Caput 12
Caput 12
De electione an aliqua simul sit bona et mala
VIdendum est an aliqua electio possit simul esse bona & mala. vt si sortes habeat duas intentiones: vnam bonam alteram malam: & habeat electionem circa aliquod medium ad vtrumque isto rum finium: an talis electio sit simul bona & mala: vt sortes habet intentionem vel intem dit deum: habet alteram intentionem respectuvane glorie venialem tamem: vltra dictat quod ad consequutionem istorum finium necessaria est datio elemos vne. iam ex vtraque istarum intentionum elicit volitionem dandi elemosinam. Queritur an talis volitio que fertur super obiectum debitum propter bonum finem & etiam propter malum / sit bona precise / vel mala praecise / vel bona & mala simul? OQ sit bona patet / quia elicitur conformiter ad verum dictamen prudentiale scilicet ad istud danda est elemosyna paupri propter deum: & talis volitio dandi est illi totaliter conformis. ergo illa volitio est bona moraliter. Quo sit mala patet / exsecunda conclusione posita: quia cum intentio est mala: semper electio est mala. An pro malo actu det deus bona temporalia. videtur Augustinus dicere de Romanis quod habebant imperium ex iustis actibus quos fecerunt obinanem gloriam. v. de trini. ca. xii. &. xv. Quantum ad hoc monachus in secundo tenet quod idem actus est bonus & malus. Idem tenet Adam in fine secundi. & capit de volitione obstetricum que erat volitio mentiendi & saluandi hebreas. & illa volitio erat equiualenter duesicut actus siue volitio que est equiualenter vsus & fruitio. Gregorius in secundo distinctione. xx viii. hoc impugnat.
¶ Sed quantum ad solutionem predictarum questionum / ponam duas propositiones secundum quod mihividetur. Prima propositio. Nullus actus interior immediate liber simul est bonus & malus. probatur argumento Gregorii. bene sequitur. iste actus est malus: ergo fit qualiter fieri non debet. & vltra fit qualiter fieri non debet: ergo nullo modo est conformis dicta mini recto: quia fieret taliter qualiter fieri debet. Vltra / nullo modo conformis dictaminni recto: ergo non est bonus. ecce praecipunm argumentum qre.
¶ Secunda propote. Probabile est dicere: quod idem actus imperatus exterior simul est bonus & malus. Patet / possibile est quod idem actus exterior imperetur a duabus volitionibus quarum vna sit bona / altera mala. igitur. Patet primum. habeam duas intentio nes: vnam in ordine ad deum quem constituo pro fine vltimo habeam alteram respectu vane glorie non tanquam finis vltimi: sed vane glorie venialis tantum / illa duo simul stant: quia veniale stat cum gratia. Tunc arguitur sic. vt prius quia possum iudicare quod ad consequendum: vtrumque istorum finium conueniens est datio elemosyne: & tunc possum elicere volitionem dandi elemosynam propter deum summe dilectum. Similiter elitio volitionem dandi propter vanam gloriam. quelibet istarum volitionum imperat illum actum exteriorem scilicet dationem elemosine immo quelibet seorsum posita imperaret illam: ideo est bona & mala / cum imperetur a bona & mala volitione: quod erat probandum.
¶ Contra. ergo idem actus erit satisfactorius & demeritorius pene. dicitur quod verum est denoninatione extrinseca. ergo pro eo dem actu beatificabitur & punietur. non est inconueniens: quando beatificabitur pro illo actu non immediate: sed mediante altero. actu. Similiter punietur non mediate: sed immediate pro altero actu scilicet qui talem imperabat. Ideo cum querebatur a principio. vtrum ille actus qui simul est intensio bonifinis & intensio mali medii sit simul bonus & malus. Dicitur quod est solum malus. & ratio est. nullo modo est conformis rationi recte. igitur Patet de volitione furandi vt subueniatur pauperi propter deum / talis est conformis dicta mini falso siue erroneo: scilicet isti furandum est vt subueniatur pauperi.
