Caput 11
Caput 11
vTT Ex svpr A DTCTls Constet ecclesiam & concilium esse in iurisditione maiorem summo pontifice simpliciter & in potestate applicatiua papatus ad certam personam & in potestate diffinitiua eorum que sunt fidei & cum vnus actus superioris iurisditionis sit constitutum in inferiori deponere ab eapotestate in qua est inferior inquirendum est consequenter an concilium possit deponere summum pontificem. Et primo vtrum in casu heresis. Circa quam materiam sentit predictus frater Thomas de vio plura. Primum est. Summus pontifex factus hereticus non est ipso facto depositus: vt patet decimonono capitulo libri sui. Et fundamentum eius est / quia non est ipso facto depositus iure diuio. nullum est enim ius diuinum sententie late excommunicationis aut depositionis quamuis bene sententie ferende excommunicationis: vt satis bene deducit guillermus Olcam circa finem prime partis suidialogi de excommunicatione. Et apud eum dem fratrem. ista consequentia est bona / non est eo facto excommunicatus: ergo non est ipso facto depositus: quia plus exigitur ad in currendam priuationem ipso facto quam ad in currendam excommunicationem: quoniam incursus censurarum non requirit declarationem sicut incursus priuationis apud iu¬ ristas. Et resolutorie tenet quod nulla iurisditio perditur ipso facto per heresim interiorem. Et in hoc concordat cum Ioanne de gersono. & in hoc eiusdem sententie sum cumipso. & preter auctoritates & rationes quas inducit ad hoc probandum aliquas adducam ad probandum quod non requiratur fides infusa ex iure diuino vt homo sit capax iurisditionis ecclesiastice. Nam homo cum baptisatur ponens obicem gratie per peccatum mortale non infidelitatis: sed aliud / nullam recipit a deo virtutem infusam: vt satis haberi potest ex his quine dicunt doc. de connectione istarum virtutum theologarum quantum ad infusionem / & presertim ex Scoto circa finem tertii. Similiter si aliquis hereticus desinat esse hereticus dissentiendo here si: sed non penitendo de peccato preterito. Dissensus enim propositionis heretice non necessario infert contritionem peccati prete riti / in illo non infunditur fides infusa: quia quem deus sanat perfecte sanat: & tamen nullus istos diceret non esse capaces iurisditio nis ecclesiastice si eligantur: cum nullus sit hereticus. Secundo idem motiuum adducipotest quo moti sunt sancti patres ad damnandum heresim eorum qui dicebant hanc potestatem fundari in charitate ex iure diuino: quia tunc periret omnis certitudo status & ordinis ierarchici. nemo enim de altero scire potest an sit in charitate: ita nec sciri potest vtrum sit in fide seu quod non sit hereticus heresi interiori: & bene fateor hanc rationem non esse efficacem ad probandum euidenter propositum. Certum est enim quod de nullo certitudinaliter certitudine euidentie sciripotest quod habeat hanc potestatem: sicut nec quod sit baptisatus cum ad baptismum requiratur intentio ministri: de qua solus ipse interhomines mortales habet euidentiam. Secundo dicit quod hereticus summus potestifex est deponendus & hoc manifeste patet ex. ca. si papa. xl. disti. &. xxiiii. qu.d est per multa ca. & singuli doc. in hoccoueniunt vel quod sit depositus vel deponendus. Tertio dicit quod est deponendus a concilio non potestate auctoritatiua quam habeat super papam sed potestate ministeriali quam habet super papam: vt patet. xxic. &. xxili. cap. ponit quod potestas ecclesie relata ad papam est ministerialis relata ad coniunctionem petri & papatus infieri vel dissolui subiecto existente disposito est auctoritatiua: ita quod sententia difinitiua ex hac auctoritate procedens super coniunctionem talis materie Petri heretici cum papatu dissoluit auctoritatiue coniunctionem illam. sicut enim electio ecclesie auctoritatiue super coniunctionem non super papam coniungit Petrum dispositum id est fidelem & voluntarium cum papatu. Ad cuius euidentiam notat quod in papa inueniuntur tria scilicet papatus / persona que est papa: puta petrus / & coniunctio vtriusquod scilicet papatus in Petro. Ex qua coniunctione resultat petrus papa. Papatus est a deo immediate. Petrus est a patre suo. coniunctio autem papatus in petro post petrum primum a Christo immediate institutum non est a deo sed ab homine: vt patet: quia hoc fit per electionem hominum. Concurrit autem duplex consensus humanus ad causandum hanc potestatem scilicet eligentium & electi: & ista ad longum poteris videre in ipso. xix. xxi. &. xxii. capitulis / que non solum falsa sunt: sed manifeste adinuicem & cum aliquibus prioribus repugnant. Primo illud quod dicit ecclesia auctoritatiuam potestatem super coniunctione papatus & Petri repugnat dictis eius in. xiii. &. vi. capitulis prius impugna tis: scilicet quod potestas electiua pape seu applicatiua potestatis ecdesiastice ad hanc vel illam personam est in solo papa.
