Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 11

Caput 11

De circumstantia finis

¶ De circunstantia finis. Cap. XI.

DE circunstantia finis que inter ceteras circunstantias est principalissima. Notandum ex Aristotele & ex doctoribus. xxx viii. distinctione secundi. duplices sunt actus voluntatis liber Duntaxat. Vnus vocatur intentio. Alter electio. Vnde intentio nihil aliud est quam volitio finis qua voluntas fertur in obiectum propter se. vt dicit Greg. Sed electio est volitio vel nolitio qua voluntas fertur in obiectum propter aliud: vt sortes diligit deum super omnia. ex illa dilectione vult subuenire pauperi vel dicere matutinas: primus actns vocaur intentio. secundus vocatur electio / ido inentio est actus quo voluntas fertur in obiectum propter se. & electio qua fertur propter aliquid. Sanctus Tho. prima secunde. multa querit de electione vide si vis. Est in hac materia difficultas. Vtrum ex bonitate intentionis semp mensuretur bonitas electionis hoc est querere. Vtrum si intentio sic bona oporteat de necessitate quod electio sit bona. Similiter ediuerso si intentio sit mala vel magis mala an oporteat de necessitate electionem esse malam vel magis malam. Pro solutione Grego. in secundo distin. xxx viii. ponit aliquas conclusiones. Prima. Non oportet quod I si intentio sit bona / electionem semp esse bot nam. Secunda. Si intentio sit mala semp electio est mala. Prima probatur. stat quod aliquas volitio sit bona respectu finis: & aliquid elicere siue aliquam esse electionem contra dictamen rectum. igitur. Patet anes. si quis diligat deum super omnia ex ista dilectione vult subuenire paupari. & vt subueniat pauperi vult furari & furatur. llla dilectio detur super omnia est intentio & illa volitio sub ueniendi est electio que etiam quodam modo potest vocari intentio in ordine ad tertium actum / tertius vero actus est velle furari qui est duntaxat electio mala vt notum est / & tamen intentio est bona / quia conformis recte rationi. ergo non oportet si intentio sit bona electionem fore bonam.

¶ Contra / hanc inducit Grego. Augustinum dicentem Sunt ita voluntates hominum adinuicem ligate seu connexe quod si illa volitio per quam cetere referuntur bona sit: cetere bone sunt. simala sit cetere male sunt. ergo. Dico quod Augustinus intelligit de illis volitionibus que feruntur in obiecta que non sunt per se mala. Secunda conclusio probatur. puta si intentio sit mala oportet de necessitate electionem fore malam. Patet / bene sequitur intentio est mala: ergo fit electio propter id propter quod debet non fieri siue fit contra dictamen rectum quod inest vel quod debet inesse velquod esset rectum si inesset. Vltra / ergo illa electio est mala: ideo quandocunque intentio est mala electio siue feratur super obiectum bonum siue indifferens semp est mala. Vnde Arist. in politicis dicit quod sunt duo exquibus omne bonum fit in omnibus scili¬ ret ex intentione recta & electione. ergo siintentio est mala electio erit mala.

¶ Preterea Gregorius in primo prima disti. tria infert correlaria. Primum. Nunquam aliqua electio siue aliquis actus est bonus nisi sit exdilectione dei actuali vel habituali acquisita vel infusa. Pater / nun quam electio est bona nisi sit ex aliqua intent ione recta. sed nulla in tentio est recta nisi sit dilectio dei: quia nihilvltimate recte potest intendere nisi sit deus: ergo nulla electio est bona nisi sit ex dilectoe dei actuali vel hbntuali acquisita vel infusa. Hoc probat ex Augustino / nihil est bonum nisi ex radice. & dicit Gregorius in secundo. iiii. dist. quod nulla est operntio indifferens / & non oportet quemlibet protempore quo non tenetur cogitare de deo actualiter: sed sufficit habitualiter. & est procedere ex habitu charitatis acquisito vel infuso.

¶ Secundum correlarium. Nulla operatio pure infidelium est virtus. per infidelem purum illum intelligit qui de diuinitate vera nullam habet cognitionem vt est idolatra qui credit aliquid esse deum quod non est deus. Patet / sequitur bene / iste est infidelis purus. ergo non habet intentionem rectam nec actualem nec habitualem / & ad electionem bonam hoc requiritur: ergo nullam habet electionem bonam: ergo quancunque libere habeat semper est mala. THanc opinionem credo veram & ratio / quia sicut dicit Adam sufficit relatio habitualis id est si interrogaretur pluries diceret fidelis propter deum / si csi infidelis interrogaretur pluries diceret proprer suum idolum.T