¶ Ad secundum de duplici intentione / vna mala / & altera bona: & vnica electione. Dico quod talis electio est simpliermala: & nullomoo bona / vt est volitio dandi elemosynam propter deum & propter vanam gloriam venialem. Contra / talis est conformis dictamini recto. Dico quod dupliciter intelligitur: quod volitio sit conformis dictamini recto. Vno modo quod per illam vellim taliter qualiter & omimmo de dictatum est per illud dictamenverum. Alio modo quod per illam velim taliter qualiter & omnimode. & solum dictatum est. tunc ad volitionem esse bonam non sufficitprimus modus: quia in proposito non solum taliter quali ter & omimmode est dictatum / elicitur. Ex quo sequitur quod ad bonitatem volitionis non solum sufficit positio omnium circunstantiarum requisitarum ad bonitatem actus / sed requiritur quod non ponatur aliqua volitio deturpans / modo in predicto casu ponitur alia circunstantia deturpans actum scilicet: quia datur etiam propter vanam gloriam.
¶ Resolutio igitur est quod circunstantia finis requiritur ad bonitatem operationis & quod semper & vniuersaliter in onibus circunstantia mali finis reddit electionem ad illum finem malam. & quod electio conformiter elicita ad duos fines quorum vnus est bonus / & alter malus: est precise mala: quamuis sit conformis dictamini recto sed non solum& hoc requiritur ad bonitatem actus.
¶ Consequenter videnda sunt duo in hac materia Primum / vtrum circunstantia male volitionis diminuat bonitatem alterius bone volitio nis que quidem bona volitio non respicit primam tanquam referentem. Exemplum. Sortes habet vnam malam volitionem puta appetitum vane grlie: & simfcum illa mala elicit vnam virtuosam: quam non refertur per illam malam: quia tunc non esset virtuosa / puta elicit volitionem dandi elemosynam propter deum quam nullomon refertur in obiectum male volitionis scilicet vane glie. vtrum talis mala volitio (quisnon deprauet secundam) adminus diminuat bonitatem eius: hoc est: vtrum ratione talis male volitionis ista bona volitio non stt tam bona quam bona foret seclusa tali volitione mala.
¶ Alia difficultas: dictum est quod bonitas intentionis non infert bonitatem electionis. Queritur quamuis electio sit mala: vtrum ad minus bonitas intensionis diminuat de malitia eius: ita quod bonus finis sit circunstantia diininuens malitiam electionis: vt qua vult furari vt det paupearipropter deum minus peccet quam qu vult furari sine tali relatione.
¶ Quantum ad primum ponitur talis conclusio. Malitia volitionis siue intensionis alicuius nullomon diminuit de bonitate electionis quam imptinenter se habet ad illam intentio nem: cuius obiectum non refertur ad obiectum illius intentionis. vt illa volitio dandi elemo synan que ponitur simul cum appetitu vane glorie: illa datio non refertur ad vanam giliam. talis est equam & tam bona quam bona foret seclusa vana gloria. Et ad hoc probandum possunt multe rationes adduci / quarum vna apparentior est hec. quia opposito dato puta quod illa volitio dandi elemosynam propter deum esset minns mala propter assistentiam vane glorie sequaretur quod ratione peccati venialis quis haberet penam perpetuam: & incomodum peropetuum. quod est falsum. Patet antecedens / sortes in gratia existens vult dare elemosynam paupri propter deum. cum ista volitione habet appetitum vane glorie quam est solum veniale peccatum / si talis volitio dandi elemosvynam sit minus bona quam foret seduso tali appetitu vane glsie. ergo est minus meritoria quam foret secluso tali appeti tu. Tunc arguitur sic: iste actus est minus meritorius quam foret secluso illo veniali: ergo minus de premio per aliquam latitudinem sibidebetur quam deberetur secluso tali veniali. hec consequentia est nota. tunc capio latitudinem per quam minus de premio debetur: & sit vnius gradus. tunc propter illud veniale sortes isto gradu premii perpetuo priuabitur. ergo propter veniale habebit perpetuum incomodum & perpetuam penam. Consequentia est certa / & anqes patet. secluso veniali & nullo altero posito & quocunque altero eodem manente adequate & inuariato sortes haberet istum gradum premii. & propter positionem solam istius venialis talem gradum numquam habebit. Igitur ratione venialis perpetuo priuabitur illo gradu & tali commodo. Et exhoc sequeretur tale correlarium quod aliquisbeatus haberet penam. Patet / omnis carentia alicuius boni proueniens ratione peccati quod alias inesset si cale peccatum non infuisset est pena. sed carentia illius gradus est huismodi. igitur. Dicitur notanter carentia pueniens ratione peccati: nam si aliquis careat aliquo gradubeatitudinis non ratione peccati precedentis non est illi pena. habetur ergo hec conclusio probata / quod nunquam assistentia peccati venialis diminuit volitionem alicuius boni positisimul cum tali peccato assistente. quia tunc ratione peccati venialis aliquis perpetuo puniretur. Contra hoc arguitur sic. si supradicta nunc essent vera eodem modo probarem quod relatio quam refertur actus bonus qui alias esset bonus in finem venialem non impediret bonitatem illius actus. hoc est sequae retur eodem modo quod volitio quam volo dare elemosynam pauperi propter deum & vanam gloram venialem non impediretura bonitate propter hoc quod refertut in vanam gsiam: quia ex opposito ratione peccati venia lis habeo incommodum & penam perpetuam. Patet / si non referrem in vanam gloriam talis actus esset meritorius: & quia refero non est meritorius: ergo propter hoc perpetuo priuabor illo gradu glorie quod amitto ratione illius peccati venialis. Adhoc argumentum negatur consequetia. Et ad probationem cum dicitur talis actus non est meritorius propter relationem venialem & seclusa foret meritorius: ergo. Dico quod non est simile. quia talis actus habet etiam illum finem scilicet vanam gloriam pro partiali obiecto: & si non referretur in illum finem non esset idem actus quia variatur obiectum. Sed in alio casu quamuis non ponatur vana gloria remanet eadem volitio. ideo non est simile. TContra solutionem replicatur / actus mediinon habet necessario finem pro obiecto. suppono ergo opinionem Gregorii quod non contingat aliquo actu velle aliqud propter alid nisi ad istum sensum quod volitio finis que est intentio est causa volitionis medii que vocatur electio tunc argumentum procedit / nam volitio dandi elemo svnam que refertur ad dilectionem dei & appetitu vane glorie priuabitur aliquo certo gradu beatitudinis eter ne solum propter peccatum veniale. Hoc argumentum videtur difficile. propterea videtur concedendum quod idem actus possit simul esse bonus & malus. vel dicendum est quod nulla talis electio est meritoria de nouo: vel demeritoria. & hoc non potest dici / quia sequeretur bene / electio causata virtualiter a dilectione deiest meritoria magni premiiergo eodem modo electio causata formaliter a dilectione dei. & hoc argumentum est mihi difficilimum. T¶ Quantum ad secundam difficultatem qua querebatur. vtrum qui vult furari vt det pauperi / minus pec¬ cet quam qui furatur non habito respectu ad finem bonum. Dicunt comniter docto. ponendo conclusionem negatiuam: videlicet quod non diminuitur malitia ratione illius relationis. Vnde Aug. in Omelia. & recitatur. xiiii. qu. v. ca. forte in fine dicicur. Si torum tribuat pauperibus quod abstulerat addit potius peccatum quam minuat. Hanc conclusionem tenet monachus. Ratio est (dicit operatio quam est mala quae refertur in bonum finem si prpter hoc esset minus mala quam si non referretur dummodo cetera maneant paria praeter relationem / & non relatio nem: sequeretur ex opposito quod aliqua relatio in bonum finem totaliter diminueret malitiam actus. vt si volitio qua volo furariad subueniendum pauperi esset minus mala propter talem relationem: sequaeretur quod si referatur in finem meliorem i duplo / quadruplo / & sic in infinitum meliorem quod totaliter absorberetur malitia illius actus. consequens est falsum / quia furari nullo modo potest bene fieri. Dicerecur tamen adhoc / non oportet quod finis in duplo melior/ induplo de malitia tollat.
