Thome secunda secunde quam stione prima: articulo vltimo. & vltra dicit summum pontificem quamuis possit errare errore personali in credendo / non potest taen errare errore iudiciali in fide. cuius ratio est quia error pape esset error totius ecclesie: quia ad ipsum spectat finaliter determinare de fide quid tenendum: quid repellendum: vt ab omnibus inconcussa fide teneatur: vt dicit sanctus Thomas in tractatu contra errores grecorum: capitulo. lxvii. vnde & petro dixit Christus. Ego rogaui prote vt non deficiat fides tua. & tu aliquando conuersus confirma fratres tuos: iuxta quod etiam. xxiiiiquestione id est dicit Innocentius papa. ce quotiens. Quotiens ratio fidei vent ilatur non nisi ad petrum id est sui nominis honorem & auctoritatem habenti recurrendum est: & istam opinionem suam deducit nono & vndecimo capitulis. Contra quam sit ista propositio. Papa potest errare errore iudicialide errore personali omnibus notum est: probatur ista propositio: duo summi pontifices determinauerunt contraria etiam in his que fidem tangunt: ergo alter eorum errauit errore iudiciali. antecedens patet de lohanne. xxii. & Nicolao: quorum vnus determinauit iudicialiter Christum & apostolos nichil habuisse in communi nec in proprio. Alter oppositum vt videre est in eorum extrauagantibus. Secundo Innocentius tertius & celestinus determinauerunt contraria super ista propositione. Vno coniugum ad heresim transeunte alter qui remanet in fide potest ad secunda vota transire. determinatio Innocentii tertii quod non potest ponitur incc. Quanto. de diuortiis. determinatio celestini vt dicit glosa in eodem ca. olim ponebatur in decretalibus de conuersione comuniugatorum in fine. Tertio aliqui statuerunt contra euangelium: vt Pelagius qui fecit constitutionem quod omnes subdiaconi sicilie a suis vxoribus abstinerent quas in minoribus ordinibus duxerant aut ab officio cessarent. Quam(quia erat iniqua & contra euangelium retractauit Gregorius primus eius successor: vt patet tricesimaprima distin. cap. ante triennium in textu & in glo. Si enim potuerit iudicialiter statuere contra euangelium ita & diffinire.

¶ Quarto arguitur. si summus pontifex non possit errare iudicialiter in his que sunt fidei sequitur summum potetificem non posse fieri hereticum circa propositiones nondum determinatas: & ad quas credendas non tenetur aliquis explicite vt erat articulus de conceptione ante determinationem & de prcessione spiritussancti a filio. consequentia patet: quia non potest esse pertinax: cum pertinacia nihil aliud sit nisi nolle credere quamuis determinetur: non ene haberet summus potetifex propositum illud quod nollet credere quamuis ipse determinaret. Similiter sequitur ex positione quod determinatio solius summi pontificis ligaret suum successorem Similiter si summus pontifex sit hereticus: & ad ipsum solum spectet vltima eorum quam sunt de fide decisio / quomodo iudicari poterit esse hereticus? decidet ens quecunquoe contra ipsum allegata esse ad aliquem sensum intelligenda sue assertioni non oppositum: cuius decisioni apud aduersarium plus fideitribuendum est quam totius residui ecclesie determinationi. Mirum est enim quod hominiheretico ita assisteret spiritus sanctus quod non sineret eum iudicare & decidere esse vera quibus assentit: immo ad iudicandum oppositum conpelleret. nec valet dicere quod non potest errare vtens concilio &requirens adiutorium vniuer salis ecclesie: sed bene vt singularis psona: quemadmodum errauit Leo contra quem iuit Hylarius sicut dicit quidam: quia hoc nil est aliud dicere: nisi quod ecclesia siue concilium non potest erra re. & non solum erat praedictus frater: sed sibimet contradicit: dicit enim in fine capituli quarti quod sententia Ioannis praeualuisset snine clementis pape in doctrina fidei: si enim in sententiando non potuit errare Clemens / nec summus potestifex quicunque iuxta promissum Christi. Ioannis. xiiii. Spiussanctus docebit vos ommem veritatem & secundum orationem Christi qua orauit pro petro ne eius deficeret fides tantum standum fuisset sententie Clementis quanttum sententie Ioannis: immo & plus cum apud Clementem fuisset iuxta dicta eius fienda vltima decisio fidei: quemadmodum apud Petrum si adhuc superuixisset. Ex his satis patet quod summus pontifex potest errare sententiando in materia fidei. Si enim errare non potuisset frustra fuissent conuocata quattuor concilia generalia principalia contra quattuor heresiarchas: puta nicenum: constantinopolitanum: ephesiuum: & calcedonense. suffecisset enim solius pape decisio: immo apud aduersarium tante potestatis est solus papa in diffiniendo sicut aggregatum ex ipso & residuo. Alia sunt decisa per summos pontifices que adducit Guillermus Otam in prima quaestione de potestate summi pontificis quam nititur ostendere sapere heresim. primum est id quod habetur extra: qui fili i sunt legitimicc. per venerabilem. vbi dicitur cum deutronomium lex secunda interpretetur ex vi vocabuli comprobatur vt quod ibi decernitur in nouo testamento debeat obseruari. &c. quibus verbis si intelligat Innocentius tertius / quod sunt obseruanda in sensulitterali: quemadmodum in veteri testamento quo ad multa est erroneum: quia ibi sunt multa cerimonialia sicut patet capitulis. xiii. &. xiiii. si autem intelligat quod sunt obseruanda secundum sensum mysticum & moralem: & sic non solum seruaridebent illa que sunt in