Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

De ignorantia an sit peccatum

De Ignorantia an sit peccatum. Cap. vi.

COnsequenter videndum est an ignorantia tam pure negationis quam praue dispositionis in se sit peccatum.

¶ Respondetur per propositiones.

¶ Prima. vtraque ignorantia vincibilis eorum que quis scire tenetur est peccatum. Patet sic. bene sequitur / obligor ad hoc sciendum / ergo si habeo errorem oppositum illius scientie vincibilem libere transgredior preceptum / quia si sit vincibilis est aliquomodo libera. consequentia tenet: quia precepto affirmatiuo quo precipitur aliquid: prohibetur illius oppositum: ergo si hoc precipitur sciri prohibetur etiam ignorari. Nam si obligor ad sciendum hoc preceptum / obligor non ignorare illud siue prohibeor illud ignorare.

¶ Secunda propositio. Ignorantia praue dispositionis vincibilis id est assensus erroneus eorum que teneor scire proquolibet tempore quo est vincibilis sempest peccatum. patet. omnis actus contra preceptum negatiuum pro omni tempore quo libere elicitur est peccatum. & hoc est manifestum. sed talis ignorantia vincibilis est actus contra preceptum negatiuum. quod sic patet. nam bene sequitur. habeo preceptum affirmatiuum de credendo hoc / ergo habco negatiuum de opposito / quia omne affirmatiuum includit negatiuum vt dictum est.

¶ Tertia propositio. lgnorantia pure negationis eorum quam teneor scire non est pro omni temporepro¬ quo habetur peccatum. patet. preceptum affirmatiuum obligat sper sed non pro sper sed pro aliquando. sed preceptum de credendo vel sciendo hoc est affirmatiuum. ergo non obligat pr semper tunc sic. non obligat pro semper / ergo est dabile aliquod nunc in quo non obligor ad illud sciendum vel credendum. ergo priuatio pura actus tunc non est peccatum / & est ignorantia pure negationis. vt dicit Bonauentura secundo sententiarum distinctione. xxiii. vt sit sortes qui tenetur credere deum esse trinum & vnum / sed numquam credit non peccat pro quolibet instanti nouo peccato sed solum pro tempore quo tenetur credere actualiter deum esse trinum & vnum. Ideo ignorantia pure negationis non est peccatum pro omni tempore quo est.

¶ Quarta propositio. nul:s la ignorantia inuincibilis nec praue dispositionis nec pure negationis est peccatum. bene sequirur. ista est inuincibilis: ergo si sit praue dispositionis non teneor illam vincere aufferendo illam: & si sit pure nagationis non teneor ad actum oppositum: ergo omissio illa non erit peccatum.

¶ Quinta propositio. nulla ignorantia nec pure negationis nec praue dispositionis est intrinsece peccatum: sed solum extrinseca denominatione. patet. nulla talis ignorantia est immediate libera sed solum mediate. ergo nulla talis est mala malitia propria sed solum malitia actus voluntatis imperantis vel omittentis.

¶ Sed de ignorantia vicibili & crassa ponuntur aliquam propositiones.

¶ Pria. ignoram l tia vincibilis affectata non excusat nec diminuit sed aggrauat. patet. est simplicr voluntaria & volita: ergo.

¶ Secunda propote. ignorantia vincibilis crassa & supia non affectata excusata atato non a toto. Contra. si hoc esset verum / sequaeretur quod aliquis tantum peccaret ex ignorantia sicut alius ex certa scnina. & quod de suo pecato peccator reportaret commodum. Primum patet capio sortem & platonem / sortes credit sim plicem fornicationem non esse pecatum & plato oppositum credit & fornicantur ambo / plato non in infinintum magis peccat quam sortes sed forte in duplo plus. tunc possibile est quod sit vnus tertius puta Cicero qu peccet in duplo minus quam plato propter appositionem minoris conatus: & sic equaeliter cum sor¬ te. ergo aliquis peccaret ex ignorantia tantum sicut aliquis ex scientia. Dico quod non est inconueniens quod aliquis ex ignorantia pecans & aliquis ex scientia equaliter peccent vbicetera non sunt paria vt puta quando non est idem conatus voluntatis. sed vbi cetera paria essent hoc esset inconueniens. Ad aliud dicunt aliqui quod non reportat commodum de peccato. quia dicunt quod aggregatum ex ign corantia & suo actu malo est eque graue sicut actus factus in eadem materia cum scientia: siue illud sit vincibile siue inuincibile. Arguitur quod ignorantia crassa & supina excusent a toto. patet sic: volo quod sortes in die dominica nolit ire ad ecclesiam vt ignoret que curatus precipere debet quo posito volo quod curatus non predicet & ex consequenti simplices ignorent / certum est quod tales non peccant qui ignorant: tunc sic: siiste ignorans affuisset non sciuisset / ergo non peccat quia non potest aliter euitare quam audiendo curatum predicantem. mihi videtur in casu quod talis peccat duplici peccato volendo ignorare & peccat tantum ac si curatus predicaret / primo quia vult ignorare / secundo quia omittit facere illud ad quod tenetur ad sciendum illd.