¶ Alia ratio. sitalis volitio esset minus mala propter illam relationem: sit vnus gradus malitie / & quod talis relatio absorbeat vnum gradum: tunc illa non esset amuplius mala: ergo talis relatio totaliter absorberet malitiam illius actus. Secundum argumentum siue ratio ad probandum quod non diminuitur malitia ratione illius relationis: capio duos / sortem & platonem: sortes vult furari propter auariciam precise / plato propter auriciam & propter subuentionem proximi: ita quod tantum fertur in auariciam / sicut sortes / quia tantum vult furari sicut sortes: tunc plato tantum peccat sicut sortes. Patet / nam seclusa tali relatione tantum peccaret sicut sortes: sed ipsa posita non impedit quin tanumn peccet. quod patet. Onis circunstantia faciens ad malitiam actus sortis reperitur in actu platonis: nam ad malitiam actus sortis ista duo reperiuntur scilicet quod capit vel vult capere alienum & propter auariciam. & talia duo reperiuntur in actu platonis equaliter & equae intensa sicut in sorte. ergo illi duo actus sunt eque mali / & vltra: ergo relatio in bonum finem non diminuit de¬ malitia actus mali.
¶ Contra hoc arguitur apparenter / gortes vxoratus si velit cognoscere vxorem vt expleat libidinem: peccat venialiter( secundum multos doctores vt secundum Tho. & is. Bonauen. licet Martinus & moderniores teneant oppositum tamen si illam volitionem referret in bonum finem: scilicet in procreationem prolis nullo modo peccaret: ergo relatio in bonum finem aliquando absorbet totam malit iam actus: ergo aliquando diminuit.
¶ Cum sic arguitur si sortes velit cognoscere vxorem &c. hoc dato: & tamen si velit illam cognoscere propter prolem non peccat. Distinguo. vel si cetera mane ant paria: vel si non maneant paria verum est. Vnde si darentur duo apud istos doc. dicentes quod cognoscens vxorem causa libidinis explende peccat venialiter: quorum vnus precise vellet cognoscere suam causa delectationis explende: & alius propter prolem & causa libidinis explende si tantum inordinate ferretur in delectationem sicut alter / equaliter peccarent ergo non est solum differntia in hoc / quod vna volitio refertur in bonum finem & alia in malum.
¶ Alia difficultas contra hanc propositionem. capio sortem & platonem / & quod vterque pro hoc tempore teneatur dare elemosynam pauperi propter deum: & sortes velit dare propter deum & vanam gloriam. & plato solum propter vanam gloriam venialem. illo casu sortes minus peccat quam plato: & non nisi quia refert in bonum finem & plato non / & in istis non est differentia nisi quia sortes refert in bonum finem: & plato non / quamuis vterque in malum referat. patet quod sorns minus peccet: & plato plus. Nam volitio platonis est mala mortalit: & volitio sortis est solum venialice. quod patet. volitioni platois deest vna circunstantiasilicet vltimi finis quam protunc tenetur sibi dare sub pena pecati mortalis: ergo volitio platonis est peccatum mortale. Secunda pars anentis patet sciliet quod volitio sortis non sit mortalis: quia non habet nisivnam circunstantiam malam quam est solum venialis: & non hent defectuncircunstantie bone ad quam tenetur pro tunc sub pena peccati mortalis: ergo volitio sortis est duntaxat venialis: & non mortal. Distinguo quod sonrnius minus peccet quam plato. vel transgressiue & sic nego. nam in nullo istorum est transgressio: nisi quia vterque equaliterappetit vanam gloriam: & vterque equaliter transgreditur. vel quod vna illarum sit peior omissiue: & sic transeat. Vnde relatio in finem bonum aliquando facit quod actus non sit ita malus omissiue quam malus foret sine tali relatione / puta quando agens illuin actum tenetur in illum finem referre. Secunmdo dico. nunquam actus malus ex obiecto principali & non ex obiecto finis est minus malus cum relatione quam foret sine tali relatione: quia malum obiectum nunquam debet esse volitum. ideo non debet esse volitum propter quencun que finem. sed quando obiectum volitionis non est malum ex genere / sed solum ex circunstantia finis: & teneor referre: talis relatio facit quod actus non sit ita malus omissiue vt dictum est.
