Caput 7
Caput 7
De particularibus circumstantiis
¶ Prima circunstantia particularis est quis / quam est circunstantia persone. Et primo quaeritur vtrum sicut circunstantia persone auget malitiam actus. ita augeat bonitatem. vt sortes & plato circa eandem materiam eliciant actus similes & eodem conatu ita quod sit paritas aliarum circun stantiarum excepto hoc quod sortes est melior platone: an actus sortis sit melior actu platonis.
¶ Hanc difficultatem pertractat monachus & respondet negatiue. quod talis circunstantia non auget actus bonitatem.
¶ Probat tali ratione. quia sequaeretur quod ille actus esset infinite bonus. Patet / supposito quod sornis ane elicitionem illius actus fuerit solum bonus: vt quant tuor & plato vt duo. tunc sic talis actus propter circunstantiam sortis: quia sortes est bonus vt quattuor habet gradum bonitatis quam non haberet si sortes esset bonus vt duo. ergo perillum gradum bonitatis efficitur melior: ergo iste actus efficitur iterum melior per illam bonitatem. & sic in infinitum.
¶ Dico quod talis ratio non est multum ponderosa: & soluitur sicut ratio de intentione actus & habitus. Alia ratio / si circunstantia persone augeat bonitatem actus sequitur quod si sortesbonus eliceret duos actus virtuosos simul & semel scilicet actum liberalitatis & actum mansuetudinis quod actus liberalitatis esset melior quam si solus eliceretur Patet / quia elicitur a meliore quam si solus eliceretur: sed consquns est fsm: quia eodem modo ille actus mansuetudinis esset melior quam si solus eliceretur: & inuincem illi actus essent causa meliorationis. Propter has rationes tenet resolutorie quod circunstantia persone non auget bonitatem actus.
¶ Quantum ad hoc dico quod est aliquam circunstantia psone ratione cuius persona obligatur ad actum ad quem non obligaretur illa seclusavt sortes curatus obligatur ad administranda sacramenta suo populo parochiano. Si militer sortes sacerdos obligatur ad continentiam qui alias non obligaretur. Vltra dico si sit circunstan tia in persona ratione cuius actus cadit sub praecepto: & vbi talis actus habet illam circunstantiam pro obiecto: efficitur semper mel ior quam esset / illa circunstantia seclusa. vt magis virtuosum est curato predicare quia tenetur quam sit theologo predicanti solum ex consilio.
¶ Nam dicunt doctores quod opus consi¬ lii ex voto est magis meritorium quam sine voto: quia procedit ex maiori virtute: similiter dicendum est in proposito. TVidetur dicendum consequenter asiue habeat obligationem pro obiecto siue non actus factus conformiter est melior eo quod a maiori virtute proceditsilicet iusticia N¶ Secundo dico quod si sit talis circunstantia in persona ratione cuius non oritur maior obligatio nec minor: illa non auget bonitatem ceteris paribus.
¶ Alia quaestio / vtrum beneficium collatum alicui aggrauet peccatum vt sortes sit melior quam prlato. habeat gratiam: diuitias / vel scientiam: vel sit christianus & plato infidelis que omnia supradicta se tenent ex parte sgentis. vtrum actus malus elicitus a sorte sit grauius peccatum quam actus elicitus ap latone non habente illa beneficia ceteris omnibus paribus exceptis illisbeneficiis a deo collatis. videtur quod peccatum sortis non sit grauius. quia sequaeretur quod actu malo quocunque signato absquod variatione illius quancunque malitiam posset habere: & quod in infinitum posset effici peior. Patet / quocunque gradumalitie signato ex parte agentis potest esse aliqua circunstantia que nunc non est: quo posito talis actus esset peior quam prius. Hanc materiam tractat Altissiodorensis in secundo & monachus. xxii. secundi. tamen prosolutione sit prima propositio. Omne be¬f neficium cognitum ex parte agentis aggra Ruat peccatum. Patet / omne illud aggrauat peccatum ratione cuius actor peccati grauius punietur. Deute. Secundum quantitatem culpe erit & plagarum modus. sed ratione beneficii pro tali actu malo actor mali grauius punietur. igitur. Patet minor ex Gregorio in homelia. Cum crescunt dona crescunt rationes donorum / & vnusquisque magis humilis esset debet quanto se cognoscit obligatiorem. igitur ex hoc beneficio oritur maior obl igatio quam essest beeficio secluso. sed quamto maior est obligatio tanto transgressio est peior. igitur.
¶ Secunda propote. lllud beneficium quod aliquishabet de quo habet ignorantiam inuicibilem non auget peccatam. Patet sic / dictumest quod omnis ignorantia inuincibilis excusat a peccato: sed sitalis sit alicuius circunstantie particularis & non cuiuslibet excusat a grauitate peccati proueniente ratione illius circunstantie. ergo quuis beneficium aggrauet pecataum: si de illo habeatur ignorantia inuincibilis non aggrauabit illud peccatum commissum non obstante tali bene ficio. Alia ratio monachi. beneficium collatum ab homine de quo habetur ignorantia inuincibilis no aggrauat peccatum commissum in illum qu contulit ergo beneficium collatum adeo de quo habetur ignorantia inuicibilis: etiam non aggrauat. anes patet: si aliquis latenter posuerit in arca mea aliquas pecunias sicut fecitscilicet nicolaus & post ea pecco in illum: illud beneficium inuicibiliter ignoratum non aggrauat peccatum.
¶ Tertia propositio illud bene ficium de quo habetur ignorantia vincibilis tam / aggrauat peccatum. Patet / ignc rantia alicuius circunstantie augentis malitiam peccati sifuerit vincibilis non excusat a tota malitia prueniente ex illa circunstantia quamuis ab vna parte excuset si fuerit crassa vel supina. ergo si beaene ficium habeat aggrauare & habeatur ignorantia vincibilis: non aufertur tota grauitas pueniens ratione illius beaeneficii.