¶ Tertia propositio. quilibet actus & quelibet omissio libera contraueniens iudicio erroneo siue illud sit vincibile siue inuincibile est malus siue mala moraliter immo peccatum. Patet sic. omne quod non est ex fide est peccatum / quod sic glo. doct. omne quod est contra conscientiam. conscientia enim nihil aliud est quam iudicium practicum. ad hoc etiam sunt multi textus iuris de sen. ex coi. ca. inquisitioni.

¶ Circa hanc propositionem occurrit difficultas. aliquis format sibi hanc conscientiam mentiendum est iocose pro salute hominis seruanda & credit quod teneatur mentiri tamen nult mentiri & omittit: queritur modo / vtrum tale aggregatum ex illa omissione & tali conscientia sit grauius peccatum quam talis conscientia solum. videtur quod non / quia illud nolle mentiri est bonum de per se / & si sit malum / non est nisi ratione circunstantie puta ratione con¬ scientie erronee. Rursus. talis nolitio mentiendi non est mala ex obiecto immo habet obiectum sibi conueniens. Item non obligor ad non habendum illam nolitionem sed solum obligor ad non habendum contra dictamen recte rationis: ergo non obligor auferre illam nolitionnem / sed solum ad illud dictamen erroneum deponendum: ergo solum pecco per illud iudicium quia auferendo tale iudicium remanente nolitione non amplius est peccatum. Simile argumentum. habeo iudicium quod teneor mentiri ofsiciose / omitto simpliciter. videtur quod illa omissio non habeat malitiam distinctam a malitia illius iudicii. Similiter si habeam volitio nem eundi ad ecclesiam propter vanam gloriam venialem / ita quod volitio eundi causetur ex volitione vane glorie: talis volitio non est mala ex obiecto sed solum ex circunstantia vane glorie / & per consequens in casupriedicto videtur quod aggegatum ex illa conscientia & ex illa nolitione non erit peius neque grauius quam illud iudicium erroneum seorsum. & potest talis ratio sic formari. Quandocunque est aliquis actus malus habens obiectum conueniens & ratione circunstantie dicitur malus / ille actus non habet malitiam distinctam a malitia illius circunstantie: sed sic est in peroposito. igitur.