¶ Est alia opinio opposita quam tenent multi doctores. vt Holcot.d iii. distin. primi: & eliphat. q. de libertate quod circunstantia bonifinis aliquantulum diminuit de malitia electionis. & ista opinio fundatur in magistro sententiarum dist. xl. secundi dicente / peior enim est qui concupiscendo quam qui miserando furatur. erat volitio furandi ex misericordia id est ex appetitu subueniendi pauperi est minus mala quam si non referretur in illum finem scilicet in subuemn tionem. Et huius opinionis videtur esse August. & ponitur. xxii. qu. ii. vbi ponit octo genera mendaciorum. Dicit quod peius est mentiri libidine mentiendi quam recreationis causa / & peius recreationis causa quam ad saluandum bona temporalia proximi. & adhuc peius ad saluandum temporalia proximi quam mentiri ad saluandum vitam corporalem ipsius. & per consequens relatio in bonum finem diminuit: & in meliorem adhuc magis diminuit: quia alias vltima tria mendacia essent equalis grauitatis / nisi propter hoc praecise quod vnum istorum refertur inbonum finem aliud in meliorem / tertium adhuc in meliorem. ideo dicit Aug. quod tertium est minus malum: ergo relatio bona diminuit demalitia electionis. Ideo est opinio August. & magistri quod relatio in bonum finem diminuit: & relatio in meliorem plus diminuit.
¶ Et ad argumentum monachi / qui furatur vt det paupi minus peccat: per hoc quod refert inbonum finem: ergo circunstantia finis in infinitum melioris totaliter absorbebit malitiam illius electionis. Nego consequentiam: & sicut dictum prius etiam ex opinione monachi beneficium aggrauat peccatum: sed non oportet quod infinite maius beneficium infinite aggrauet. Eodem modo nego istam consequentiam / circunstantia boni finis aliquantulum diminuit: ergo circunstantia finis in infiniium melioris infinite diminuet de malitia: consequena nihil penitus valet. Fortius argumentum est. velle mentiri libidine mentiendi est peius quam velle mentiri ad saluanda temporalia proximi: & hoc aliis partibus sumptis puta quod sit idem genus mendacii: ergo est aliqua latitudo perquam est minus malum / ponatur quod sit vnius gradus. tunc arguitur sic: est possibile quod aliquod mendacium sine relatione ad finem sit malitie vnius gradus propter paruum conatum voluntatis: ergo si istud mendacium quod est precise vnius gradus seclusa quacunque relatione boni finis referatur in bonum finem qui potest diminuere totaliter illum gradum absorbetur a sua malitia: ita quod nullo modo erit malus. Conceditur quod est possibile quod sic malum vt vnum: sed negatur consequenia: quia relatio in bonum finem de peccatis que sic se hbent quod vnum est peius altero: plus diminuet depeiori quam de minus malo: hoc est maiorem latitudinem malitie absorbebit quam de minus malo: sed proporsitionabiliter tanume diminuet deactu minus malo sicut de actu peiori. hoc est si faciat quod actus peiorsit in duplo peius quam foret sine relatione: tantum faciet de minus malo. sed non oportet quod si auferat vnum gradum malitie de peiori quod auferat vnum de minus malo: quia quod diminuit de vno peccato aliquando est in infinitum peius illo quod diminuit in altero: vt gradus qui diminuitur de mortaliest in infinitum peior quam quodiminuitur de venialivt relatio in ftnen dinnuit solum de veniali vnum gradum malitie venialis: & de mortali vnum gradum malitie mortalis: sed malitia vnius gradus mortalis est in infinitum peior quam malitia vnius gradus malitie venialis. Dico ergo quod relatio bona