Caput 12
Caput 12
Utrum in aliis casibus praeterquam in haeresi deponi possit summus pontifex
¶ Duodecimum capitulum in quo inquiritur vtrum in aliis casibus preterquam in heresi deponi possit summus pontifex.
VIDENDVM EST CONSEquenter an possit summus pontifex puniri depositione propter aliud crimen ab heresi. Circa quam materiam predictus frater Thomas a. xxv. ca. inclusiue ad finem vsque tenet quod non: vnde fundamentum eius in. xxv. ca. est quod non po¬ test in aliquo casu deponi nisi in casu detciminato lege diuina. Casus autem heresis in sacra scriptura plerisque locis est determinatus: vt patet ad gala id it vbi de heretico dicitur anathema sit id est separatum. & secundo ad Tessals. tertio. subtrahatis vos. & secundo ad Corin. sexto. nolite iugum ducere. & secundo lo. ii. Nolite recipere nec ei aue dixeritis. Et ad Titum tertio. de vita / in quibus omnibus auctoritatibus significatur hereticum hominem esse separandum & excommunicandum. & nullus est alius casus exceptus. quod patet ex sententia saluatoris. Mathei. xxiii. Super cathedram Movsi sederunt scribe & pharisei. Omnia ergo quecumque dixerint facite: secundum autem opera eorum nolite facere. vbi dominus aperte statuit subditos debere audire prelatos male vite & bone doctrine. Constat autem quod doctrina ad fidem spectat. Vita autem & opera ad malos mores aliorum criminum. & confirmatur ex sententia Petri in prima epistola. cap. secundo. obedite prepositis vestris: non tantum bonis sed etiam discolis. Et pro amplio ri probatione supponit in. xx vi. cap. quod ad hoc quod potestas ista ecclesiastica coniungatur cum aliquo supposito alique disposito nes requiruntur in illo supposito de necessitate simpliciter. & alique de bene esse. requisite de necessitate simpliciter sunt due scilicet esse voluntarium & esse christianum. numquam enim aliquis quantuncunque electus est papa nisi consentiat. & similiter non est papa nisi sit membrum Christi. Secunda dispositio exigitur de iure diuino. & prima de iure nature. Requisite autem dispositiones ad bene esse sunt boni mores / scientia ecclesiastica / charitas / experientia regiminis / & huiusmodi. sine hiis enim Petrus electus & si acceptat est papa: quamuis malus. & quia facilius est destruere quam construere duabus simul requisitis necessario ad constructionem quaecunque earum deficiat dissolui potest. Et ex his format rationem ad probandum intentum hoc modo. sola contraria conditionibus necessario requisitis ad esse pape reddunt papam deponibilem sed inter crimina sola infidelitas contrariatur conditionibus necessa io requisitis ad esse pape. ergo sc la infidelitas inter crimina reddit papam deponibilem. prima propositio patet ex hoc quod depositio est non esse pape& vnumquodque in suo esse perseuerat si contrarium non superuenit. secunda autem propositio probata est: quia cetera vitia contrariantur conditionibus requisitis ad bene esse pape. Statim subdit hanc rationem / vel. lem in statera poni & non friuolas & apparentes per accidentia vacantes: sed meo iudicio si in statera poneretur parui reperiretur ponderis. fides enim non requiritur neces. sario ad esse pape / cum effectus hereticus sit adhuc papa apud ipsum. & si eligatur here ticus & acceptet efficitur papa: sed solum requiritur necessario baptismalis carade. quo est indelebilis cum consensu ex parte petri: ergo eque fortiter probaret sua ratio quod proheresi deponi non posset. & mirum est quomodo hanc rationem tam fortem reputauerit que equaliter probaret oppositum determinati per ipsum in capitulis immediate prae cedentibus sicut propositum. insuper sicut reperitur in sacris literis hominem hereticum esse separandum seu excommunicandum: ita & pro aliis viciis hoc idem reperitur: vt id est ad Corinthi. vii. Si his qui frater nominatur inter vos est fornicator: aut auarus: aut idolis setuiens: aut maledicus: aut ebriosus: aut rapax cum huiusmodi: nec cibum sumere. E Christus innuit hominem esse excommunicandum pro quolibet mortali cui iuncta est contumacia. Matthei. xviiim. quos passus si glosauerit aduersarius de subditis habentibus superiorem glosabo & similiter passus per eum allegatos de heretico. & ad dicta saluatoris & petri conceditur quod quandiubene docent & remanent prelati sunt audiendi. ostenso ergo sufficienter eius opinionem non esse fundatam supra firmam petram sed arenam pono hanc propositionem. sunmuis pontifex non solum deponi potest ab ecclesia seu concilio pro heresi verumetiam & pro alio crimine notorio ecclesiam scan¬ dali: ante. probatur ista propositio ex his quam ponuntur in epistola clementis ad iacobum. refert enim petrum sibi dixisse cum eum institueret neque enim iudicem aut cognitorem secularium causarum te hodie constitui voluit Christus ne prefocatus presentibus hominum curis non possis verbo dei vacare / & secundum veritatis regulam se cernere bonos a & malis infra. si enim mundialibus curis fueris occupatus teipsum decipies & eos qui te audiunt. non enim poteris que ad salutem pertinent plenius singulis quibusquod distinguere / & ex eo fiet vt & tutanquam non docueris que ad salutem hominum pertinent deponaris. & discipuli per ignorantiam pereant. Ex qua manifestum est papam etiam propter negligentiam deponi posse. Nolo tamen asserere clementem ita ad iacobum scripsisse cum reperiatur Iacobum illum ante petrum octo annis decessisse martvrio: sed ecclesia non spernit illam epistolam quod sufficit.