¶ Ad hoc respoeo det sanctus Thomas prima secunde questione. xix. articulo quinto dicens. quod obiectum volunta) tis est obiectum tale quale presentatur volum tati per intellectum. hoc est quamuis obiectum voluntatis secundum sui naturam non sit disconueniens / si tamen presentetur voluntati / vt disconueniens & malum / tunc erit disconueniens & malum / & si tunc voluntas libere feratur in tale obiectum quod est secundum presentationem intellectus malum peccabit: & illa volitio malitiam accipiet ab illo obiecto sic presentato. Ex quo sequitur quod illa nolitio mentiendi vel volitio eum di ad ecclesiam propter vanam gloriam venialem non solum est mala ex circunstantia: sed tales sunt male ex obiecto: & sic patet solutio difficultatis / videlicet quod aggre¬ gatum ex nolitione & conscientia illa erronea est peius & grauius quam iudicium illud seorsum. Et hoc de necessitate habent concedere qui non ponunt actus singulares indifferentes. & ad maiorem rationis cum sic arguebatur. quandocumque actus cadit super obiectum debitum & conueniens / non est malus ex obiecto / sed solum ex circunstantia mala: negatur. immo dico quod capit etiam maliciam ex obiecto secundum quod presentatur voluntati. TSubtilis videtur solutio i s. Tho. Sed contra videtur sequi quod intellectu iudicante quod furandum est talis volitio esset bona volo fura ri. Item adminus ponendo actum singularem indifferentem dicendum esset quod tota malitia est in circunstantia. & sic omissio pura mentiendi & volitio mentiendi essent equaliter male quod non videtur: sed dicendum est quod diuersa obligatione obligatur ad non contraueniendum positiue conscientie quam priuatiue. l¶ Sed maior difficultas est de omissio ne. iam iudico quod mentiendum est: pure omitto an talis omissio sit peccatum distinctum ab illa conscientia erronea. Et primo arguitur quod non sit peccatum omissionis / quia omissio est priuatio alicuius actus ad quem pro tunc obligor: sed ad volitionem mentiendi non obligor immo ad non habendum volitionem mentiendi: ergo non obligor pro tunc ad habendum / quia obligarer ad supremum impossibile: scilicet ad duo contradictoria. od autem obliger ad non habendum volitionem mentiendi pro illo tempore. patet / quia est preceptum negatiuum: ideo obligat ad semp& pro semper: ergo pro tunc obligor non habere illam volitionem. Dico quod talis pura omissio est peccatum / quia est omissio pura difformis iudicio erroneo. igitur. Et cum arguitur. bene sequitur talisomissio est peccatum: ergo est priuatio actus debiti inesse. Distinguo consequens. vel quod sit priuatio actus debiti inesse secundum veritatem & sic nego. vel secundum estimationem meam / & sic conceditur. & dico quod ad peccatum omissionis sufficit: quod sit priuatio siue omissio actus debiti inesse vel secundum veritatem vel¬ secundum estimatioem omittentis. TVel potest dici quod est omissio iudicii recti debiti in esse secundum veritatem pro tunc. DDices penes quid attenditur grauitas illius omisionis? Non potest in primis attendi penes bonitatem actus omissi / quia actus omissus si poneretur esset malus: neque penes obligationem veram vel estimatam / quia si estimarem meinfinite obligatum / sequeretur quod ego infinite omitterem / quod est falsum. Dico quod non attenditur grauitas illius omissionis penes bonitatem actus omissi: nec penes obligatio nem veram ad illum actum: nec penes obligationem estimatam ad actum omissum: sed penes obligationem precepti prohibentis contrauenire conscientie: quia omitten do meconformare contrauenio negatiue. TVidetur hic instantia dictet conscientia quod diligendus est deus loco & tempore debitis. & sit ita quod non tenear nunc deum diligere: tunc non diligendo eum nunc contrauenio conscientie velsaltem nolendo eum diligere pro nunc & tamen actus talis non est malus quia opponitur consilio tantum. Hic potest dici quod non contrauenitur conscientie / quia contrauenire est facere vel omittere contra illud quod dictat conscientia pro tempore vel loco pro quo dictat: sed questio est bona vtrum stante tali conscientia eliciens hanc volitionem protempore pro quo non tenetur volo deum esse summum bonum loco & tempore debitis sit adimpletiuus precepti. videtur quod non: quia nullus adimplet nisi pro tempore precepti: sed nunc non est. In oppositum / quia ille actus est omnino conformis dictamini regulatiuo precepti. Respondetur quod aliquis adimplet preceptum pro cempore pro quo non tenetur / cum hoc tamen stat quod per actum consiliiadimplet. ¶¶ Aduerte vltra quod vt dicit Durandus in secundo sentetiarum disti. xxxix. quo. quinta. Conscientia erronea neminem obligat: quia nulla obligatio potest esse respectuilliciti aut liciti / non tamen debiti tamen ligat / dictat enim faciendum quod illicitum est fieri aut non debitum sicut est in indifferentibus & in his que sunt si pererrogationis: ergo non obli¬ gat. O autem liget distinguendum est de errore conscientie: quia vel ille error non est imputabilis / sicut error vel ignorantia circunstantie particularis ad hibita debita diligentia qualis fuit. in Iacob respectu lye. Si non sit imputabilis / non ligat quin homo possit procedere secundum conscientiam sinc errantem / quia talis error excusat: nec actus voluntatis sic factus est conformis iudicio erroneo sed vero vt visum est. Si autem error est imputabilis cuius ipse errans est causa vel occasio tunc vel conscientia errat dictando illud esse illicitum quod est licitum / sicut conscientia heretici dictans quod semper est illicitum iurare / tunc in illo casu faciens contra illam conscientiam erroneam peccat: quia facit contraillud quod credit esse iure diuino prohibitum. & sic est contemptor diuini precepti: non quidem in iuramento secundum se: sed quia apprehensum tanquam contrarium diuino precepto. ideo peccat mortaliter. faciens autem secundum talem conscientiam erroneam id est nolendo iurare non peccat semper / quia licitum est non iurare. Sed si superueniat preceptum superioris precipientis heretico quod iuret & ipse nolit iurare peccat mortaliter tanquam inobediens illi cui obedire tenetur. & in tali casu conscientia erronea simpliciter ligat / quia nec secundum eam nec contra eam potest talis licite facere. vel conscientia errat dicendo illud esse licitum quod est illicitum / vt si quis crederet quod licitum est furari malis diuitibus vt detur bonis paupibus / in tali casu semper peccat faciens secundum conscientiam erroneam: ex quo illud quod dictat faciendum est illicitum secundum se: sed faciens contra eam non peccat / si ipsa solum dictat illud quod est illicitum esse licitum: quia a licitis potest absque peccato abstinere / sed si ipsa dictat non solum esse licitum sed debitum puta quod debitum est furari a diuitibus vt detur paupearibus / vel quod debitum est mentiri pro saluanda vita alterius / tunc faciens contra eam peccat illo genere peccati quo apprehendit illud esse debitum fieri vt visum est.

