Caput 3
Caput 3
De metu
POstea videndum est de secundo impedimento voluntarii scilicet de metu: ancauset inuoluntarium. hoc est an opafacta propter metum careant bonitate vel vitio. Dicit enim Ari. iii. ethi. quod aliquam fiunt per metum quam non fierent secluso metu / & est respectu mali futuri de quo habetur probabilis & comniectura vehemens quod tale eueniet: sicut tristitia est respectu mali pesetis. vndo metus nichil aliud est quam passio quam causatur ex nolitione futuri maliimminentis: quod malum futurum nolitum perintellectum praesentatur vt imminens propinquum & probabiliter venturum: vt nolo mortem: & intellectus iudicat esse pariculum mortis imminentis: ex illa nolitione causatur passio quam vocatur metus seu timor. Exemplum Arist. de illo quo piicit merces ingruente tempestate: talis nult mortem & habet probabilitatem quod mors eueniet: & etiam est illi probabile quod euadet / saltem facilius si piciat merces: tunc picit alias non proiecturus: constat quod talis operatio fit per metum que non esset alias fienda nisi esset metus.
¶ Istis declaratis quaeritur vtrum talis operatio permetum facta sit dicenda simpir voluntaria vel inuoluntaria. Respondet S. Tho. qu. allegata arti. sexto. quod illa operatio est simplicir & absolute voluntat ia: & inuoluntaria secundum quid & de peraccidens. hoc etiam dicit Aristo. in. iii. ethi. & idem qureg. nicenus. hmondi quam per metum aguntur mixtasunt ex voluntario & inuoluntario. Vnde habetur in iure quod voluntas coacta est voluntas quantum ad actum elicitum loquando de coacto ne id est inductione per metum. nam operatio quam fit per metum est simpliciter a principio intrinsecoscilicet avolitione interiori imparata ad quam non necessitatur neque violentatur vt dictum est. vnde mercator quando proicit merces realiter habet voluntatem efficacem quam vult proiicere: ergo illa proiectio est simpfr & absolute a principio intrinseco. siene nolet proiicere non proiiceret: ergo sequitur quod talis nullo modo est violenta. Item talis operatio est simplicier & absolute volita: quia numquam exvolitione sequitur operatio exterior nisi sit illa efficax: sed omnis talis prcedens ab efficaci est simpltvolita. igitu. Sed dicitur inuoluntaria secundum quod & de per accidens: quia est contra nolitionem non absolutam sed conditionatamscilicet contra nolitionem quam inest cum metu vel quam haberet secluso metu. In illo enim est vel esse praet duplex actus voluntatis. Est volitio quam vut efficaciter & simpicier piicere. & prout facit conformiter ad illam volitionem efficacem illa operatio est simplicier voluntaria. Est & alia nolitio conditionata quam nollet proiicere siposset euadere: & pro quanto illa proiectio est contra istam nolitionem conditionatam & non absolutam dici potest inuoluntaria secundum quid: ideo bene resoluit. s. Tho. cum Arist. quod hmomnoi quam pr metum aguntur sunt magis voluntaria quam inuoluntaria. Sed quaeritur vltra. vtrum operatio per metum facta si sit mala sit excusabilis. Videtur quod non / vt patet in cap. sacris de his quam causa metus fiunt: vbidicitur quod metus diminuit culpam: sed non auf. fert totaliter: ergo operatio facta per metum remanet culpabilis.
¶ In oppositum tamn arguitur. quia proiiciens merces secluso tali metu mortis peccaret: cum perderet bona sine vtilitate: & tamen posito tali metu non peccat: cum salus vite sit bonis temporalibus praeferenda.