¶ Secundo arguitur sic vibrando argumentum in quo aduersarii se fundant in ipsos / si ecclesia non possit auferre papram regentem eam in destructione eius & cateruatim animas ducentem ad inferos suo in stincttu & suo exemplo. sequitur policiam pure naturalem & ciuilem esse melius institutam quam sit ecclcsiastica policia. Non enim bene esset instituta policia pure ciuilis & naturalis si eius regem perturbantem causa desfituer: non posset. immo potestatem eum destituendi & occidendi tanquam membrum corruptiuum totius corporis communitas a seabdicare non potest: immo opposito dato videretur policia esse serua despotice. Cum ergo christus instituerit ecclesiasticam politiam ad finem supernaturalem perfectiorem in suo genere quam sit politia pure naturalis cum posteriora generatione sint priora perfectione: sequitur quod policie ecclesiastice reliquarit potestatem suum principem & regem ecclesiasticum si non in edificationem sed destructionem regat destituendi: immo alias non solum peius instituisset eam quam policiam pure ciuilem: sed a communitate ali¬ quid auferret quod ex iure naturali sibi compretere dignoscitur / necnon commuintatem christianam liberam non effecisset immo potius seruam strictissima etiam seruitute. & hanc rationem ponderet & non eam que leuissima est quam magni existimat potederis. & dice re quod in simili casu non reliquaerit deus remedium communitati nisi orationes cum aliud remedium oportunum & oportunius relinquere potuisset nihil aliud est nisi dicere policiam ecclesiasticam non bene institutam & effectam seruam. Amplius notum est seclusa heresi summum pontificem esse reipublice ita pernitiosum quod a republica veniret auferendus per mortem corporalem ex illa potestate ei naturaliter indicta. Si non possit ergo tunc destitui & post destitutionem si perseueret per mortem corporalem auferri non ne necessario concedendum erit Christum in instituendo ecclesiasticam politiam eam priuasse aliqua potestate sibi naturaliter in dicta ad eius pacificam conuersationem. Amplius cum duo sunt contendentes de papatu quemlibet eorum potest vniuersalis synodus pretensa potestate priuare propter vnionem & pacem ecclesie quamuis in aliquo eorum sit vera papalis potestas. ergo a fortiori pro crimine perturbatiuo totius ecclesie. & antecedens patet manifeste ex capitulo si duo: septuagesima nona distinct. Vbidicitur si duo contra fas fuerint electi nullus eorum debet recipi: sed ille quem vniuersalis consensus elegerit. & istius sententie est glo. in capi. si papa vbi dicit / certe credo quod si notorium est crimen eius quodcumque & in de scandalisatur ecclesia & incorrigibilis sit quod inde possit accusari. nam contumatia aliquando dicitur heresis. vt. lxi. dist. ca. si quo presbyteri. & contumas dicitur infidelis. vt. xxx viii. distin. ca. nullus. Amplius si electus in summum non constitutus in sacris accipiat vxorem quis audebit dicere totum ecclesiasticum ita decolorari absque possibili remedio: Amplius sin rex aliquis in longinquam decedens religionem relinquens aliquem vicarium generalem / & interea regat tyrannice: vicarius ille vtnotum est a communitate poterit deponi / ergo eodem mono cum Christus discedens a communitate christiana qui est verus rex noster reliquerit vicarium ministrum generalem a communitate auferri poterit siprannice regat. Amplius cum ex predictis notum sit ecclesiam seu concilium eam representans esse in casuheresis ordinarium iudicem pape & habere potestatem auctoritatiuam super ipsum quo ad destitutionem: & non legitur a christo esse ecclesie collata talis auctoritatina potestas in eo solo casu immo non legitur quod ecclesie fuerit collata aliqua talis nisi Matthei. xviii. vbi in omni casu peccati notorii cui iuencta est contumatia coll ata esse videtur: & hec fuit primitiue ecclesie sententia sanctorum doctorum Iheron vmi Ambrosii & Augustini. sed superuenientibus casibus in summis potestificibus in quibus deponi possent non defuerunt adulatores eis suggerentes quod non possent iudicari asserentes eos non ministros ecclesie / sed dominos & mirum est cum singuli doct. dicant quencumque prelatum in administratione sacramentorum esse solum ministrum ecclesie hinc in eo requiritur intentio faciendi quod ecclesia intendit de necessitate & non alia. & nolint isti hoc fateriin exercitio iurisditionis. Et si non legatur Christum dixisse auferendum esse caput: sed bene oculum manus aut pedes. Verum est quod nunquam auferendum est totaliter caput sic quod nunquam amplius sit futurum aliquod caput: sed bene auferendum est istud sine quo in corpore remanet vita: immo quod corpori infirmitatem affert quantum est ex se. Ad hec autest probanda innumere & rationes & auctoritates adduci possent.
