Caput 10
Caput 10
De circumstantia loci
SEquitur de circunstantia loci. vtrum talis augeat bonitatem actus similiter & malitiam. & quantum ad hoc non est magna difficultas. Vnde dupliciter potest intelligi quod circunstantia loci augeat malitiam actus. Vno modo. quod actus elicitus in vno loco sit peiorquam idem vel similis elicitus in alio loco. vt sortes existens in ecclesia & plato in domo prophana: vterque istorum elicit volitionem furandi ceteris omnibus aliis paribus / excepto quod sortes est in ecclesia: plato vero non: & intelligitur quod sortes licet sit in ecclesia non tamen elicit volitionem furandi rem in ecclesia: ita quod volitio furandi non habet ecclesiam pro obiecto sed pro circunstantia puta ille existens in ecclesia elicit volitionem furandi aliquid in domo Ciceronis. vtrum tunc sortes grauius peccet quam plato. Quantum ad hoc apparet mihi dicendum / quod non nisi ratione lociin quo sortes est obligetur tunc ad actum contrarium vel saltem repugnantem illi volitioni furandi: & plato non: vt puta orare vel aliquid simile quod repugnet volitionifurandi tanc peccaret plusquam plato: sed protunc ratione loci in quo ad nihil aliud obligatur quam plato / sed ipletransiens per ecclesiam elicit volitionem furandi non plus peccat quam plato.
¶ Alio modo intelligitur quod locus aggrauet: quando scilicet locus est obiectum partiale vt volitio furandi in ecclesia quam fertur super res alienas in ecclesia existentes / tunc locus aggrauat malitiam actus. Probatur / quia aliquando mutat speciem actus quando est circa obiectum partiale: ergo aggrauat actum in malitia. Patet antecedens: quia facit de furto simplici quod sit sacrilegium quod est species distincta contra furtum simplex. Eodem modo dicendum est de circunstantia temporis. vtrum volitio elicita in vno tempore puta die dominico sit peior elicita altero die non festo. Dicitur quod non: nisi habeat tempus pro partiali obiecto / ita quod tempus est circunstantia mensurans & non cadens in rationem obiecti nisi per accidens / puta si talis tali tempore obligaretur ad actum oppositum tali actui. Sed si tempus sit partiale obiectum / vt si quis eliciat volitionem adulterandi pro die dominica: siue eliciat illa dominica die vel altero die: tunc tempus aggrauat / quia tali tempore plus obligatur desistere ab illa operatione quam pro alio tempore ideo non est necesse quod locus aggrauet quam do non ingredirur rationem obiecti / nec etiam tempus. & cetera.
On this page