¶ Pro solutione notandum quod duplex est mutus / quidam est caden: in constantem virum: & est metus magni mali / quando scilicet est probabilitas moralis de imminentia illius mali: vt metus mortis carceris peropetui: metus mutilationis membri principalis: & prditionis omnim bonorum temporalium. & dicunt iuriste talem metum esse de malo graui cum probabilitate forti & vehementi de illius mali imminentia: per oppositum dicitur metus non cadere in constantem virum. Preterea suppono quod operationum quam fiunt ex metu triplex est genus / que cundum se male: quam non dicuntur male: quia prohibite: sed prohibite: quia male: vt adulterari / mentiri: & sic de ceteris quam sunt contra praecepta legis nature. Alie vero sunt male quia prohibite iure diuino pure positiuo & non naturali simul: vt erat comestio carnium porcinarum in antiqua lege: & comestio panum propositionis in laicis: consimiliter esus pomi vetiti. Quedam vero sunt male: quia prohibite lege humana & non diuina: vt frangere ieiunium in vigilia sancti Petri. hoc precise est phibitum lege humana canonica. Supponitur iterum quod duplex est metus etiam cadens in constantem virum. quidem est alicuius mali futuri quod necessario necessitate nature imminet & sequitur: verbi gratia cum quis maxime famet / notum est nisi comedat necessario necessitate naturali sequitur mors. Alius est metus futuri mali quod libere & abextrinseco infertur & non necessario necessitate nature vt cum grainus minatur mortem alicui: talis mors infertur libere a tyraino / quia poteo non inferri.
¶ Istis suppositis sit prima propositio. Nullus metus quantuncunque cadat in constantem virum excusat operationem prohibitam lege nature: hoc est. illa que fiunt per metum si sint lege nature phibita sunt mala & non excusantur a peccato. Hoc probatur per Arist. in. iii. ethi. dicentem. propter quacunque durissima etiam non est turpe quid agendum: ergo nullus metus excusat aliquem vt peccet: quia metus non excusat nisi vt euitetur maius malum: sed non est dabile mius malum quam peccatum. igitur. Secundo bene sequitur. hoc est in se & secundum se malum. & non potest libere fieri quin sit malum: ergo metus etiam mortis cadens in constatem virum non potest illam operationem excusare a pecato.
¶ Secunda ropositio. In his qn sunt mala quia prohibita iure diuino pure positiuo metus cadens in constantem virum & precipue mortis ab extrinseco non inferende: sed quam necessario necessitate nature sequif excusat a peccato. vt iudeus non habens cibum preter carnes suilas: vel laicus iudeus non habens alium cibum preter panes propositionis comedendo non peccasset. Patet deDauid qui innecessitate positus illos panes comedit: & tamen excusatur a peccato: & non potest excusari nisi propter metum mortis imminentis nisi comedisset. Hoc etiam patet de discipulis euellentibus spicas in die festo: ergo ille metus excusat a peccato in his que sunt mala: quia prohibita lege diuina pure positiua. Et cum arguitur de capitulo sacris / metus diminuit culpam quam prorsus non excusat: ergo nullus metus excusat a peccato: quod est contra secundam propositionem. Dicitur quod capitulum loquitur de illis quam sunt contra legem nature: vel quia prohibita lege diuina & non de omnibus indifferenter.
¶ Tertia propote. Metus mortis etiam cadens in constantem virum qua non sequitur necessario necessitate naturali: sed ab extrinseco infertur non excusat a peccato in his quam sunt mala quia prohibita lege diuina pure positiua. verbi gratia. si tvrannus dixisset iudeo te interficiam nisi comedas carnes porcinas quauis fuisset ei probabile quod illum interficeret nisi comederet nullo pacto debebat comedere alias peccasset comedendo. Machabei enim propter quemcunque timorem noluerunt vesci carnibus suilibus. secundi Machabe. vi. Si enim propter metum tyrannorum comedissent peccassent: ergo ille metus mortis ab extrinseco omnino illate non excusat omnino a peccato in his que sunt prohibita lege diuina pure positiua. TVidetur oppositum probabilius scilicet quod si a tyranno deberet occidi iudeus nisi comederet carnes dummodo non fieret in detestationem legis quod deberet comedere pro vita seruanda alias Carthusienses in extrema necessitate. &c. Dicit tamem Ioannes de Gersono quod nulla necessitas excusat in his quam sunt prohibita lege diuina: & dicit Dauid habuisse ex reuelatione quod conederet illos panes. Simili modo de sampsone contrahente cum alienigena.
