Caput 6
Caput 6
De circumstantiis actuum moralium
POstquam determinatum est de impedimentis voluntariiconsequenter agendum est de circunstantiis requisitis ad bonitatem actus moralis. Et noto primo quod ad actum esse studiosum non sufficit ipsum esse liberum seu voluntarium quamuis etiam obiectum illius non sit prohibitum: sed vltra requiritur ipsum esse debitis circunstantiis ornatum. Pro vocabulo circunstantia aduerte quod circunstantia pro significatione notiore significat ea que sunt proxima alicui rei localiter vel saltem multum vicina & illi rei extrinseca. & transumptum est hoc vocabulum ad ea que pertinent ad actus humanos / & omne extrinsecum respectu cuius est extrinsecum dicitur accidentale in ordine ad illud. & sic bene dicitur circunstantia ab Aristotele & aliis auctoribus humanorum actuum accidens. Dicit enim tertio ethi. Circunstantias nomina particularia id est particulares singulorum actuum conditiones / & sic circunstantia est accidens actus humani capiendo accidens pro omni illo quod est ex trinsecum & non de essentia actus. Notandum quod Arist. in. iii. ethi. Et Tullius in sua rethorice diuersificantur in annumeratione circunstantiarum. septem enumerat Cicero / quam in hoc versu continentur. quis. quid. vbi. quibus auxiliis. cur. quomodo. quando. Sed Aristo. in. iii. ethi. addit aliam scilicet circa quid / quam a Tullio comprehenditur sub quid. & sic conueniunt in sententia / licet in versu discrepent. Per circunstantiam quis intelligitur agens operationem que attenditur penesqualitates persone agentis: ita quod qualitas persone agentis constituit circunstantiam quis. nam doctus velin dignitate constitutus peccans eodem genere peccati cum indocto vel non in dignitate constituto grauius peccat ratione circunstantie quis / & sic circunstantia quis aggrauat vel diminuit. Secunda circunstantia est quod id est circunstantia obiecti. & circa illam attendenda est magnitudo vel paruitas rei quam agitur / quia secundum hoc aggrauatur: vel minuitur actus. & vltra circunstantiam quid positam a Tulio ponit Arist. circunstantiam circa quid. & per illam circunstantiam circa quid intelligitur obiectum circaquod versatur operatio agentis / vt sortes procutit platonem ipse Plato est circunstantiacirca quod. & percussio est circunstantia quid. vbi est circunstantia loci in quo fit operatio. quibus auxiliis est circunstantia instrumenti mediante quo fit operatio vt percutiens baculo vel ense. cur est circunstantia finis. sed circunstantia quod intelligitur ab Arist. secundum quaelitatem & habitudinem operantis ad operationem / hoc est an actus sit ex magno vel paruo conatu. sunt ergo precise in actibus humanis considerande iste septem circunstantie / quia multum faciunt ad laudem vel vituperium. Vnde vt dicit i s. Tho. Conditio cause ex qua substantia actus dependet non dicitur circunstantia / sed aliqua conditio adiuncta / sicut in obiecto non dicitur circunstantia furti quod sit alienum. quia hoc est de ipsius furti essentia / sed quod sit magnum vel paruum / & agens etiam absolute non est circunstantia quis / sed agens secundum aliquam conditionem: aut proprietatem que non est de necessitate & essentia talis operationis. Similiter dicendum est dealiis circunstantiis quam accipiuntur ex parte aliarum causarum. Non enim finis qui dat speciem actus est circunstantia: sed aliquis finis adiunctus sicut quod fortis fortiter agat propter bonum fortitudinis non est circunstantia: sed si fortiter agat propter liberationem ciuitatis vel populi captiui. Dices. omnes circunstantie includuntur sub vna quae est modus agendi: cum ex circunstantiis accipiatur quod bene vel male fiat: sed hoc pertinet ad modum actus. gitur. Dicit . st. Tho. quod duplex est modus operationis. Vnus est secundum habitudinem secundum quam operatio ordiatur ad hunc vel illum finem: & sic non ponitur circunstantia specialis: quia debita ordinatio adhunc vel illum finem consurgit ex integritate omnim circunstantiarum. Alio modo capitur modus pro qualitate operationis secundum habitudinem ad inpsum agens: & illa qualitas operationis est quod sit vehemens vel lenta. isto modo modus ponitur circunstantia operationis: & sic non omnes circunstantie reducuntur ad modum prout est circunstantia specialis.