in eundem finem / maiorem quanti tatem de maiori peccato diminuit quam de minus malo / veruntamen eque proportionabiliter de vtroque. hocest si vni duplum alterietiam duplum. si triplum alteri triplum & cetera. qmuis duplum vnius excedat duplum alterius in infinitum &c. Aliud argumentum monachierat / sortes volens furari propter auariciam solum & plato propter auariciam & vt subueniat pauperi: plato tanme peccat sicut sortes. negatur. & cum probatur / quia quicquid reperitur in sorte faciens ad maliciam: scilicet cupiditas & latio actus super obiectum de se malum reperitur in platone. Dico quod verum est: sed non quicquid reperitur in platone diminuens reperitur in sorte: quia reperitur pietas diminuens in platone & non in sorte. Ideo oportet sic argumentari. quicquid reperitur in vno diminuens vel aggrauans reporitur in alio: ergo equaliter peccant.
¶ Vtrum electio mora lis quam refertur in finem malum venialem ex illa relatione moraliter vel venialiter aggraueturvt sortes vult occidere vel furari: illa electio est moralis. sed vult occidere vel furari solum propter vanam gloriam venialem: cum talis electio sit peior propter maliciam finis: an sit peior mortaliter vr venialiter? Arguitur quod solum venialiter: quia circunstantia venialis non potest magis aggrauare quam sit in se mala. ergo. In opposi um. ergo si sit peior: est solum peior mortaliter.
¶ Hanc difficultem tractat Clim eton vltima questione sui libri dicens quod illud peccatum est grauius mortaliter quam foret sine tali relatione in illum finem. Patet / omnis circunstantia mala volita aggrauat: & istud peccatum non est grauius venialiter / quia non est peccatum veniale sed solum mortale: ergo istd peccatum est grauius solum mortaliter. Ronnem adducit / aliquando bonum puta gratia aggrauat mortaliter. ergo veniale potest aggrauatur mortaliter. Similiter qu mentitur nocedo vni: vt prosit alteri propter circunstantiam mortalem / illud est mortale: quia vnica circunstia mortalis sufficit facere mortale: quamuis sint alie circunstantie vaniales.
¶ Resolutio ergo huius doc. est quod electio mali obiecti moralis quod quodem obiectum malum refertur in finem venialem: ex tali relatio¬ ne aggrauatur illa electio mortaliter.
¶ Arguitur sic. & a proparenter / capio volitionem quam volo furari vt consequi possim vanam gloriam. talis volitio equiualet duabus scilicet velle fura ri & velle consequi vanam gloriam. & non habet malitiam praeterquam illas quam reperiuntur in istis duabus vt ille qui vult furari vt adulteretur talis volitio non habet in se malitiam: nisi illam quam duevolitiones quibus illa equalet seorsum haberent. sed in istis duabus volitionibus seorsum captis: scilicet velle furari & volitione vane glorie venialis / repaoritur praecise vna mortalis / & alia venialis: ergo volitio furandipropter vanam gloriam venialem: praeter malitiam quam prouenit ex obiecto non habet nisi malitiam venialem. Ideo propter hoc apparet michi satis probabile quod idem peccatum potest esse & mortale / & veniale. nam ratione eiusdem actus quo fertur super duo obiecta / possunt contrahi duo reatus vnus ad penam eternam alius ad tenporalem. TContra / perpetuo punietur pro peccato veniali. anes patet: quia pena maxina in inferno est nolitio illius quod fecit: ergo perpetuo nult se furatum fuisse propter vanam gloriam. Hoc argumentum mouebat in contrarium. mitius est tamen dicere quod solum temporaliter punietur pro illo actu inquantum venialis. l
On this page