¶ Quarta propositio. Bneficium non aggrauat peccatum secundum eandem proportionem secundum quam est maius altero: hoc est Inter beneficia quorum vnum est maius alio non aggrauatur peccatum secundum eandem proportionem secundum quam est maius. patet / quia sequaeretur quod beneficium grte in infinitum plus aggrauaret peccatum quam beaeneficium diuitiarum: consequens est ffm. ergo & ande cedens. patet tamen consequentia / capiosortem in gria & platonem diuitem sed non in gria: ambo fornicentur simplici fornicatione. beneficium collatum sorti: scilicet gratia in infinitum excedi beneficium diuitiarum. immo cum gratia sit diuisibilis in infinitas partes minima pars gre si esset dabilis in infinitum excederet beficium diuitiarum. Ideo illdm beneficium gre quod est maius non a ggrauat in eadem proportione in quam est maius cum sit in infinitum maius quam beneficium diuitiarum inmmo quamlibet pars est simpliciter & in se maiorquam sit beneficium diuitiarum. Habetur ergo resolutorie. quod bneficium ex parte agentis aggrauat peccatum. Secundo / si de tali habeatur ignorantia inuincibilis non aggrauat. Tertio: si vincibilis aggrauat: Quarto: non aggrauat in eadem pro¬ portione scunum quam maius est. Queritur modo in qua pro portione aggrauat.
¶ Respondet monachus quod aggrauantia illius est attendenda penes obligationem maiorem vel minorem quam quidem obligatione vult illum esse magis vel minus obligatum. & hoc virtualiter dicit Altissiodorende. vt quando deus contulit sorti aliquod beneficium magis peccat in ea proportione iquam deus vult eum magis obligari quam prius / ideo circunstantia persone auget malitiam actus.
¶ An ceteris paribus simile peccatum commissum a sorte fideli& a platone infideli sit similis grauitatis in vno sicut in altero: & peno cetera paria excepto quod vnus est fidelis alius vero non. Dicit quod fidelis grauius peccat: quia esse fidelem est vnum beneficium a deo collatum. Contra / sequitur quod infidelitas erit circunstantia diminuens / & de infidelitate reportaret conmodum. Respondet Altissiodorende. quod ista consequentia nihil valet. iste minus peccat ergo in isto est aliqua circunstantia diminuens. sed oportet sic arguere. infidelis minus peccat: ergo aliquid diminuit in eo peccatum / vel aliquid in alio augmentat peccatum. Querit altissiodorene. vtrum aliquis theologus existens in mortali magis peccet quam vetula quam cadit acharitate aliis circunstantiis paribus. videtur quod sic per Gregorium / vbi est maius donum scientie: ibi transgressor maiori subiacet culpe. & in euangelio / seruus sciens voluntatem domini.
¶ In oppositum arguitur. hec vetula magis leditur cum amittat charitatem & ille non. & non leditur nisi quia peccat. igitur.
¶ Item fortiora habet arma ad se defendendum scilicet charitatem. igitur magis est ei imputandum si succumbat.
¶ Dicit. quod re vera theologus magis peccat. quia scientia est perquam maxime possumus nos iuuare: & vetula non habet talem habilitatem vtendi illis armis scilicet gratia. licet autem nulla circunstantia ita aggrauet peccatum sicut scientia: tamen episcopus minus sciens magis peccat quam sim plex theologus. quia ignorantia eius parum aut nihil diminuit de peccato: quoniam tenetur scire nouum / & vetus testamentum. digni¬ tas autem multum aggrauat.
¶ Alia difficultas. si beneficium quod se tenet ex parte circunstantie persone aggrauaret: sequeretur quod predestinatio aggrauaret peccatum. vt sortes praedestinatus eodem genere peccati peccans: sicut plato non praedestinatus ceteris omnibus aliis paribus grauius peccaret. Patet / inter omnia beneficia / que conferuntur a deo beneficium predestinationis est maximum. sed quod consequens sit falsum: patet. quia tunc ista conclusio esset possibilis / sortes peccat a gradugrauitatis peccati(gratia exempli simplici fornicatione vt. viii.) & tamem nunc foret possibile / quod non peccauit tanta grauitate peccati. patet. capio sortem quam fornicetur & tale peccatum sit graue / vt sex sed quia predestinatus. est graue vt octo. ista propositio nunc est vera sortes peccauit a / gradu vt octo. & tamen nunc est possibile / quod non peccauit / a / gradu vt octo. Patet. est nunc possibile quod non fuit predestinatus. ergo illa grauitas. &c. Nego sequelam propter duo. Primum / predestinatio nihil est in peccatore: sed dicit beneficium solum futurum scilicet futuram gratiam & gloriam & voluntatem efficacem in deo illa duo conserendi / ideo cum praedestinatio nihil dicat in peccatore. dico quod predestinatio nunquam aggrauat peccatum. secundo quia de predestinatione habetur ignorantia inuincibilis / quia nullus potest esse certus quod sit predestinatus nisi per reuelatio nem. & beneficium de quo habetur ignorantia inuincibilis / non aggrauat peccatum: vt dictum est. igitur. Sed pone quod sortes habeat ex reuelatione / quod est praedestinatus. an tunc aggrauetur suum peccatum propter praedestinationem. hoc est / an grauius peccet eodem genere peccati ceteris omnibus aliis paribus: quam ille qu non hent ex reuelatione quod sit praedestinatus. Dicitur quod sic in casu illo. & hec dicta sufficiant de prima circunstantia in particulari.
On this page