¶ Difficultas vulgaris est in scola / an iste circunstantie sint cuiuslibet actus obiecta partialia: & an requiratur actualis prudentia: & an sit dabilis aliquis actus intrinsece bonus
¶ Pro solutione dicit O Lam quolibeto. iii. questione. xvi. Similiter in tertio sententiarum: quod actus virtuosus est duplex. quidem est extrinsece bonus qui contingenter & in differenter potest esse virtuosus & vitiosus. Nam dicitur bonus solum propter assistentiam alterius actus quo deposito amplius non foret bonus. vt volitio eundi ad ecclesiam canta ex amore dei / dicitur extrinsece bona / quia propter asistentiam amoris dei dicitur bona / & illa deposita non amplius esset bona. Alius est intrinsece bonus qui sic est virtuo sus quod nullo modo potest esse vitiosus. & primo non dicitur intrinsece bonus quod necessario sit virtuosus / quia nullus actus virtuosus necessario est / nec secundo dicitur intrin¬ sece bonus. quia non potest esse quin sit virtuosus: cum possit esse a solo deo voluntate non concurrente: sed dicitur intrinsece bonus quia non potest esse libere elicitus a voluntate quin sit bonus & virtuosus. & ista est propositio fundamentalis orcam: quod dabilis est aliquis actus intrinsece bonus quem voluntas non potest elicere quin agat virtuose & qun sit bene circunstantionatus. Ratio eius est / capio actum virtutis sit a / quero vel / a / est virtuosus intrinsece vel extrinsece. si intrinsece habetur propositum. Si extrinsece: ergo est virtuosus ab alio actu propter illius assistentiam. lam quero iterum de illo. vel est virtuosus intrinsece vel extrinsece. si intrinsece: ergo propositum: si extrinsece: ergo ab alio: ergo erit processus in infinitum in actibus virtuosis: vel tandem deueniemus ad vnum intrinsecebonum quod erat probandum: & nullum aliud motiuum habet: quia certum est quod est aliquis actus virtuosus: sed eius motiuum non est multum apparens neque forte. & consequenter ponit talem propositionem: quod cuiuslibet actus intrinsece boni omnes circunstantie sunt partialia idei id l iecta. quia alias sequaeretur quod nullus actus esset intrinsece & necessario virtuosus: sed solum contingenter. cuius oppositum prius probatum est. Antecedens patet / quia si sibi deficeret aliqua circunstantia deficeret obiectum: & per consequens deficeret actus. nam vt dicit Diony. conformiter ad Aristotelem bonum est ex integra causa: ergo requirit omnes circunstantias pro obiecto. & si deficeret vna variaretur obiectum. & per consequens non esset idem actus.