¶ Secundo ista duo repugnant quod sit auctoritatiua potestas in ecclesia super coniunctione papatus & pctri. Similiter eius dissolutione & non supra papam. quod manifeste ostenditur exemplo quo vtitur retorquendo in ipsum. habere enim auctoritatiuam potestatem super hominem non est habere auctorita tiuam potestatem super animam nec super corpus: sed solum super separationem animea corpore cum nihil aliud agat auctori¬ tatiue occidens hominem. Quid igitur aliud erit habere auctoritatiuam potestatem super papam nisi posse papatum ab ipso auctoritatiue separare?
¶ Tertio. siecclesia aut concilium repre sentans super papam non habeat auctoritatiuam potestatem: ergo papa a concilio illo citatus non tenebitur comparere: nec contumax non comparando existimari poterit. Quid ergo iudicabunt personam inauditam nec obligatam respondere merito eis dicere poterit illud apostoli. Tuquis es qui alienum seruum iudicas:
¶ Quarto. omnis actus punitiuus iuste infictus alicui persone ratione peccati est ab eo qui habet auctoritatiuam potestatem super eum qui punitur: vel a commisso ab habente. ergo cumista separatio sit actus punitiuus pape est ab habente auctoritatiuam potestatem super papam: vel a commisso ab habente. Si tu dicas quod est ab ecclesia commissa a deo habente auctoritatiuam potestatem super papam. Bodem modo dicam potestatem pape super quencunque esse ministerialem solum & non auctoritatiuam.
¶ Quinto. ecclesia potest tunc excommunicare papam hereticum antequam deponat: vt patet ex primo dicto eius. Dicit enim hanc consequentiam esse bonam non est excommunicatus ipso facto. ergo non est depositus. Ista erit bona. non potest excommunicare. ergo non potest deponere: & ista / potest deponere: ergo potest excommunicare. Et certum est quod excommunicatio est actus habentis auctoritatiuam potestatem super excommunicatum. & si concedat illud concilium posseex communicare papam quomodo saluabit quod in concilio secluso papa nulla sit potestas iurisditionis. Amplius dicit papam posse aliquibus puta dunenis cardinalibus committere illam ministerialem potestatem supra papam hereticum cum quo defensare non posset: quin par imparem haberet imperium. & sic esset verum quod dicit glo. xxiiii. qu. prima. capitulo achacius. Hic est casus in quo papa papam ligare potest. Posset enim lapsus in heresim papa ab eis illam auferre ministerialem potestatem non cteneretur subire eorum ministeriale iudicium. Et puta spirituali dei concursu tam manifeste adinuicem repugnantia posuit: vt sue doctrine falsitas ex eis manifeste omnibus pateret. hoc est enim proprium falsorum testium. Dicit Augustinus super psalmo Noli emulari quod ex dictis eorum aut signis aliquibus semper conuinci possunt. quod probat ex facto militum qui erant custodie sepulchri Christi deputati. Dixerunt enim nobis dormientibus venerunt discipuli &c. Si enim dormiebant quomodo sciuerunt eos venisse: Sunt igitur iste propositiones vete Prima / papa hereticus heresi interiori solum non est depositus ipso facto: & hereticus heresi exteriori non est depositus ipso facto iure diuino: an sit depositus ipso facto iure humano: non papali: sed conciliorum. Possunt enim statuta condere sententie late depositionis sicut dicit de fontibus. qui post adeptum beneficium infra annum non promouetur ipso facto perdit titulum / non est omnino improbabile dicere quod sic. oppositum tamen mihi probabilius est. Secunda propositio / est deponendus a concilio habente auctoritatiuam potestatem super ipsum: & non solum super coniunctionem a quo vocatus tenetur comparere necnon ad intertogata respondere. Et hanc potestatem auctoritatiuam papa nulli potest committere. cum parin parem nullam habeat potestatem. concedem dum est tamen bene cum eo quod concilium nullam habet potestatem super papatum in se consideratum. & hoc ponit Gerson in suo cractatu de ecclesiastica potestate. & de isto habitum est satis inid ii. capitulo.
On this page