Deutronomio: sed etiam que in aliis libris Moysi decernuntur: vt legitur distin. vi.c. His itaque. multa alia adducit doctor ille vt videre poteris vnde cimo cap. questionis preallegate: & vnum inter cetera precipuum est. reperiuntur nonnulli summi pontifices diffinisse se in tempora libus supremam habere potestatem. Ceteri vero oppositum. Et ex his sequitur correlarie quod determinatis per summos pontifices non est necessario credendum quamuis non sit oppositum publice dogmatisandum nisi de falsitate constet vt dicit Ioannes de gersono. Sequitur secundo quod vltima resolutio in his que fidei sunt non spectat ad summum pontificem. non est enim verissimile quod homini potentiin his que fidei sunt errare vltimam commiserit deus decisionem. Sequitur tertio quod non propersona Petri sola aut successoribus orauit Christus ne deficeret fides eius: sed pro vniuersali ecclesia per Petrum representata cum omnibus predictis bene stat quod si summus pontifex faceret quod in se est: ad recte determinandum non permitteret deus eum errare: immo hoc dicit Altissiodorensis de vetula quod nunquam permitteret deus eam errare errore personali sifaciat quod in se est in his que sunt fidei: sed summus pontifex potest sententiace aliquid esse de fide / & non facere quod in se est ad recte sententiandum. Et argumentum quo infert ad summum pontificem errare diffiniendo ecclesiam vniuersalem errare. consequentia non valet: non tenetur tunc ecclesia determinationi summi pontificis assentire: sicut nec tenetur cum summus pontifex aliquid precipit contra euangelium obtemperare. & ad auctoritatem sancti Thome non est magna vis facienda: & ad capitulum Maiores de baptismo & eius effectu: in quo dicitur maiores ecclesie causas: presertim articulos fidei contingentes ad Petri sedem referendas esse intelligint &c. dico hoc verum esse regulariter: quia regulariter non est ecclesia congregata / sed non pr vltima & necessario credenda determintione habenda. vel sunt referende summo pontifici vt conuocet concilium quia eius est ordinarie conuocare ad quod vlti mum iudicium spectat.

¶ Secunda propositio. Co¬ cilium vniuersale in his que fidei sunt errare non potest: & sic ad ipsum vltima fidei decisio spectat. quod non possit in his que fidei sunt errare. patet: quia specialiter dirigitur a spiritusancto qui iuxta promissum Chrinsti omnem veritatem docet: vnde & in conclusione concilii apostolorum actuum. xv. dixerunt apostoli / visum est spituisanco & nobis preponentes spieqeuensanctum tanquam presidentem & specialem directorem concilii & non dixerunt visum est petro & nobis. & istam conclusionem satis innuisse videtur Augustinus euangelio non crederem nisi ad hoc me cogeret ecclesie auctoritas. Non en plus tenerer credere euangelio Ioanis quam euam gelio Gamalielis: nisi quia illum recepit ecclesia & non istum: vnde & in septima synodo vt patet. xvi. distin.dc. placuit. dicitur placuit huic sancte synodo vt ammodo confirmata & rata sint canonum apostolorum octuaginta. v. capitula. quid autem intelligat per capitula videatur disputatio glose: & hanc indeuia bilitatem a fide possumus dedudere ex dicto Christi cum dicit apostolis ecce vobiscum sum omibus diebus vsque ad consummationem seculi. non enim intelligi potest illud de apfsis in personis eorum cum non erant vsque ad consummationem seculi victuri: sed in eorum successoribus: nec hoc alicui certo ex successoribus promittit Christus: sed collectioni. Concilium enim generale vere representat concilium apostolorum & seniorum. Ista conclusio iterum patet ex alio. Nam fatetur quilibet christianus se credere in vnam sanctam ecclesiam catholicam. & sic ad eam eorum quam sunt fidei vltima decisio spectabit. Cum enim papa fatetur se credere in vnam sanctam ecclesiam non intelligit quod credat in semetipsum & tamta creditur assistentia spiritussancti concilio generali vt non solum ipsum indeuiabiliter sententiet de fide: sed etiam alique persone assistentes concilio ingenue confesse sunt & scripserunt concilium suparius ad summum pontificem. dissoluto vero concilio: quia non amplius eis assistebat spiritus veritatis in oppositum ceciderunt errorem. vt patet de Panormitano in duobus eius tractatibus: quorum vnum composuit in concilio basiliensi: alterum bost concilium. primus intitulatur de pocestate concilii & pape. Secundus de dispositione eugenii. Sed contra istud arguit Panormitanus in. ca. significasti de electione & electi potestate vbi asserit quod est vnica ecclesia vniuersalis que errare non potest & non concilium. & eius argumentum sumit predictus frater Thomas. & argumentum est istud. errauit concilium meldense: & creditur simplici auctoritati Hieronymi contra illud concilium. Nam in concilio meldensi vt legitur in ca. prlacuit. xxx vi. qui.d iit placuit vt hiqui rapiunt feminas / aut furentur / aut seducunt eas nullatenus habeant vxores quamuis post modum conueniant: aut eas dotauerint: vel nuptialiter cum consensu parentum suorum acceperint. Et hiisdem causa & questioneic. tria. Dicit Hieronvmus tria legitima coniugia in scriptis leguntur. Secundum: virgo in ciuitate deprehensa a viro & illi per vim copulata sivoluerit pater eius dotabit eam iste vir quantum iudicauerit & dabit precium pudicitie eius. Et dicit Gracianus quod auctoritas concilii non preiudicat auctoritati Hieronymi: maxime cum ipsa testimonio diuine legis nitatur.