¶ Quarta propositio. Timor cadens in constantem virum totaliter excusat peccatum in his quam sunt mala quia lege humana phibita. vnde dicit Ocham in dialogo quod comncans cum excommnicato in actibus ciuilibus propter metum cadentem in constantem virum non peccat. Simile argumentum de illo cui tvranus minatur mortem & est verisise quod illam inferet nisi frangat ieiunium tunc frangendo non peccat: cum ecclesia non potest ad illud arctare. eccsia enim non potest obligare hominem ad illa quam sunt supererrogationis & quam comninem homim facultatem excedunt. sed ieiunare non obstante morte probabiliter imminente est opus supererogationis & excedens communem hominum facultatem. igitur.
¶ Consequenter quaeritur vtrum operatio facta timore pene sit bona & studiosa. verbi grtia. sortes vitat peccatu & adimplet praeceptum timore dam nationis & non virtutis amore.
¶ Pro declaratione huius supponitur prout proposito conducit / quod duplex est timor. vnus quodem quo refugimus aliquod malum futurum solum propter hanc causam quia nobis nociuum & in commodum (timor enim est fuga mali futuri: sicut tristitia mali praesentis )talis vocatur seruilis seumundanus. Alius est timor quo refugimus aliquod malum non solum quia nociuum: sed quiaprohibitum per aliquem superiorem quem nolumus offendere. talis vocatur filialis seucastus.
¶ Notandum praeterea vt dicit Diony. in fine tertii. dupliciter contingit quod vitemus peccatum timore pene. Vnomon quia timemus penam quam sequitur ad illud velle executorium quamuis coplaceamus in tali velle siue in tali actu. exem pli cam: timeo fornicari propter dannationem. virtute huius timoris non exequor illum actum: nihilominus habeo coplacentiam in illo actuSecundo modo vitamus peccataum timore pene quantum ad vtrumque velle videlicet quando non habemus velle executorium: nec velle coplacentie.
¶ lstis notatis sit prima propotieo. Qui timore pene vitat peccatum primo mon vitandi non bene agit immo peccat patet. omnis talis peccat qu velletrem lege diuina pro hibitam fieri sublato illo quaod timet sed sic est quod iste sublata dannatioe quam timet vellet fornicationem seu furtum consmittere: ergo iste realirr peccat. & sic secundum Diony. qua vitat peccatu timore pene quantum ad velle executorium praecise: & non quantum ad velle complacentie peccat mortaliter. Secunda propositio. qui vitatpenccatum timore pene secundo modo vitationis non agit bene moraliter. Patet. iste plus odit penam vt pena est quam odiat culpam: ergo inordinate odit: & per consequens non bne agit moraliter. Si sortes plus diligit se quam deum / inordinate diligit. Similiter in odibilibus talis plus odit penam quam culpam: ergo illud odium est inordinatum: quia propter vnumquodque tale & illud magis. nam illud odium peccandi causatur ex odio damnationis. si enim nult peccare metu damnationis: ergo magis odit damnationem / sed istud odium esset ordinatum istomodo: quia sortes amat deum super omnia nult peccare: & nult peccare ne dannetur: talis nolitio esset bona / quia non precise causata a damnatione: sed etiam ab amore dei. vita re igitur peccatum precise propter perenam semper est malum.
¶ Tertia propositio. quod vult subuenire nessissitati proximi sui solum timore pene non bene agit moraliter. patet. ad omnem bonum actum requiritur renlatio in vltimum finem: sed talis actus solum & vltimate fit propter ipsum refugientem penam propterea quod amat se amore commodi: ergo talis actus non refertur vltimate in vltimum finem: & sic non est studiosus. Sed vtrum talis actus sit malus: videtur quod non per auctoritatem Chrisostomi dicentis qui timendo non facit mala quamuis iustitie mercedem non acquirat veruntamen malum euitat. Dicit Dion y. quod adminus ille actus est malus venialiter. quia omnis talis actus vltimate ordinatur ad inordinatam affectio nem sui ipsius. Nan vt dicit Grego: omnis nolitio presupponit aliquam volitio nem / quod ergo sortes nolit penam hoc est exaliquo amore scilicet sui / & non sui pro¬ pter deum: quia non refugeret peccare solum propter se: & sic concludit Dionvsi. quod illud refugere peccare est veniale. Et ad chrisostomum dicentem quod talis penam euitat / verum est penam eternam: sed non temparalem cum culpam admittat venialem. & hec de secundo impedimento voluntarii dicta sufficiant.
On this page