¶ Secundo probat ipse Occham / quod actus intrinsece bonus habeat omnes circunstantias pro obiecto. & ma xime de prudentia: quia si non: sequaretur quod aliquis actus de non bono efficeretur bonus: & de non meritorio meritorius per positionem alicuius actus mere naturalis qui nullomon esset in potestate habentis actum: immo pure naturale respectu illius quod sic patet: quia quencumque actum respectu quoruncunque obiectorum aliorum adiecta ratione voluntatis potest elicere: potest sine ea elicere cum sola apprehesione illorum obiectorum: vt sortes ha¬ bens volitionem dandi elemosynam propter deum causatam ex simplicibus apprehensio.ibus & non ex dictamine prudentiali: tunc illa non est bona moraliter propter deffectum prudentie. & potest aduenire prudentia mere naturaliter canta puta per causas necessitantes intellectum: quia illa propositio prudentialis potest deduci ex aliquibus euidentibus necessitantibus intellectum. & si adueniat illud dicta men prudentiale talis volitio erit moraliter bona quam prius non erat bona ante aduentum illius dictaminis: ergo illa volitio de non bona efficietur bona per aliquid quod est mere naturale scilicet per solam coexistentiam prudentie Rursus si circunstantie non essent obiecta partialia actus: ergo esset possibile illas auferriipso actu remanente: & tunc talis actus non esset bonus quia deficerent circunstantie. Difficultas apud Occham quam tractat etiam Andreas in fine primi. habeo istud dictamem prudentiale solum / subueniendum est paupei propter deum & non habeo reflexionem sup illud dictamen videlicet quia dictatum a recta ratione / & elicio solum volitionem conformen illi dictamini quam volitio non est refexa super dictamem / ita quod non habet illud pro obiecto / an tunc sit bona. & probatur quod sic: quia habet omnes circun stantias requisitas ad bonum actum: quia est ab operante scienter elicita & propter hoc. igitur. Diceret Occham quod non est actus bonus: sed hoc est valde durum. Ideo dico quod actus dicitur in trinsece bonus dupliciter. Vno modo: quia non est bonus bonitate alterius actus a quo imperetur sed bonitate sibi propria: & sic ille actus est intrinsece bonus / sicut sortes diceretur albus albedine sibi intrinseca id est propria & non per albedinem alterius.
¶ Alio modo die intrin sece bonus vt dicit Occham: quia non potest elici a voluntate libere quin sit bonus & bene circunstantionatus / & tunc secundum eum talis non esset intrinsece bonus: quia sublato dictamine prudentiali amplius non esset bonus. Item si dictamen prudentiale non esset partiale obiectum actus intrinsece boni: oporteret concedere quod aliquis actus qui non est bonus efficeretur bonus propter aduentum alicuius quod non est in mea potestate sed necessario & naturaliter aduenit / vt patet de dictamine prudentiali quod adueniet naturaliter & euidenter. Dico quod Occham habet hoc concedere in actibus indifferentibus / immo etiam in act ibus malis: vt patet de isto actu quo nolo nunc subuenire platoni quem inuincibiliter credo non indigere. talis nolitio non est mala: continuetur & tempore continuationis causetur in me naturaliter necessario & euidenter iudicium quo iudico quod subueniendum est prolatoni / quia cognosco euidenter necessitatem platonis: tunc actus non malus per aduentum alicuius pure naturalis efficietur malus. & hoc habet concedere Occham conformiter ad dicta sua. Similiter quod aliquis actus malus peraliquid pure naturale adueniens efficietur peior vel transibit in peiorem per aliquid quod non est in potestate habentis illum actum. verbi gratia. volo carnaliter cognoscere bertam / non est in potestate mea quin berta nubat viro: continuo volitionem per horam in cuius prima parte est berta soluta: in secunda vero parte nupsit / talis volitio efficitur peior per aliquid quod non est in mea pertate. quia transit de simplici fornicatione in adulterium. TArgumenta non videm tur concludere contra Occham / quia nullum purum naturale est causa sufficiens maioris malitie vel ad mutandum de non bono in bonum sed causa efficiens est libera continuatio actus & ad uentus alicuius naturalis.
¶ Dices / vnde ergo aliquis venit laudandus vel vitupandus? Dico quod in talibus nullus est laudandus velvituperandus / quia sic dicrat: sed quia adueniente illo dictamine libere continuac. Multi alii doctores vt sco. dicunt quod non requritur ad actum intrinsece bonum quod habeat omnescircunstam tias pro obiecto saltem de prudentia quod non requiritur quod sit partiale obiectum / & durum videtur mltum quod non possit bene moraliter agere nisi reflectat se supra tale dictamen prudentia le / certum est quod simplices nec regulariter docti reflectunt se: sed solum considerant hoc ese agendum vel non agendum: vnde intellectu dictam te quod deus est super omnia diligendus absque quacunque refexione / absurdum est dicere quod voli¬ tio conformiter illi dictamini elicita non sit bona. Item sequaeretur quod nullus posset bene frui deo per actum bonum quin simul vteretur aliquo creato. Patet / sortes non potest habere actum voluntatis quin habeat actum quo fertur in prudentiam apud opinionem ocham vel ille actus quo fertur in prudentiam est vsus vel fruitio. Si primum: ergo propositum. si secundum: ergo non est actus bonus sed malus: quia fruitio creature. & sic oportet illos fateri quod nulla est fruitio bona quin simlsit vsus: aut quin illa fruitio sit vsus / sed hoc videtur absurdum. cum multi merentur circa deum qui non cogitant de creatura. Item manente actu eodem hante omnes circunstantias pro obiecto potest illud dictamen prudentiale falsificari. verbi gratia. continuata ista volitione elicita conformiter huic dictamini vero: subueniem dum est platoni pauperi propter deum. & quia dictatum per rectam rationem: possibile est quod plato efficiatur diues me ignorante vincibiliter tunc illud iudicium continuatum erit erroneum: quo facto illa volitio continuata conformiter illi dictamini transibit de bonitate in malitiam Dices quod non erit eadem volitio.