¶ Sequitur primo quod potestas in summo pontifice a concilio potest quibusdam certis legibus limitari & quam tum ad vsum arctari. Si enim caput in corpore humano efficiatur languidum seu in firmum licitum erit ceteris membris membrum illud ligare & cauteri: are necnon vnan partem capitis abscindere pro sanitate totius corporis.
¶ Secundo sequitur correlarie quod concilium generale summum potificem exigente vtilitate ecclesie absque culpa ipsius summi pontificis destituere potest sicut tenpore scism atis de vero summo pontifice. Similiter si incarceratus foret apud infideles: & de eius liberatione nulla foret spes post adhibitum laborem ad redimendum. & hoc ex precedentibus est ita notum quod aliis rationibus non curo munire nec aliquid apparentie habet in oppositum argumentum depetro cum esset in vinculis cum pauco tempore fuerit & de eius liberatione apud fide les extiterit spes. Si enim in tali casu non posset ecclesia summum pontificem sibi constituere: ita nec posset aliquem qui summipontificis gereret vices. & cum possint occurrere multa que per summum pontificenex pediri debent vt confirmationes archiepiscoporum & prelatorum ei immediate subiectorum nullo modo illa expediri possent.
¶ Sequitur tertio quod potestas vniuersalis ecclesie seu concili i vniuersalis supra papam simpliciter & absolute non est chimera: vt dicit prefatus doct. in ecclesiam sanctam blasphemans.
¶ Sequitur quarto quod Christus non instituit summum pontificem eius generalem vicarium in omnimoda potestate quam habebat secundum humanitatem. nam habebat potestatem instituendi sacramenta similiter instituendi sun mum pontificem: similiter faciendi articulum nouum super in fideles super totam ecclesiam cathegoreumatice. & nullam istarum habet summus potetifex.
¶ Sequitur quinto summum pontificem esse vicarium ecclesie vniuersalis & ministrum: quamuis dicatur etiam vicarius & minister dei: quemadmodum princeps lavcus est minister communitatis qui tamen ab apostolo Paulo dicitur minister dei: sed specialiussummus potestifex dicitur minster dei & vicarius: inquantum ministrat in ea potestate que non est in communitate naturalis: sed positiua precise & ex sola institutione dei. illa tamen potestas est communitati collata.
¶ Sequitur vltimo. Conformiter ad lohannem patriarcham anthiochenum. simi¬ liter Nico. de cosa / in suis tracta. de ista materia quod concilium generale in singulis & omnibus est supra summum pontificem: & hec breuiter: & sub compendio quodam de ista comparatione posui intendens amplissimum facere tractatum de omni potestate ecclesiastica & layca / & de singulis earum actibus: vtrum autet summus pontifex possit excommunicari & suspendi manens summus potestifex ita quod si tentet facere nichil facit etiam qntum ad absolutionem sacramentalem. videatur Nico. de cosa secunda parte sui libri. ca. xviii. Et ad o mnia capitula que videnturasserere summum pontificem non posse iudicari nisi sit a fide deuius. vt capi. si papa. xl. distin. & ca. oues. eit quod vii. dicitur: quod pertinax praesumitur a fide deuiare & includitur in heresi pertinatia. vel dicatur secundo / quod vt patet ex capi. si papa. in illis capitulis dicitur nullum posse papam iudicare: & non dicitur decollectione. Dicitur tertio quod contra paperan non est regulariter congregandum concilium nisi in casu heresis aut grauis peccati totam ecclesiam scandalisantis: & id quod habetur xvii. distins. simmachus: vbi dicitur simmachus papa sedis apostolice presul ab huiusmodi oppositionibus impetitus quantum ad homines respicit sit immunis & liber: cuius causam totam dei iudicio reseruamus. Dicitur quod accusatores eius non potuerunt inposita crimina probare & sic tanquam eis secreta reliquerunt sancti patres in synodo dei iudicio auctoritatiue accusatores condemnantes.
On this page