¶ Circa primum correlarium eius dicit quod antequam electio sit bosa: oportet quod sit ab actuali vha bituali amore dei. Ergo ipse Grego. debet concedere quod habitus acquisitus diligendideum super omnia concurrit immediate ad dilectionem creature: ergo concurrit ad actus differentes specie ab illis ex quibus genitus est. Patet / talis diligit creaturam ex habituacqusito diligendi deum: & non ex habitu acquisito diligendi creaturam: ergo immediate & elicitiue ex habitu diligendi deum / diligit creaturam: ergo talis habitus esfectiue concur¬ rit ad dilectionem creature: quod est falsum. Numquam habitus immed iate concurrit ad producendum actus nisi tales actus sint eiusdem speni cum actibus ex quibus genitus est: vel nisi feratur super obiectum partiale illius. & ideo ista opinio Gregorii non videtur multum apparens & propterea dicit Sco.xcli. distin.d ii. quod aliquid fieri propter alterum tripliciter contingit. Vno modo actualiter. Secundo modo virtualiter Tertio modo habitualiter. Vnde aliquid esse volitum vel amatum actualiter propter alterum est quando ex actuali amore alterius voluntas elicit amorem istius. vt sortes actu vult sanitatem: & ex illa volitione vult potionem amaram. tunc sortes actu refert potionem amaram in sanitatem: sed virtualiter referre est quando in principio actionis illa elicitur actualiter propter aliquod aliud obiectum / & in virtute talis elicitionis adhuc continuatur quamuis non sit actualis consideratio illius alterius obiecti. vt sortes vult sanitatem ex illa volitione elicit volitionem ambulandi / continuat talem volitionem & ambulat non amplius cogitando de sanitate in principio actionis actualiter elicite: talis volitio ambulandi ex volitione sanitatis continuatur / in vitute illius dicitur virtualiter volita siue relata. TQuero quomodo virtute volitionis sanitatis continuatur ambulatio postquam illa volitio desinit esse. Potest dici quod per volitionem ambulandi causatur impetus in menbris qui in absentia volitionis manet. Hocvidetur dicere Scotus in quarto. l¶ Sed habitualiter referre vnum obiactum in aliud: est habere actum volendi circa tale obiectum exnatura referibile cum habitu referendi in aliud obiectum: vt sortes volens dare elemo synam non vult dare propter deum nec actualiter nec virtualiter: quia talis volitio a pricipio non fuit causata ex dilectione dei. sed vult dare habitualiter quia habet habitum referendi scilicet dilectionem dei: tunc re fert habitualiter. Dicit vltra Scotus / ad hoc quod actus sit bonus moraliter non sufficit habitualis relatio: & non requiritur actualis: sed adminus requiritur virtualis dummodo a tempore¬ relationis actualis non superuenerit opposita relatio. & consequenter Sco.ponit actum medium puta quando actus est referibilis hbintualiter solum.

¶ Recolligendo supradicta est primo dictum. quod ad bonitatem intentionis non sequitur bonitas electionis: sed ad malitiam intentionis semper sequitur malitia electionis / quia ons volitio elicita propter malum sinem semper est mala. Dictum est etiam ex Gregorio quod omnis actus non prcedens ex amore dei actuali vel habituali est malus. & actum referri habitualiter nihil aliud est nisi actum causari ex habitucirca finem / & non est / si quis interrogetur curhoc facit quod dicat se facere propter talem finem: sed est ex habitu causari. & hoc impugnatum est & posita est triplex relatio ex mente Scotiquem coniter imitantur doc. quam triplicem relationem cepit Sco. a sancto Bonauentura

¶ His suppositis / quia dictum est quod ad bonitatem electionis non sufficit bonitas intentionis tenendo cum Occham Tho. & ali is quod idem actus est circa finem & circa medium ad finem. Queritur vtrum ille actus qui est simul intentio boni finis & electio mali mediinsit bonus & malus simul. vt volo subuenire pauperi propter deum: & volo furari vt subueniam paupeipropter deum. actus tertius secundum Tho. & Occham est volitio furandi / & dilectio dei& idem actus in numero est intentio bona & electio mala. Queritur nunc an intentio sit bona quamuis electio sit mala? Videtur quod sic: sicut apparet ex dictis sancti Tho. si quis habeat vnicam volitionem qua vult furari / vt adulte retur: talis volitio est duplex vitium. quia equo ualec duabus volitionibus quarum vna est furtum: & altera adulterium: ergo similiter volitio quam quis vult furari vt subueniat pauperippter deum erit furtum. & actus charitatis respectu proximi. & per consequenes erit actus bonus: & actus malus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 11