¶ Contra / manet eadem in genere entitatis. quod sic patet. quandocumque manent cause quam nate sunt producere aliquem effectum poterunt conseruare illum eudem effectum. sed manent eedem cause. igitur manebit idem effectus / puta eadem volitio quae tunc erit mala: ergo non erat intrinsece bona. Solutio comunior est: quod non potest manere eadem volitio: quia requiritur specialis concursus dei qui non adest quando tale iudicium est erroneum: cum deus non am pli: is auxilietur specialiter: neque spiamliter concurrit ad iudicium erroneum. Sed ista solutio non valet apud Occham qui non ponit auxilium smpianle. Item dato quod ille actus bonus corrumpatur: tamen possum ego elicere nunc volitionem conformen dictamini quando est erroneum: igitur nulla causa remouebitur & erit eiusdem speciei cum primo. Preterea potest deus prohibere illum actum / quo facto possun adhuc continuare illum stante pohibitione. & sic esset iam malus. igitur non erat intrinsece honus & hoc est fortissimum argumentum contra qregorium ponentem auxilium speciale requri ad bene agendum. Ex dictis videtur vt actus sit intrinsece bonus non requiritur de necessitate quod henat prudentiam pro partiali obiecto. vel actus sibi coexistentem qui habeat prudentiam pro obiecto sicut videtur pretendere Occham: sed sufficit quod sit prudentia assistens. & non sequitur / prudentia est causa partialis illius volitionis conformiter elicite: ergo est obiectum partiale. Nam noticia est causa partialis volitionis: & tamen non est obiectum partiale. Sed pro ampliori declaratione huius materie dico duo tenendo quod praecepta sunt indispensabilia. primum est quod actus difformisdictaminni recto dictante de omnibus circunstantiis vel fertur in materiam intrinsece & de se bonam: vel contingenter hoc est in casu bonam & in casumalam. tunc dico quod sitalis actus feratur in materiam simplicier bonam elicitam conformiter dictamini recto dictanti de onibus circunstantiis: & habet illud dictamen pro obiecto / est intrinsece bonus: quia illud dictamen est necessarium & habet illud pro obiecto / ergo volitio illi conformis erit necessario & intrinsece bona: vt istud dictamen iuste agendum est propter deum: est infalsificabile & necessarium: tunc actus ei conformis & habens illud pro obiecto est intrinsece bonus T Videtur falsum fundamentum quod aliqua materia sit de se bona immo ipse deusmet est prohibitus pro aliquo tempore respectu nostri / alias numquam teneremur dormire. Sed quero vtrum ista propote sit necessaria iuste agendum est pro tempore & loco. & videtur michi quod nullum dictamen affirmatiuum est necessarium nisi forte sit conditionatum vt tale dictamen diligendus est deus si teneor diligere: sed quicquid sit de necessitate dictaminis quilibet actus conformis tali dictamini potest esse malus sed non omnino erit conformis pro tunc. l
¶ Sed si sit dictamen contingenter verum puta circa materiam contingenter bonam: actus ei conformis & habens ipsam pro obiecto non est intrinsece sed contingenter bonus. vt subueniendum est huic homini: ista materia non est intrinsece bona quis illud dictamen sit verum nunc / nihilominus est contingenter verum ergo volitio conformis illi est contingenter bona. quemadmodum dictamen contingenter est verum / ita quod volitio illi conformis contingenter est bona. tunc pono tres propotiones. Prima / omns actus conformis dictamini necessario & recto & haens illud pro obiecto est necessario & intrinsece bonus.