¶ Querit vltra Durandus / vtrum plus peccet homo se confor¬ mando conscientie erronee vel difformando & faciendo contra eam. Dicit quod aliquando plus aliquando minus. quis considerandum est qualiter est illicitum illud quod conscientia erronea dictat esse faciendum: quia quandoque est illicitum vt peccatum ven iale. vt conscientia dictans esse mentiendum propter vitam innocentis saluandam Quandoque vero vt mortale sicut quando quis credit esse furandum malis diuitibus vt detur bonis pauparibus. Et ex parte conscientie erronee considerandum est quid ipsa dictet / quia quandoque dictat aliquid faciendum tanquam ex precepto: vt pote quod non mentiens pro saluanda vita alterius reus est homicidii. Quandoque dictat aliquid esse faciendum vt opus misericordie solum: vt pote quod qui furatur vt det pauperibus est misericors / in primo casu sequens conscientiam erroneam / peccat solum venialiter. sed faciens contra ipsam peccat morta liter. in secundo autem ediuerso. Si autem aliquid ex precepto sit faciendum vel dimittendum conscientia autem dictet opposirum tanquam cadens sub precepto comparandum est preceptum precepto: & secundum hoc iudicandum. vt si mulier errante conscientia credat quod licitum sit ei mechari vt saluet suam vel viri vitam alioquin rea est homicidii plus peccat exponendo se vel virum morti quam mecham do: quia maius est preceptum non occides quam non mechaberis. & sic de aliis est iudicandum. Et sic patet de tribus impedimentis voluntarii scilicet de violentia / metu / & ignorantia. Diceret aliquis / est dabile quartum quod impedit voluntarium: ergo non sunt solummodo tria. Antecedens patet / de concupiscentia que est motus sensualis ad prosequendum delectabile. nam sicut operatio que fit ex metu dicitur inuoluntaria / quia fit contra volitionem que inesset secluso metu: & illo secluso esset nolita: ita etiam homo passiona tus per concupiscentiam propter passic nem consentit operationi cui alias non consentiret nisi adesset talis passio aut concupiscentia. ergo quod fit per concupiscentiam fit contranolitionem que inesset seclusa concupiscentia: & per consequens videtur quod causet inuolunta¬ rium.

¶ Pro solutione huius dicit. S. Tho. pria secunde. qu. vi. articulo. vii. quod concupiscentia non causat inuoluntarium: sed magis facit aliquid voluntarium. Dicitur enim aliquid voluntarium ex eo quod voluntas in illud fertur: & inuoluntarium quia nolitum. concupiscentia inclinat voluntatem ad volendum concupitum: ergo potius concupiscentia facit quod operatio sit voluntaria quam inuoluntaria. Et ad argumentum dico quod non est simile: quia qui operatur per metum / aliquomodo inuoluntarie agit & cum tristicia & penitudine / vt qui picit merces tristatur. Alius vero cum delectatione & nullomodo tristatur. & illa operatio que fit per metum non propterea precise dicitur inuoluntaria / quia sit contra nolitio nem conditionatam neque contra nolitionem absolutam que inesset secluso metu: quia eodemmodo arguerem de illa que fit per concu piscentiam: sed quia operans per metum expenitudine & tristicia operatur. qui vero perconcupiscentiam ex delectatione. & non video aliam differentiam quare vna dicitur aliquomodo inuoluntaria: & alia non.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5