¶ Secundo arguitur. Vnica est ecclesia pro cuius fide rogauit Christus ne deficeret que non est vniuersale concilium cum concilium fit par eius: ergo concilium errare potest. Ad primum istorum dicitur primo quod raptor post raptum non potest licite ducere in vxorem raptam quamuis eam dotauerit & consenserint parentes nisi prius condigne subiaceat penitentie. hoc satis bene deducit martinus in libro de temperantia: questione de raptu: cum talis sit excommunicatus: & excommunicatus nullum potest licite suscipere sacramentum. Dicitur secundo quod concilium cum in ipfso sit plenitudo potestatis iurisdi tionis ecclesiastice potuit talem raptorem simpliciter illegitimare cum rapta ante condignam penitentiam. Et Martinus videtur esse opinionis quod ita fecerit conformiter ad capitulum si autem causa & questione preallegatis. vbi dicitur: si autem necdum eas quas rapuerant cum voluntate parentum sub despon¬ sationis vel dotalicii nonine in coniugium duxerunt: quando hec constitutio omnibus fuerit promulgata ab eorum coniunctione separentur / & publice penitentie subigantur. Et vt dicit martinus hoc de raptoribus est intelligendum: & vt statim patet in eodem textu peracta publica penitentia raptoris possunt matrimo nialiter coniungi. Et sic videtur concilium eos illegitimasse vsque ad peractam publicam penitentiam. Hieronymus autem loquitur protempore ante concilium pro quo nundum erant illegitimate. Scio autem alios dicere esse verum matrimonium si contrahant ante publicam penitentiam. Sed hic modus mihi probabilior videtur. Et ad auctoritatem Gratiani dicentis auctoritatem concilii non preiudicare auctoritatiHieronymi dico illud dictum cum paleis annumerandum esse.

¶ Ad secundum quod concilium generale reprissentat ecclesiam: pro cuius fide orauit christus. Et eodem gaudet priuilegio quo ecdlesia repsesentata sicut omnino eandem pestatem habet immo in ecclesia vt dispersa nullum actum iurisditionis exercere potest: nec aliquid sententialiter difinire. & sic infallibilitas in difiniendo ei conpetere debet vt congregate in concilio. Et si dicat quod papa reprisesentat ecclesiam sicut & concilium: vt suprafrequenter dictum est quod ei date sunt claues vt signo ecclesie. Ad hoc dicit Nicolaus de cosa quod papa representat remote: concilium autem propinquissime. cum in eo si sit vniuersale debeat de qualibet ecclesia parti culari aliquis esse qui gerat vices eius vel saltem debeat esse sufficienter vocatus. Et priuilegium ecclesie transit in concilium immediate eam representans non autem in summum pontificem: & hanc materiam late prosequitur scilicet deinfallibilitate concilii in his quam sunt fidei guillermus Olam prima & tertia partibus suidyalogi. Et istius sententie fuit Marcilius de padua / Nicolaus de cosa / plerique docto res qui doctissime scripserunt. De errore autem facti quod quidem factum ex sacris literis trahi non potest concilium posse errare nemo est qui dubitet / nec illustratur a spiritusancto speciali illa assistentia nisi in necessariis. Et ex hoc sequitur non oportere quamli¬ bet sententiam difinitiuam concilii esse veram. Aliqua enim eius sententia in facto consistit: puta quod iste sit papa vel non sit papa: ista vxor illius vel non vxor illius. Et quanuis sententia sit falsa: recte tamen & iuste sententiat: quia secundum allegata & probata. ex his manifeste sequitur papam non solum errore personali sed & errore iudiciali errare posse in materia fidei: sicut & in aliis materiis. Et mirum est quod aduersarii non asserunt eum impeccabilem. & credo assererent nisiquotidiana summorum pontificum opera ad credendum oppositum eompellerent.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 10