¶ Tertia / omnis actus conformis dictamini necessario malo & erroneo est intrinsece & necessario malus. De castro dicit quod nullus est actus intrinsece bonus. quia nullus est actus quin possit continuari contra dictamen erroneum / & illa opinio est multum probabilis. potest tamen defensari quod solum dilectio dei super omnia est actus intrinsece bonus tenendo quod deus non potest phibere suam dilectionem. sed difficultas est / tenendo opinio nem de castro quod nullus est actusintrinsece bonus propter prohibitionem superuenientem de actuconformi dictamini necessario. nam apud eum sunt aliqua dictamina prudentialia contingentia: vt danda est elemosyna pauperi propter deum / illud est contingene: quia deus potest phibare ne detur elemosyna pauperi propter deum imo precipere quooccidatur pauper: ergo potest prohibere ne detur ei elemosyna. Alia sunt dictamina necessaria: scilicet negatiua: vt istd non est dei praecepto contraueniendum: illud est necessarium: quia istud est impossibile / est precepto dei contraueniendum. Similiter apud eum istud est necessarium non est occidendus inocens auctoritate propria: quia istud est impossibile. est occidendus innocens auctoritate propria / tunc sic si hoc est necessarium: non est dei precepto contraueniendum: ergo nolitio illi conformis est necessario bona. quia bene sequitur: est dictamini vero conformis: ergo est bona. Simicier bene sequitur. est dictamini necessario conformis: ergo intrinsece bona: vt ista nolitio: nolo contrauenire praecepto dei / quia ratio dictat: & non potest esse illud dictamen non est conueniendum praecepto dei quiaratio dictat: quin sit verum. igitur. Quantum ad hoc nego quod illa nolitio quam est conformis dictamini vero & necessaro sit necessaria & intrinsece bona. & proisto suppono quod dupliciter intelligitur: quod ali¬ quis se conformet alicui dictamini. Primo quod se conformet dictamini innediate & proprie: & isto modo se conformare nihil aliud est quam facere ita esse sicut per dictamen dictatur esse faciendum. vel facere non ita esse sicut pr dictamen dictatur non esse faciendum. vt se conformare huic dictamini. danda est elemosvna: est facere quod elemosyna detur. simicitr se conformare huic dictamini non est deus odiendus non est amare deum: sed non odire deum. Iam dico quod omissio illius actus nunquam potest esse mala. quia si non potest praecipi odium dei: non potest illa omissio esse mala. Alio modo actus potest esse conformis dicta mini: quia agens vult vel nult quod dictatur non esse faciendum. exemplum. sortes dictat non esse contraueniendum praecepto dei: tunc quando nullum actum elicit contra praeceptum dei se conformat primo moo: sed quando nult taliter facere qualiter ratio dictat non esse faciendum se conformat secundomoo. tunc dico quod ille actus conformis secundomodo non est necessario bonus / quia potest esse difformis alicui alteri iudicio recto. nam iste due simul stant in veritate / non est contraueniendum praecepto dei. & non eliciendum illud nolle quo nolo contrauenire praecepto dei. quia praest deus prhibere quod non eliciatur illud nolle. quo posito illud nolle est aliquo modo conformis primo dictamini. hoc tamennon sufficit ad bonitatem actus: quia requritur conformitas ad dictamen verum & quod non sit difformitas alteri dictamini vero: sed non obstante conformitate actus quo nolo contrauenire praecepto dei: stat difformitas cum alio dictamine puta non est nolendum: & sic ille actus est contingens: quia est contingenter non difformis alicui alteri dictamini rationis. valde facile defensari potest vtraque opinio quod est dabilis aliquis actus intrinsece bonus / & quod nullus est actus dabilis intrinsece bonus.
On this page